Casa Blanka
albrechtblank@googlemail.com

 

Oratio Panegyrica

 

in festo seculari Academiae Duisburgensis

centesimo eius natali

die XIV. Octobris Anno MDCCLV habita

 

 

Vetustarum quarumvis gentium, in praecipuis Asiae totius Africaeque, nec non in ipsius Europae nostrae regionibus,  alicuius olim doctrinae vel ingenii fama florentium, constans & perpetua fere consuetudo fuit, ut sapientiae sublimioris arcana, hominibus ad bene beateque vivendum scitu necessaria, symbolis quibusdam externis, velut imaginibus & picturis rei veritatem adumbrantibus, ante oculos ponerent. Nihil videlicet efficacius fore censebant ad certitudinem notitiamque cuiusvis salutaris doctrinae penitus ipsis, ut ita loquar, animorum recessibus imprimendam, quam si externorum, quibus quotidie utebantur, sensuum ope, si visu, auditu, tactu, imo si olfactu propemodum ac gustu ipso ad uberiorem aliquam vividamque rerum sublimium cognitionem perducerentur. Nihil iam commemorabo de variis huius antiquae consuetudinis ac doctrinae vestigiis, quae in ipso sacrarum Literarum & inprimis Veteris Instrumenti latifundio passim deprehenduntur, huiusmodi adorandis, ac vere castissimis floribus referto; nihil de Novi Foederis viridario tales imagines aliquando velut gemmas quasdam stellulasque repraesentante; in quo sanctissimae salutis Instaurator, nos ad Patrem suum coelestem sine multis ambagibus in Spiritu & Veritate ductos sincerae, virili ac quasi maturae pietati, neglectis ac praetermissis ob ingentem abusum ceremoniarum crepundiis, assuefacere volens, quot tamen parabolis ac sanctissimis salutarium praeceptorum involucris, quot imaginibus ipsam velut oculorum aciem ferientibus res mere spirituales pro coelesti sua sapientia & bonitate, nobis depingere voluit! imo quam supremo mortis iam appropinquantis tempore perennem atque indubitatem sui ipsius praesentiam & communionem sacrosancto externi cuiusdam pignoris, quod religiose usurpandum esset, mysterio suis primo discipulis, ac deinceps per eos omnibus sinceris quaquaversum cultoribus obsignare dignatus est! De solis loquor aliorum populorum institutis & moribus, quos ulli unquam per orbem terrarum annales, ulla monumenta ob aliquam vel exiguam cuiusdam pietatis ac sapientiae speciem celebrarunt. Hi quamvis a coelesti Veritate longe remotiores essent,  hanc tamen eandem Virtutis & Sapientiae praecepta tradendi consuetudinem, etsi multis postea delirae levitatis accessionibus corruptam & depravatam, sequebantur. Horum cum multi, ipso rationis lumine dictante, miseris mortalibus aliquatenus in mediis tenebris per infinitam DEI misericordiam residuo, cognoscerent, absque duabus his virtutibus, Fortitudine & Sapientia, omnis Temperantiae & Justitiae genetrice, nullum imperium, nullam rempublicam, urbem denique nullam florere ac diu consistere posse, hanc veritatem imagine quadam ita depingebant, ut per externos sensus in ipsos animos penitus influeret ibique confirmaretur. Addebant etiam, ut avida semper hominum natura est adscititiis quasi coloribus ingeniosa sua figmenta magis magisque excolendi, cum conservatione huius imaginia etiam publicam regnorum urbiumve salutem coniunctam esse, dum non ipsam proprie imaginem, eiusque materiam, quamtumvis pretiosissimam, sed potius virtutes paulo ante commemoratas, Fortitudinem atque Sapientiam, intelligi volebant, huius imaginis intuitu mentibus humanis inculcandas, & exercendas. Quam vera, tam salutaris haec etiam doctrina fuisset ac perpetuo mansisset, nisi per fatalem hominum vanitatem, semper externa specie inescari & obstupefieri solitorum, res eo ubique fere gentium redacta esset, ut ipsis illis mutis imaginibus, earumque conservationi, non Virtutibus amplius per eas adumbratis, istam in publica salute custodienda efficaciam tribuerent;  adeo quidem , ut nonnullae gentes Asiaticae grandiloquis suis nugis ebriae, non sine incredibile dementia, talique pona, qualem protervia sua, levitate, & in sibriis arcanae sapientiae mysteriis indecente loquendi vivendique luxuria promeruerant, ipsa haec simulacra sua catenis alliganda censuerint, ne videlicet eriperentur, aut clam palamve subduci possent. Meministis, opinor, Auditores, tale olim Trojanorum,  tale Romanorum fuisse Palladium, quae sibi coelitus esse demissa, ac propterea si non catenis alliganda, maxima tamen sollicitudine custodienda credebant; donec alterum irrepentibus certatim vitiis & sceleribus cum Aenea bonorum civium ultimo subduceretur, alterum vero, quo veteres Romani se jactabant, paulatim evanesceret, postquam pro fortitudine inertia, pro sapientia stolidus furor atque vecordia, pro temperantia denique ac iustitia nihil nisi luxuria, protervitas, avaritia, crudelitas. ac praeter foedandi praedandique libidinem omnium vitiorum colluvies tanti tamque potentis populi sedem inundaverat. Hoc scilicet Palladii istius non amplius recte intellecti & custoditi neglectus & jactura cum totius felicitatis & potentiae naufragio contulerant.

 

Nolo hic etiam prolixe ostendere, quam idem propemodum docendi & salutaria pracepta supinis mortalibus inculcandi genus inter ipsos quoque postea Christianos non penitus obliteratum fuerit. Quis enim Statuas illas Rulandinas pluribus Saxonicis in Germania Civitatibus attributas, ac non multum dissimilibus ab ignara plebe fabellis saepe dehonestatas ignorat, revera tamen publicae felicitatis ac quietis,  inter operosam civium diligentiam sub Caesarea tutela & justitiae administratione perdurantis, interpretes? Quam latus autem pateret  campus, si de aliis quibusdam simulacris, eorumque origine loqui vellemus, & abusu perticanissimo, propter hominum malitiam & livitatem nunquam nisi cum ispsis simulacris abolendo; ad exemplum sanctissimi Judaeorum Regis Ezechiae; quem aeneum serpentem ob abusum e medio sustulisse, quamvis ab ipso Deo fabricari jussum, in sacris voluminibus laudari videmus. Hoc dico, Auditores, bene constitutas quarumvis artium ac scientarum Officinas, quas Academiarum nomine insignire solemus, jure etiam meritoque urbium ac regionum quaedam quasi Palladia niminandas videri, si in iis studiosa juventus,  verum illud unicumque futuri temporis seminarium, ad virtutem & decus, hoc est, ad sapientiam & pietatem cum vera eruditione & multarum rerum notitia conjungendam manu quasi fideli ducatur. tale Palladium religiose cultum servatumque tanto majoribus beneficiis omnem mactat rempublicam, quanto magis constat, eam  praesentium bonitate parum fore beatam, nisi etiam succedentium dexteritate in eodem felicitatis apice conservetur. tale cum antiquissimae huic Urbi jam dudum antea destinatum, dilatumque saepius, tendem ante centum annos contigerit, causas plurimas hebemus, cur ei quidem non minus quam vicinis regionibus gratulemur, nobis autem illud gratae mentis officium impositum esse censeamus, ut huius tam sacrae Aedis ante seculum dedicatae memoriam Sacris etiam secularibus, ac solenni celebritate recolamus; qualem nemo nostrum in hoc loco vidit, nemo etiam nostrum iterum visurus est, quemadmodum des suis secularibus ludis veteres Romanos affirmasse memoriae proditum est.

 

Gratae vero mentis ac pietatis, primum immortali Deo, omnium bonorum fonti unico, deinde serenissimo ac sapientissimo Principi, benignissimo Athenaei nostri Conditori, tribusque eius Successoribus, serenissimis ac potentissimis Regibus nostris, velut Custodibus ac Nutritiis, debitae interpretem cum me venerandi huius Academiae Patres, Collegae honoratissimi, designaverint, demandatas mihi partes, pro muneris & officii ratione, non minus hilari quam devoto pectore suscipiendas putavi, non quod ullam in me dicendi facultatem agnoscam, quae quam tenuis atque exigua sit, pulchre recordor, sed quod in eo quoque singularem divinae providentiae benignitatem mihi nihil tale promerenti declaratam venerer. Cum enim ante annos viginti quinque iam praeterlapsos in aliorum secularium Sacrorum celebritate, ob exhibitam Carolo V. Imperatori Confessionem Augustanam instituta, ex hoc loco Oratorem egerim, non exigua me laetitia perfusum esse sentio, quod, favente supremo rerum humanorum Arbitro, nunc idem parem tam clementer indultae felicitatis usuram huic ipsi quarumvis artium & scientarum Officinae, Matri nostrae sanctissimae, huic Athenaeo, huic cathedrae, his subsellis, huic denique universae Civitati tantorum bonorum participi, quin etiam vicinis regionibus quaquaversum jacentibus connexisque gratulari debeam; ob quarum commoda haec sacra Musarum sedes in ipso earum velut meditullio olim potissimum condita fuit, & heic loci ante centum annos nunc elapsos solenniter inaugurata, praesente serenissimo ac vere magnanimo Nassavici sanguinis Principe, Joanne Mauritio, non solum paterna in universum hunc Clivensem tractum gubernandi facilitate & sollicitudine incluto, sed innumerabilibus etiam factis heroicis per Europam & Americam, maximeque per Brasiliam patratis stupendo. Hius tanti tamque pereximii & a Casparo Barlaeo justo volumine collaudati Principis splendore quis non Duisburgum nostrum sibi jure placere & gratulari posse censeat, si tamen, tam verum seculi superioris Scipionem, pace belloque eundem, nomine locoque potentisiimi Electoris Brandenburgici Friderici Gulielmi, Herois incomparabilis, in dedicatione huius Sacrarii sui postes tenuisse recordetur?

 

Vos autem, Auditores omnium Ordinum & Dignitatum honoratissimi, vos, inquam, oro obtestorque, ut, dum pauca delibamus ex plurimis, eam nobis benevolentiam praestetis, non quam dicentis tenuitas & infantia, sed quam rei ipsius pondus atque praestantia requirunt, quamque diei tam diu desiderati solennitas suo quodam jure postulare videtur. Est haec, ut nostis, ac videtis, eiusmodi, quam semel quovis tantum Seculo recursuram conspiciendi cupiditas innumerabiles huius regionis incolas suis certatim sedibus excivit. In tanto rerum apparatu demandatas partes negligere, & adductis velut aulaeis repente iterum discedere velle, non modod perridiculum. sed gravi etiam reprehensione dignum videretur. Operam tamen dabo, ut ea brevitate utar, quae omnibus ob taediosas ambages recisas periucunda, nemini possit ob rerum sterilitatem poenitenda videri. Ac tribus potissimum capitibus, iisque perexiguis, veluti totidem, extra quos egredi non liceat, cancellis, Oratio nostra continebitur; ut primum scilicet veram huius sacrosanctae Musarum sedis causam & originem, eiusque post multas demum remoras ante centum annos peractam dedicationem, deinde eius fata ac vicissitudines, hoc est, laeta tristiaque per tantum temporis spatium subeunda, edisseram, ac postremo ut eorum, qui in hac alma Matre nostra omnigenarum artium & scientarum sacris operati fuerunt, veluti mystarum quorundam aut sacerdotum, hoc est, Docentium vobis imaginem brevissimam ante oculos ponam, ceteris multo prolixioribus, ac fortassis visu lectuque non iniucundis in aliam, si Deo visum fuerit, orituram nobis occasionem dilatis.

 

Penultimus eorum Dynastarum, sub quorum imperio ac ditione haec Clivensis ac vicina Montensis regio, ceterique tractus amplissimi iisdem cohaerentes florebant, Guilielmus erat, cognomine Dives, iure meritoque sic appellatus, quod ad eum tanquam unicum ac legitimum heredem, tam opima sex uberrimarum, & vel opificiis, vel agricultura, vel commerciis, vel omnibus simul florentium regionum hereditas pervenerat, quae ab utriusque Parentis, Joannis Clivensis, ac Mariae Juliacensis maioribus ad hunc felicissimum nepotem derivatae, & sub eodem in unum corpus compactae erant. In eum velut Regulum quendam, repente tot regionibus in praecipue parte Germaniae circa Rhenum combinatis exortum, omnium fere Principum nondum ita potentium oculi conjiciebantur;  adeo ut Johannes ipse Calvinus, ex communi scilicet tunc temporis viventium judicio scribens, in quadam ad amicum & popularem suum, Guilielmum Farellum, epistola tetestur, nullum potentiorem in tota Germania hoc Guilielmo reperiri Principem, cuiusque dignitas & amplitudo regionum tantum ponderis ac momenti rebus transigendis adjicere possit, si duo lucidissima Austriacae domus sidera, Carolus Imperator longe potentissimus, eiusque Frater Ferdinandus, exciperentur. Parum est profecto, si verum fateri volumus, solo natalium splendore ceteris mortalibus antecellere, quos etiam pravissimus interdum sortiri, nullus unquam, licet optimus, sibi tribuere potuit: parum est, cunis nobilitatem, non etiam meritis & virtutibus censeri; parum ad veram solidamque laudem Viris potentissimis & in altissimo dignitatis gradu constitutis conciliandam, divitiis opibusque, solis fortunae bonis, fulsisse, nisi etiam singulares animi dotes accesserint, homini maxime convenientes, solae scilicet divitiae, quae nec eripi possunt, nec gravant circumferentem. Praeter egregios in sapientiae & literarum studiis progessus, scriptis etiam ab adolescente ad Erasmum, tunc orbis eruditi miraculum, literis testatos, tanta simul erat in hoc Principe sine fucis erga Deum pietas, tam singulare aequitatis & justitiae studium, tantus in omnes subditos amor, ut illis vix quisquam temporibus reperiretur, qui in hac parte cum eo comparari, nemo certe, quoscunque annales revolvamus, qui ei praeferri posset. Doctorem ille in adolescentia nactus erat Virum tam moribus sanctum, quam doctrina & eruditione conspicuum, Conradum Heresbachium, Medmanni in vicino tractu Montensi natum. Erat hic non solum Juris Romani scientia, quam sub principibus eius artis in Italia Germaniaque mystagogis diligenter imbiberat, penitus imbutus; sed praeter ipsam de Deo divinisque rebus ac tota religione notitiam, eruditissimo in Psalmos Davidicos commentario etiamnum testante, quarumvis etiam bonarum literarum tam e Palaestina & Oriente, quam ex veteri Latio & Hellade profectarum scientissimus, ac praeterea sincerus magni Erasmi amicus. Hoc ultimum sane contingere non potuisset, nisi iisdem, quibus ille, de bonarum literarum studiis & Religione sententiis, iisdem plane opinionibus deditus, earundem odore illustrissimi Principis, discipuli sui, animum iam in ipsa adolescentia, velut recentem testam, imbuisset.

 

Hae in eo potissimum consistebant, omnium disciplinarum, quae ab huminitate & elegantia nomen sortiuntur, consuetudinem renovandam esse; Graecos Latinosque Scriptores veteres, tam sacros quam profanos, ex coenobitarum claustris, qui suo potius abdomini inter auream Legendam, & Januensis Catholicon, similisque putidae mercis saburras Ecclesiae carinam debravantes, quam bonis Literis vacarent, tandem iterum vindicandos, & velut e pedore cerceris, ubi situ ac sordibus obsiti tam diu delituerant, in lucem revocandos; linguarum eruditarum studia, quibus utriusuqe sacri Codicis monumenta a divinitus inspiratis Scriptoribus consignata essent, iterum magis magisque exercenda, ut non e limosis & sordidis amplius lacunis, sed ex  ipsis purissimis & limpidissimis fontibus hauriri posset; in rebus ad  Religionem & cultum divinum pertinentibus terminos antiquos non facile quidem movendos esse, Romano praesuli suum etiam inter ceteros sacrorum Antistites principatum, rem scilicet arduam, Apostolorum simplicitati ignotam, si non divini, saltem humani juris praescripto, sartum tectumque relinqui posse, idque ordinis magis, ac  quietis, aut etiam decori cuiusdam conservandi causa, quam ut ulla superstitiosa tyrannis & dictatoria potestas in hanc sacrosanctam Christianae Religionis ad omnes pertinentis rempublicam introduceretur; ea tamen cum suis naevis & defectibus, ob hominum imbecillitatem & imprudentiam paulatim invalescentibus & deinceps diuturnitate temporum corroboratis, laboret, omnes abusus verae pietati noxios & damnosos, sive illi ad ceremoniarum exteriorum apparatus, sive ad ipsam doctrinam pertineant, libere ac cordate, sine ullo tamen tumultu aut Lucilianae dicacitatisacrimonia, tollendos atque abrogandos esse; incredibilem ac vix satis deplorandam hominum esse caecitatem somniantium, res divinas humanis esse similes, & Christianismum, rem altam, rem regiam, rem coelestem ac divinam, variis externae pompae ludibriis absolvi, solis nempe corticibus omni nucleo spoliatis, imo ob tot pericula etiam vetitis; nec quemquam cogitare, ad hunc lapidem omnes olim gentes a Deo rejectas, ipsosque pariter Judaeos offendisse; omnem inanem superstitionem mentibus eximenda esse, avaritiae, ambitioni, hypocrisi, ludibriis, nundinationibus, ceterisque commentis vel respectu miserrimae plebis, ipsi Redemptori nostro, cum in hac terra versaretur, & nunc quoque commiserationem moventis, obices figi debere; neque hoc Vaticano illi Antistiti revera fraudi aut dedecori futurum esse, cum nihil in humanis rebus occurrat, quod non ut senio, ita etiam corruptioni obnoxium sit, cui, si sanari & sapere velimus, avertendae omnes ingenii & diligentiae nervos intendere debeamus, tanto magis, cum ipse etiam Capitolinus ille Praesul, sublatis omnibus corruptelis exercitium verae, non fucatae pietatis impedientibus, nihilominus in sua dignitate subsistere, & primas tenere possit; de quibus scilicet maxime, non inter vere spirituales altioris luminis capaces, sed inter omnes etiam minimos Sacerdotes, si a Christi vestigiis incauti exorbitaverint, velut ad histrioniam peragendam laborari solet; Nequaquam tamen inde sequi, edicta semper Manliana, aut velut novas quasdam Persarum & Medorum leges in rebus sacris spiritum lenitatis ac modestiae requirentibus  promulgandas, ceterisque velut attonitis adorandas esse.

 

His opinionibus & sententiis nihil nisi insignem animi moderationem cum amore Veritatis conjunctam satis spirantibus cum Princeps illustrissimus Guilielmus ab Heresbachio Doctore suo primum imbutus, deinceps ab ipso Erasmo, nec non a Joanne Vlateno, sapientissimo Viro, per Juliacensem tetrarchiam Cancellario & Areopagita eandem vitae sectam perpetuo velut tutissimam secuto, confirmatus esset, ac praeterea incredibile Subditorum suorum amorum flagraret, ut eorum saluti periculosissimis illis ac turbarum plenis temporibus consuleret, publicam artium quarumvis & scientiarum, tam sacrarum quam civilium, palaestram heic loci velut in meditullio regionum suarum erigere & dedicare constituit. Huic enim optimo & sanctitate morum potentiaque conspicuo Principi primi huius Academiae non inauguratae quidem, sed destinatae firmiterque decretae natales debentur. Eum in finem son solum ab invictissimo Imperatore Maximiliano huius nominis secundo, Affini suo, utpote serenissimae Conjugis Fratre, parem animi moderationem in omnibus consiliis, dictis factisque suis concervante, necessaria privilegia ante centum octoginta & novem annos obtinuit, sed ipsius quoque Pontificis Romani Pii quarti, non, ut scripserunt perversissime nonnulli, secundi vel tertii, consensum impetravit, solenni diplomate quadrienno citius, anno videlicet millesimo quingentesimo sexagesimo secundo declaratum, ob reditus quosdam ecclesiasticos in hunc usum salubriter convertendos, quod absque auctoritate Praesulis istius fieri non debere judicaverat. Facile percipitis, opinor, Auditores, quo pacto evenerit, ut haec Musarum palaestra longo post tempores demum condita & ante centum annos dedicata, solisque purioribus Reformatorum, sicut vulgo appellantur, Sacris stabili sanctione consecrata, etiamnum utraque privilegia ostentare possit. Ortis acerrimis initio seculi decimi sexti circa modum cultus divini controversiis, diu res incertae pependerunt,  quonam tandem in his regionibus evasurae essent, sicut ex iis, quae breviter iam attigimus, facile concludere licet. Quamvis enim non  solum innumerabiles harum regionum incolae, sed plures etiam in ipsa Principis aula Consiliarii, & inter eos quoque Heresbachius, magis deinceps aperte in nostrorum castra transirent, ipse tamen serenissimus Princeps Guilielmus variis modis pro temporum necessitate aut aliis rerum circumstantiis vacillabat. Modo enim emendatis Sacrorum ritibus, quibus etiam omnes quator filias suas sciens volensque imbuendas curabat, addictior esse, modo, nescio qua formidine, vel purpuratorum agitatione fluctibus marinis simili, pedem paulisper iterum retrahere videbatur, reapse tamen Erasmi sententias, quas penitus imbiberat, constanter amplectebatur, quem olim etiam Dusseldorpium in aulam suam permaneter invitaverat, excusatione causarii corporis & aetatis, in qua ad aliud iter vasa colligenda essent, utentem, & ex portu Basileensi in aulae fluctus se conferre nolentem, a quibus non minus natura, quam literarum studiis libere vacandi cupiditate se semper abhoruisse, satis quoque tot epistolis huius indolis testibus indicaverat, spreta etiam ipsa Cardinalis, ut appelant, dignitate a Paulo tertio, si Curiae Romanae causam contra Lutherum agere vellet, oblata.

 

Sic mediam viam cum serenissimus Princeps Guilielmus revera sequeretur, hoc est, cum toto pectore & animo purioribus Sacris instaurandis studeret, formam tamen omnem exteriorem cum ipso regimine non usquequaque mutatam esse cuperet, idque nemini mortalium ignotum esse posset, profecto, si verum fateri volumus, magis admirandum est, Praesulem Romanum Guilielmo in erigendo novo Athenaeo tam prolixe annuisse, quam hunc eius aliquem consensum vel petiisse, vel sibi necessarium iudicasse. Tanto iustiores etiam huius admirationis sunt causae, quanto magis constat, scriptoribus fide dignis ita testantibus, Patri eius Joanni, Principi laudatissimo, iam de Acadamia in his regionibus erigenda cogitanti, Pontificem Romanum hac lege se consensurum declarasse, si prius Joannem Monhemium, eruditissimum Scholae Dusseldorpiensis Moderatorem, haereseos nomine falso traductum, dimitteret; cui Princeps ille responderat, se potius Academia carere, quam tanti tamque praeclari Viri jacturam facere decrevisse. Satis etiam hinc, Auditores, constare potest, quanta eorum verae historiae fuerit ignorantia, qui ultimos indigenas harum regionum Principes penitus Romanensium Sacris fuisse addictos affirmare non dubitarunt; quanta etiam eorundem malignitas, qui inde argumenta, quae scilicet temporibus ac Principibus aliis regulam quandam normamque constituerent, comminisci voluerunt; qualiter praeter duos illos sat decantatos olim Fratres Walenburgios, etiam Petrum illumCudsemium, post inventas fruges iterum glandibus vesci gavisum, & in hac ipsa Urbe quondam natum, Vesaliaeque educatum, delirasse ex ipsis eorum scriptis intelligimus.

 

Quisquis vero, Auditores, temporum illorum, & rerum in his regionibus gestarum faciem bene cognitam habuerit, nihil eorum, quae diximus, in dubium vocabit. Nisi Soceri, Ferdinandi Caesaris, auctoritas, & Caroli quinti Imperatoris, tum aulae Bruxellensis & Hispanorum violentia obstitissent, nihil omnino impedimenti fuisset, quin Guilielmus magis aperte in Protestantium castra transiisset, quorum iam consiliis & deliberationibus in ipsis comitiis & conventibus Imperii tam semetipsum praesens adjunxerat, quam legati eius non semel interfuerant.

 

Vel sola eorum mentio, quos huic Academiae tum condendae Doctores Princeps sanctissimus destinacerat, eius mentem extra omnem nobis dubitationis aleam collocabit. Sacrarum Literarum & Theologiae spartam Georgius Cassander ornaturus erat, eum in fenem iam in hanc Urbem, ubi lares fixerat & per plures annos commorabatur, delatus, cuius viri irenica consilia scriptaque quam toto orbe celebrata, quam Calixtis, quam ipsi illi incomparabili, & vere nominis sui Viro Hugoni Grotio paria fere sentienti conantique in deliciis fuerint, ut ab eo traditam quasi lampada exitu tamen eodem capesseret; quam denique pertinacibus Vaticanae mitrae cultoribus semper suspecta fuerint & exosa, vel sola librorum eius condemnatio, & praefractus Indicis, sicut appellant, expurgatorii rigor abunde testatur. Jurisprudentiae studiosis adolescentibus inculcandae Franciscus Balduinus admovendus videbatur; Vir eruditissimus, & praeter Legum exactam notitiam politiorum etiam Literarum cognitione non leviter adspersus; ut mirum nemini esse debeat, tantum Juris utriusque Sacerdotem, sed in rebus ad Sacra religionemque pertinentibus valde lubricum, iam tum Commentarium suum ad Leges de Jure civili, Voconiam, Falcidiam, Juliam Papiam Poppaeam, Rhodiam, Aquiliam, paulo ante Senatui Populoque Duisburgensi humanissima prorsus epistola, velut amicis ac futuris municipibus suis, dedicasse; quem librum mirifica eruditione tinctum, ut cetera eius viri Scripta,  ob insignem raritatem Hieronymus Nicolaus Gundlingius ante viginti pluresque annos denuo recudendum & in lucem  protahendum curavit. Porro Medicinae rerumque physicarum mysteriis indagandis Budericensem illum Reinerum destinacerat Solenandrum, Virum ut scriptis immortalibus nemini paulo eruditiori incognitis, ita Sacrorum tum temporis emendatorum amore satis celebratum, cuius praeconem praeter Pantaleonem, Hamelmannum & Teschenmacherum, candidissimum illum Melchiorem Adamum habemus, stulte sane ab  aliis hominibus maxime sectariis, qualis Henningus ille Wittenus fuit, partium studii accusatum. Imo quod magis est, quodque PrincipisGuilielmi mentem apertissime declarat, Historiarum & elegantiorum disciolinarum studiis tractandis duos praecellentissomos Viros,  bina nitidioris doctrinae lumina, Joannem Sturmium & Joannem Sleidanum, utrumque sub ditione sua in agro Juliacensi Sleidae natum, manifestumque causae Protestantium & quidem nostratium cum summa tamen moderatione & prudentia assertorem, destinaverat, etsi posterior Sleidanus iam tum, cum superius memorata huius Academiae privilegia transmitterentur, diem supremum Argentorati obiisset, teste Guernero Teschenmachero in prafatione ad Repetitionem brevem Catholicae & Orthodoxae Religionis Heresbachianum. Nam Sturmius adhuc diu postea usque ad decrepitam aetatem vixit, nec  ob aliam, sicut videtur, causam agregium illum Heresbachii in Psalmos Davidicos Commentarium tam pia, tam facunda, tam sapiente & erudita praefatione auxit, ut huic Sturmianae similem vix ullibi terrarum a quoquam scriptam lectamve fuisse pene affirmare ausim; certe ut ea unumquemque Lectorem verae pietatis ac prudentiae cultorem, si tales libri modod hodie tererentur, in summum stuporem & admirationem cum lacrimis simul & laetitia conjicere debeat. Ex his omnibus liquido constare putamus, Auditores, si Principis huius Guilielmi consiliis exitus respondisset, non heic locorum Academiam non Pontificiam , non Lutheranam, sed plane Erasmicam habituros fuisse,  hoc est, ut rem accuratissime percipiatis, Romani Praesulis catenus cultricem, ut ei primus inter omnes reliquos honos, nulla vero sanciendi dogmata potestas concederetur; in reliquis si non omnibus, certe praecipuis Melanchthoniano more, Helvetiorum, id est nostratium, castra constanter ac vere secutam.

 

Cur autem, Auditores, huic, ut sic loquar, Academiae aedificio, post usitata privilegiorum fundamenta iam posita non ipsa etiam coronis addita fuerit, sed totum illud negotium per annos nonaginta pluresque suspensum manserit, causae sane multiplices eaeque gravissimae fuerunt. Nam ut de hemiplexia taceam, qua sanctissimus Princeps Guilielmus, non sine incredibili huius & vicinarum regionum luctu & moerore, cum animi & corporis debilitate paulo post correptus fuit, quaeque ei ad extremam usque senectutem adhaesit non minus, quam Filio unico superstiti, Joanni Guilielmo, illustrissimo Successori, eadem velut hereditaria calamitate deinceps laboranti, quis in historiis superiorum temporum paulo versatior ignorat, quam tristia, quam luctuosa, bellis horribilibus & ultra octoginta annos perpetua furore debacchatis exulcerata tempora statim exorta fuerint, quorum infinitae calamitates his etiam inprimis regionibus sine intermissione incubuerunt. Septem vicini Belgicae foederatae populi, quibus se non paucae in Flandria & Brabantia civitates adjungebant, inhumanum illud ac vere intolerabile Hispanorum jugum cervicibus suis excusserant, morituri potius, & per omnes etiam dirissimos cruciatus, gladios, flammas, eculeos quaevis extrema passuri, quam colla sua tam tetrae servituti & cyclopicae immanitati iterum subdituri, Hoc fonte derivata clades in hanc simul Clivensem connexasque regiones fluxit, ob viciniam protinus iisdem turbinibus involutas. Hispani enim, ut anissa recuperarent, coelum terramque, & si Superos flectere non possent, imum videbantur Acheronta movere. Ea enim impotentissima non minus mentibus conscientiisque quam terris & corporibus dominandi libido, quae postea Gallos quoque, gentem minus austeram, contaminavit, solos fere tunc temporis Hispanos, certe praecipuos, usque ad insaniam exagitabat. Cumque in ipsa foederatarum gentium viscera non aliter saepe, quam a tergo vel latere se penetrare posse crederent, universus hic tractus, sub debilitato morbis annisque Orincipe omnibus injuriis obnoxius, infelix erat ac luctuosa fereque perpetua Bellonae saevientis arena; his in ea, quae sibi erepta frendebant, irrumpere, illis irrumpentes repellere gestientibus, utrisque autem, ut fit, omnem viciniam quaquaversus patentem lacerantibus.

 

Accessit deinceps igni per se iam satis ardenti incendium longe teterrimum. Extincta enim paulo post initium seculi superioris universa indigenarum Principum cum Joanne Guilielmo mascula progenie, ortaque ob successionem Juliacensem, sicut vulgo appellant, opimam sane hereditatem, plurium competitorum fervidissimas cupiditates ex diversis causis irritantem, inter duas praecipue serenissimas Domos, Brandenburgicam & Neoburgicam, disceptatione, hae iam satis afflictae regiones, & ardentibus proximi Ucalegontis parietibus in maximum discrimen adductae, novis iisque longe gravioribus flammis, interiora quaevis penitus absumpturis, corripiebantur. Utenetes hac occasione Hispani, fortassis etiam, ut dici solet,  in turbido piscari volentes, sub specioso Neoburgicas partes tuendi titulo, simulque ut Belgis foederatis acrius insisterent, non obiter amplius instar latrocinantium limites harum regionum attrectabant, sed aperto iam Marte universum hunc tractum inundabant, quod Belgae foederati venientibus malis occursuri sibi ex jure belli ne quaquam interdictum esse censebant; idque tanto licentius, quanto magis, Principe harum regionum diuturno morbo laborante auctoritatis eius aciem quotidie hebescere, constabat. Omnes obices, omnia repagula perfracta videbantur, nihilque amplius obstare, quin tota haec regio tam vasto bellorum gurgite penitus absorberetur. Praeter Resam, Embricam, pluresque Urbes & oppida, ex insolenti Fortunae crudeliter jocantis ludo fere quotannis dominos & possessores suos alternantia, vel sola Vesalia per plures annos ab Hispanicis vulturibus insessa, imo vel solum Duiburgicum nostrum, futura Academiae sedes, pro arbitrio occupatam possessumque, temporum illorum faciem testatur.Omnia quotidianis rapinis exinanita, ignibus & ferro vastata, caedibus oppleta erant, toto vicino tractu direpto ac cruentato, ipso etiam Wirico Comite Daunensi in proxima arce Broekiana prope Mulhemium ad Ruram contra datam fidem crudeliter trucidato. Haec, inquam, satis indicio sunt, quam nihil ab eorum unguibus tutum, nihil satis remotum septumque fuerit. Nam de tertio illo atrocissimo bello, universam Germaniam nostram tunc pervagato, & per triginta annos crudeliter grassante nihil adjiciemus. Ubi omnes misere premuntur, nemo suas calamitates velut seorsim toleratas deplorare debet; etsi miserrimum sit solamen, nec sapientiae praeceptis tincto dignum, malorum habuisse socios. Quem enim aliena felicitas urit, indignus est propria. Si autem ex summi Romanorum Oratoris sententia inter arma leges silere consueverunt, quis a Musis, pudicissimis illis Virginibus, postulabit, ut inter raucos tympanorum ac buccinarum strepitus bellicosque fragores cantare incipiant?

 

Durarunt hi catenati omnium calamitatum labores usque ad  medium superioris seculi, annum videlicet eius quadragesimum octavum & quinquagesimum; quibus tandem pacificatione Monasteriensi, ac mox Noribergensi transactione ut toti Germaniae, sic etiam his regionibus ad inferiorem Rhenum sitis repente nova lux oboriri caepit, omni caligine dispulsa, ut coelum serenius, aer ipse purior atque salubrior fieri videretur. Ingenti enim animorum aestu, qui initio eiusdem seculi circa res sacras in Germania Lojoliticis instigationibus ebullire caeperet, paulisper iterum composito, non odium quidem extinctum, sed furor refraenatus erat. Halcedoniis ita reductis magis serio de aperiendo novo Athenaeo, quod dudum huic Urbi destinatum erat, cogitari caeptum est; cuius tandem aliquando obtinendae spe iam antea nonnulli vel privatim, ut incomparabilis ille Cosmographus, Gerhardus Mercator, vel publica quadam auctoritate, quamvis sine peculiari dignitatis eius titulo, una cum politioribus literis varias quoque scientias in ipso Gymnasio ingenuae juventuti tradiderant, aliquam Academiae umbram, ut Hermannus Hamelmannus loquitur, repraesentantes; Henricus videlicet Geldorpius, Joannes Otto & Joannes Molanus, omnes Belgae & ob gravissimam perfecutionem in Germania inferiore excitatam ex decumanis bellorum fluctibus in hunc quodammodo portum delati; ne Joannem Ewichium, Juliacensem, Virum pietate, doctrina, morumque comitate conspicuum, ne Henricum Smetium, Joannem Corputium, duos Belgas eximios, similesque plures, variis scientiis aeternitatem nominis promeritos, sibi tamen suisque Musis hic tantum per aliquod tempus canentes, attingamus. Novissime & paucis ante inauguratam Academiam annis idem majore fere conatu Isaacus Cramerus, Eucharius Cancrinus, Joannes Gualterus Biermannus tentarant, ventilatis etiam interdum in altero minore Auditorio disquisitionibus publicis, de particula quadam Theologiae aut Philologiae sacrae conscriptis.

 

 

Ergi re tantae molis tandem, sicut videbatur, ad maturitatem perducta solennen Lycei tam diu sperati dedicationem omnes avidissime anhelabant. Ordines totius regionis stato tempore convenire soliti huc curas & cogitationes convertebant. synodus qoque generalis iam tum per quadraginta pluresque annos ex Abrahami Sculteti, summi Viri, consilio (qui primae scilicet anno decimo superioris seculi heic celebratae velut hospes & amicus interfuerat, sicut ipse in memorabilis vitae suae curriculo, quod eius manu propria subscriptum nosmet habemus, testatur) quovis trienno in hanc urbem confluens ad salutem ecclesiarum procurandum, dudum nihil magis in votis habuerat, quam ut hoc pacto sibi suorumque commodis, ipsisque non minus sacris quam civilibus rationibus in hoc Germaniae tractu consuleretur. Magistratus denique & cives novum huic Urbis, regiae quondam Francorum sedi, nundinis & marcatura celebri, decus atque ornamentum cum singulari fructu conjunctum augurantes, ut favorem laetitiamque declararent, Auditorium illud minus dono offerebant, hoc tantum stipulati, ut in eodem quotannis binis vicibus scholasticae pubis lustratio perageretur.

 

Nec vana erant vota sub tanto Principe, quantus Fridericus erat Guilielmus, Heros Brandeburgicus, rebus pace belloque gestis Magni cognomen adeptus, cuius potissimus auctoritas & indulgentia requirebantur. Hic praeter plurimas amplissimas regiones & provincias, quas a serenissimis Majoribus suis acceperat, etiam amica cum Neoburgicis Principibus divisione facta hanc opimae hereditatis partem cum Marcano & Ravensbergensi tractu fortitus erat, nihilque consultius arbitrabatur, quam ut recens acquisitis regionibus, tam diuturna bellorum seria exercitiis, ita etiam scientiarum cultu conciliaretur. Eo simul cardine verti videbatur utilitas subditorum, emendatiorum Sacrorum conservatio, vitae civilis necessitas, privatae cultus & elegantia. Hac igitur clementissimi Principis voluntate cognita signum erat sublatum non solum ad bene sperandum, sed etiam ad rem ipsam intra breve temporis spatium in actum deducendam. Duo insignis Viri, tanquam futuri Doctores, iam in antecessum Herborna arcessebantur, Joannes Claubergius & Christophorus Wittichius. Si semper, ut Peligno Vati videtur, omina solent principiis inesse, non nisi bona prosperorum successuum spe se Duiburgensis lactare poterant; tanto etiamnum in honore versantur hi primi scientiarum Antistites, pietate, doctrina, scriptisque quam plurimis, non minus pacificam mentem, quam variae doctrinae limites ulterius proferendi studium spirantibus, per orbem terrarum celebres. Nec enim dubitabant illi conditionibus oblatis uti, lreasque suos in hanc Urbem transferre; quo cum venissent, insignem iuvenum bonae mentis, eiusque majoris culturae studiosorum, & magis magisque quotidie confluentium gergem scientiis utilibus imbuebant; quibus Tobias Wittichius Christopheri Frater, postea res serenissimi Electoris Aquisgrani sub Consilarii illic residentis nomine procurans accesserat, Eloquentiae & Juris Romani praecepta, velut promulsidem, harum scientiarum studiosis daturus; donec ipsa dedicatio Lycei perageretur.

 

Accuratius interea mandatum a serenissimo ac potentissimo Musageta Friderico Guilielmo, Electore Branbeburgico, simulque harum regionum justissimo Possessore, veniebat da acceleranda tam necessariae Palaestrae inauguratione. Ab eo annui simul reditus ad alendos quarumvis scientiarum Doctores promittebantur, iis addendi, qui iam in promptu essent, aut illustrium huius regionis Ordinum Civiumque liberalitate capiendi erant.

 

Sic tandem factum est, Auditores, ut omnibus difficultatibus iam profligatis certus dies perficiendae rei praefigeretur. erat is hic ipse decimus quartus Octobris dies, quem nunc quoque post centum annos per infinitam supremi Numinis misericordiam celebramus. Antequam vero hic illucesceret, protinus de vocandis reliquis, iisque celebribus ac idoneis quarumvis artium & scientiarum Professoribus cogitatum fuit. Sex initio sufficere videbantur, dones aerario magis locupletato plures adjici possent; duo nimirum Theologi, Joannes Claubergius & Martivus Hundius; quia Christophorus Wittichius paulo ante memoratus operam suam vicinis Neomagensibus in Urbe sua similiter Academiam molientibus, quae postea Harderovicum translata fuit, iam addixerat, etsi huius Palaestrae dedicationi ipse praesens interfuerit, eodemque in publica pompa, quo reliqui novi Doctores, honore gavisus sit; duo item Jurisconsulti Hermannus Rhamackerus & Joannes Weyerstrassius, unus Medicus Joannes Bernhardus Danielius, unusque Literator & Historicus Joannes Schultingius, cum civilibus Ecclesiastica, cum Romanis etiam Graeca conjuncturus: Philosophiam enim Literasque & Antiquitates sacras ab uno Theologorum rite commodeque tractari posse rebantur, dones auctis reditibus annuis, harum scientiarum provinciae Viris quibusdam praecellentibus, & huic uni curae vacaturis similiter imponerentur.

 

Quod itaque felix faustumque erat, quodque divinum Numen, misericors Deus, immeriti sui favoris aura inter gravissimos etiam bellorum fluctus & tempestates postea semper prosequutum fuit, inauguratio peragebetur; cuius soennitati necessaria praeparanda iam curaverant ii, quorum laudabili fervori princeps Atenaei cura peculiariter demandata erat, Bernsavius ac Diestius, illustres Viri, mox uberius commemorandi. Aderant hi ipsi; aderat praecipuus omnium, reverendissimus ac celsissimus Nassoviorum Princeps Joannes Mauritius, harum regionum nomine serenissimi Electoris Gubernator, cum magnifico Procerum Clivensium Collegio a cohorte civium militari prope Rhenum devote exceptus, & in Urbem inter omnium campanarum strepitus hominumque acclamationes deductus, ut illustri sua praesentia dedicationis solennia sanciret atque cohonestaret. Ab hoc cum novi Professores post factam de adventu gratulationem per Oratorem suum & Collegam Joannem Schultingium sibi brevi sermone negotii suscipiendi potestatem petiissent, solennis illa processionis pompa ad Aedem Salvatoris inter omnium iterum campanarum sonitus, inter aeneorum tormentorum fragores, inter tubarum ac lituorum modulatissimos cantus inchoata est, tenero scholasticae pubis per suas classes distincto grege praecedente, ut ibi primum ad benedictionem divinam in tanti ponderis negotio obtinendam fusis per Martinum Hundium, alterum Theologum, precibus concio vernaculo sermone haberetur. Sequebatur alia militaris aeneaturm turba iam non mares animos in praelia classicis exacuens, sed Sacra Palladis concelebrans. Hanc statim Vir generosissimus Gubernator & Satrapa Meursensis excipiebat, claudentibus latus utrinque duobus Filiis. Post praemissa deinde novi Athenaei insignia,  privilegia Caesarea, Electoralia & Papalia, sigilla, sceptra bina argentea, similiaque plura, singula a sex nobilissimis Equestri dignitate Iuvenibus portata, primus incedebat ipse celsissimus Princeps Joannes Mauritius, quem Comes Illustrissimus Leiningensis & Broeckianus cum Filio suo sequebatur. Praecipui deinceps Proceres Clivenses ingrediebantur, quorum semper duo unum ex novis Professoribus deducebant medium. Horum agmen claudebat innumerabilis hominum spectatissimorum multitudo, Urbium vicinarum & Ecclesiarum Legati, Synodorum Praesides, Officiarii, Doctores, Pastores, Scholarum Moderatores, sinilisque plures ex hac aliisque civitatibus confluentes, praeter florentissimam cuiusvis doctrinae Studiosorum coronam; ne de incredibili ceterorum hominum, quos aviditas huc traxerat, civiumque globo dicamus.

 

Peractis deinde post Homilia sacram precibus, & sine Musicis concentibus imposito, Vir amplissimus Joannes Diestius, Clivensium & Marcanarum ditionum Director ac Procancellarius, eundem suggestum conscendit, habitoque sermone Latino brevissimo, omnia cimelia, quibus huic Academiae totique Senatui vel in suos cives potestas cum mero mixtoque imperio confirmatur, vel ornamentum decusque adjungitur, hoc est, Privilegia Statutaque, justis ut antea diplomatibus comprehensa, sic tunc ab insigni Jurisconsulto & Clivensium Archivario Adolpho Wusthausio primum praelecta, & in Archivis custodienda, porro Sigilla, matriculam Juventutis Academicae, Protocolla, cum Sceptris tantae potestatis insignibus, adjecta semper quorundam verborum formula, loco celsissimi Principis Joannis Mauritii ipsam potentissimi Electoris personam repraesentantis, Professoribus tradenda curavit, jurisjurandi religione prius Deo & serenissimo Conditori obstrictis; statimque finitis his ceremoniis Fratrem suum germanum, Henricum Diestium, vocavit, sibique in sugestu ad reliqua solennia rite peragenda succeder iussit. Is enim antea in Embricensium & Harderovicensium, tum vero Daventriensium coetu illustrique simul Gymnasio sacrorum Mysteriorum publicus Doctor & Interpres, data opera huc arcessitus erat, ut toti operi perficiendo habita luculenta oratione coronidem imponeret, Claubergium, Wittichium & Hundium laurea consueta cohonestaret, ac demum postero die eundem Claubergium annum primum Arhenaei Rectorem renunciaret, qui deinceps rekiqua sua auctoritate procuraturus esset, ac postea Successoribus per consuetas vices ex quavis Facultate constituendis ad seros usque posteros lampada relicturus.

 

Audivistis, Auditores O. O. honoratissimi, prima huis Academiae fundamenta per serenissimum Clivensium, Juliacensium & Montensium, connexorumque populorum Principem Guilielmum jacta; audivistis natales eius primos & incunabula iis temporibus caepta, quibus per Germaniam vicinasque regiones nova quaedam lux in doctrina  coelestis Veritatis oboriri, sed ingentibus quoque passim machinis novos fumos ac nebulas excitantibus oppugnari caeperat; audivistis porro varias ac plerumque luctificas rerum temporumque vices tanti negotii sucessum per plurimorum annorum seriem sufflaminantes; audivistis denique laetissimam rerum catastrophen, hoc est, nebulis nubibusque dispulsis, cum revertente temporum sudo pacisque serenitate hanc sacram scientiarum Officinam rite solenniterque dedicatam. Multos sane scopulos, quibus rei literariae salus, ne ad Academiae lumen emergeret, allisa fuit, praeternavigavimus, donec victis tandem tempestatibus in eius dedicationis portu consedimus. Ab eo tempore iam per centum annos haec sedes Musarum infinita supremi Numinis misericordia & benignitate sarta tectaque stetit,nec ullam, vel vix notabilem eorum, qui hic literis variisque scientiis tam diuturno tempore operati fuerunt, jacturam sensit, confluentibus huc quovis tempore velut ac marcatum quendam non paucis, etiam ex  vicino saepe Belgio foederato, suos ceteroquin indigenas, ut notissimum est, non facile e sinu gremioque dimittere consueto, cum ipsum praeclaris ac bene constitutis non minus artium liberalium & scientiarum, quam aliarum mercium emporiis ad stuporem usque repletum sit; quamvis hic in extremis Germaniae finibus maxima ex parte aliorum Sacrorum cultoribus circumsepti ac pene stipati simus. Non hic ex hominum subiratorum dicteriis, uvam frustra appetitam carpentibus, censendum est; qualem Marquardum illum Gudium, Virum ceteroquin eruditissimum, post aliquam repulsae speciem fuisse, ex eius Epistolis, a Petro Burmanno cum Sarraviano literarum commercio publicae luci commissis, patet. Non hospitum aliorum judicio standum, qui haec loca inter medios belli strepitus & omnium formidinem transierunt; qualis notissimi illius Itinerarii fuit Auctor, Joannes Missonius, eo ipso tempore has regiones perlustrans, quo gravissimi ob Hispanicam successionem moti belli moles ubique finibus nostris imminebat. Non denique ex anilibus delirorum, praesentia semper fastidientium, nugamentis, sed ex ipso Albo, ex ipsis tabulis judicandum est, in quas eorum nomina, qui in his Musarum castris velitandi ac militandi notitiam imbibere voluerunt, relata sunt, ac quotannis adhuc referuntur. Immanem profecto exercitum efficerent, qui per tot annos hic literis variisque scientiis operam dederunt, cuiuscunque dignitatis ac prosapiae Juvenes, vere ver sacrum, & examen memorabile, quod deinceps per multas totius Germaniae regiones, in Ecclesias, in Aulas Principum, in innumeras Civitates Urbesque dispersum fuit. Tanto magis hoc mirandum est, quia posterioribus his temporibus Academiae magis magisque usque in hodiernum diem multiplicatae sunt, ut Germania nostra, non minus quam Belgium foederatum, pene earum potius multitudine, quam penuria laboret. In hoc posteriore quam non inito quasi certamine, post Leidensem porticum primum ab Hollandis Zelandisque constitutam, ne liberae gentis Juventus Lovaniensium dogmatibus imbueretur, inter reliquos  ibi populos de novis Sapientiae domiciliis cogitare caeptum est? Intra artissimos enim terrae limites praeter tot  illustria Gymnasia quinque justas scientiarum & artium Palaestras numerare licebit; cum tempore magni illius Erasmi Goedae concepti, Roterodami in lucem editi, tanta illic Literarum & Literatorum esset sterilitas, ut eiusmodi Officina plane nulla reperiretur, & Vir ille incomparabilis extra patriae fines in Angliam Brabantiamque, & appetente iam senio in ultimas Germaniae oras, Brisgoam Helvetiamque quasi exulare cogeretur, ubi hominum eruditorum consortio frui, foetusque suos Frobenianis formis feliciter in lucem producere posset. Adeo tempora quaevis variis vicibus ac mutationibus obnoxia sunt. Quis vero sanae mentis compos mirabitur, Juventutem in tot Academias per omnem Germaniam multiplicatas dispersam in singulis saepe locis infrequentiorem esse factam! Si modo  reipublicae semper consultum fuerit, promiscuam quamvis multitudinem sine omni ingeniorum delectu sacris literarum & sapientiae penetralibus obtrudi, ubi scilicet ex omnibus stipitibus statim Mercurii fabricentur; de quo vehementer inter prudentes dubitatum fuisse novimus, hic vero latius differendi tempus non conceditur. Nemo igitur, nisi tardus rerumque ac temporum ignarus, diu causam quaeret, cur olim, cum tales pene nullae in vastissima Germaniaa, aut certe paucissimae Literarum Palaestrae reperirentur, tot tamque stupenda discentium millia in una Pragensi recens condita tempore Joannis Hussi & Hieronymi Pragensis commorata fuisse dicantur; ne aliarum vetustissimarum exemplis vos detineamus. Quamquam nec ipsis saepe narrationibus fides adhibenda est. Vere enim Romanus Scriptor nitidissimus dixit, famam nunquam ad liquidum perduci; omnia ea tradente vero majora esse. Nihil magis lubricum est, quam vel hominum superciliosorum fides & jactantia, vel ignobilis vulgi ad quaevis credenda proni futilitas.

 

His addamus licet, quod nulla a morientibus aut vivis beneficia contigerint, sicut omnibus fere ceteris, nulla deinceps congiaria, quibus Academia reapse frueretur, quorumque subsidiis & emolumento Seminaria Juvenum gratuito victu gaudentium institui potuissent, qualium vel solorum multitudo plerisuqe Lyceis non exiguam frequentiam nomenque conciliare consuevit; etsi potentissimi Conditoris magnanima liberalitas eandem quoque felicitatem huic alumnae suae, iam viis etiam mediisque quibusdam indicatis, acquirrere voluerit; quae nescio qua scaevae fortunae pertinacia, aut quorum hominum non satis, ut redordor, honorifice de talibus adminiculis sententium culpa retardata fuerunt. Nihil eiusmodi post conditam Academiam praedicandum habemus, praeter beneficium Viri amplissimi ac consultissimi Arnoldi Goorii, Meursensis, quondam in Academia trajectina practicae Philosophiae per annum Doctoris publici, tunc vero in patria sua, vicino tractu Meursano, serenissimi Principis Arausionensis Thesaurarii. Is enim prolixa sed alterius tamen generis liberlitate decus aliquod & ornamentum huic Academiae affere voluit, dum Bibliothecam insignem, quam collegerat Frater ipsius, ut aliquando fieret publica, huic nostro Athenaeo, demta tamen Juridica supellectile, consecravit, quae non exigua talis thesauri etiamnum pars, ac prope initium est. Decennio enim, postquam eius dedicatio peracta fuerat, elapso, id est, anno superioris seculi sexagesimo quinto illud contigisse cognovimus. Primam Musicarum istiusmodi lautitiarum descriptionem nobis exhibuit Gerardus Mastrichtius, Vir singulari pietati simul & eruditione non vulgari conspicuus,  tum Juris & Historiarum doctrinam in hoc Athenaeo professus, ac postea illustris Bremensium reipublicae Orator, verusque Polyhistor. Nec cessatum est deinceps istam supellectilem novis accessionibus paulatim locupletare, coemptis etiam, quantum fieri potuit, interdum pretiosissimis tam impressis, quam manu exaratis Codicibus; sicut etiam antea nonnihil eiusmodi mercium obtigerat, interque eas quaedam Ciceronis, Julii Caesaris, Virgilii, Flori, Justini, tum Lactantii & Augustini monumenta, partim in Charta, partim in membranis exarata. Cum vero superioribus temporibus saepe contingeret, ut quaedam inde in aliorum usus concessa nunquam restituerentur,  nec deinceps ab iis, quorum in manus casu quodam venerant,  cognosci posset, cuinam deberentur, ita tandem penitus avolarunt, ut eorum vix memoria supersit. Hoc certe praeter alia decantatis illis infausti Michaelis Serveti opusculis tam insano pretio nonnunquam praestinatis contigit, quae hic olim etiam ostentata fuisse ex celeberrimi Viri, modo memorati Mastrichtii Epistola discimus ad Burchardum Struvium consripta, & ab hoc Introductioni suae in Historiam literariam inserta. Huiusmodi jacturae ne saepius fierent, margini librorum Bibliothecae Duisburgensis nomen inuri caepit.

 

Quid iam de gravissimis bellorum tempestatibus loquar, quae inamoena lituorum ac turbarum raucedine dulcissimis Musarum cantibus non semel obstrepuerunt? Rhenus, Rhenus noster, Princeps fluviorum, tot collium vitibus amictorum vicinia beatus, tot frugiferarum regionum limitibus felix, tot navium ac Commerciorum frequentia laetus, tot vectigalium reditibus aularum luxuriae commodus, quot idem quantorumque bellorum ab omnis aevo spectator, Auditores, materies, theatrum fuit! Is, si quisquam alius, verum esse vetus illud dictum iam in Oriente, Eginhardo teste, celebratum confirmat, expedire Francum habere amicum, non vicinum, in lacrimas & suspiria eundum esset, si vivam eius terroris & formidinis imaginem vobis exhibere vellemus, cum superioris seculi anno sepruagesimo secundo tertioque, tum praecipue octavo & nono ob Gallorum irruptionem Musae Duisbrugenses penitus conticescere, ultimis etiam duobus solum vertere, & in Vicinam Urbem Meursanam exulare cogerentur; quae tum scilicet Principi Arausionensi parens extra teli jactum constituta videbatur, pace Gallos inter & Belgas, ceterosque iisdem foederatos redintegrata, Brandenburgico autem Heroe Friderico Guilielmo insolentium Gallorum intemperiis & Suecorum pertinaciae praeter fas & aequum relicto. Sicut virgines olim Vestales, Roma a Gallis senonibus capta, in oppidum vicinum Caere cum igne suo sacro confugiebant, non siderum coelestium simulacro, ut Florus ceterique Romani veteres garriunt, ipsi antiquissima Vestae suae mysteria non amplius intelligentes, sed flammarum & ignum subterraneorum toti illi tractui tam periculosorum placamento: ita Musae quoque Duisburgenses, Virgines similiter innocuae, hoc tantum solaminis & tutelae sibi relictum esse gaudebant, quod desertis  focis arisque propriis, ad continuandam disciplinarum, ne penitus extinguerentur, lucem vicinorum Meursensium hospitio uti tam benigne concederetur.

 

Feliciter tamen illae ex his omnibus malis eluctatae fuerunt, & singulari Dei benignitate, tum Principum Regumque divinitus nobis concessorum potentia conservatae, ut, non sine grata beneficiorum memoria, praeteritorum iam secure recordari, de futuris optima quaeque sibi promittere, & hoc die, quod felix faustumque supremus rerum humanarum Moderator esse jubeat, alterum seculum in pace & tranquillitate ordiri queant, sub Rege clementissimo, sagi togaeque artibus incomparabili Heröe, ac vero totius orbis, qua Sol oritur, occiditque, miraculo.

 

Restat, Auditores honoratissimi, ut brevem nunc imaginem eorum exhibeamus, qui tam diuturno centum annorum iam praeterlapsorum spatio huius Academiae Sacris in quavis scientia vel arte feliciter operati fuerunt. Nec justam tamen Academicae totius, ut sic loquar, Historiem compagem, dum singulos, qui Musis hic operati fuerunt, Doctores recenseo, expectate. Non ille paucarum aliquot horarum, sed multorum dierum labor foret. Cogitate quaeso, Auditores, me, dum nomina vobis commemoro, adjecto interdum uno alteroque vel dicto quodam vel facto casuve singulari, quasi vagas quasdam in litore conchulas & umbilicos lectitasse, latissimi maris, unde ejecti fuerant, indices.

 

Primis Academiae nostrae constituendae Duumviris, Wirico Bernsavio, Viro Majorum ceris & imaginibus inclito, Bellinckhavensi ac Rhunensi Toparchae, & Joanni Dicstio, supremo Justitiae per has regiones administrandae Directori ac Procancellario, visum erat, sex Professores initio sufficere, qui divinas Humanasque scientias & earum Sacra tractarent, dones major eorum numerus institueretur, quod proximis annis statim factum est. Eorum primicerius erat Joannes Claubergius, nativitate Solingensis, insignis non solum Theologiae juxta magni Cocceji, talem apud Bremenses statuam, qualem a Roterodamensibus suis Erasmus accepit, promeriti normam magis illustratae, sed etiam Philosophiae, inprimis Cartesianae, tum caput extollere incipientis, Promotor & Antistes, ab ipso etiam Cartesio ob ordinis concinnitatem facilemque methodum prae reliquis commendatus. Is Herborna Nassoviorum, sicut diximus, iam ante biennium una cum Christophoro Wittichio vocatus in hac arena proluferat ei gloriea, quam togata decem annorum militia deinceps sibi peperiz. Diutius enim post Academiam conditam eum rebus humanis interesse, & voce scriptisque suis tam cultioris doctrinae, quam sapientiae studii inservire manus invida Parcarum prohibuit. Fama est, Auditores, illustrem Leibnitium serenissimi Novemviri Hanoverani, ac deinde potentissimi magnae Britanniae Regis, nomine quator millia coronatorum Claubergianis heredibus obtulisse pro redimendis tanti Viri de causis Linguae Germanicae commentariis, quos vivus promiserat, sed quorum reliquae propter negligentiam & imperitiam sequioris sexus heredum (masculos enim reliquit nullos) praestari non potuerint, schedis omnibus disjectis & confusis. Nec illud, quod narratur, a veritate alienum esse, sed acutissimum Claubergii Schediasma olim hic Teuteburgi anno praecedentis seculi sexagesimo terto impressum de arte etymologica Teutonum ex Philosophiae fontibus derivata, tanto cum elogio Collectaneis suis Etymologicis inferendum, & ab editore Joanne Georgio Eccardo in praefatione tot laudibus in coelum evehendum curavit. Ex his Claubergii parergis des ceteris eius longe potioribus, & a Schalbruchio Henninioque, Viris doctissimis, in unum Volumen olim congregatis, ac Amstelodami editis Scriptis & Virtutibus judicare potestis. Claubergio adjunctus erat Martinus Hundius fidus eius Amicus & velut Achates, Joannis Hundii, Viri de sacris Reformatorum per has regiones coetibus & doctrinae sinceritate conservanda meritissimi Filius, natus quidem Dusseldorpii, sed ex Illustri Steinfurtensium Arnoldino, ubi hactenus sacras Literas docuerat, in hanc Academiam & Ecclesiam vocatus. Ex primis enim Theologiae Professoribus nonnullos, Hundium scilicet hunc nostrum, ac deinceps Joannem Hermannum Hugenpothium & Petrum Mastrichtium, simul in publico civium coetu Oraculorum divinorum Interpretes egisse, satis constat, donec caussae adessent, cur eiusmodi consuetudo & duplicis provinciae onus abrogaretur. Mutuae Claubergii & Hundii Dissertationes uno Volumine comprehensae etiamnum testantur, quanta Virorum istorum familiaritas & amicitia, quanta in promovendis diviniorum Scientiarum finibus sedulitas fuerit & contentio. Sed Hundii mors intempestiva proximo post extinctum Claubergium anno secuta incredibili moerore universam Academiam contristavit. Nec silentio praeterire possum, me ante quinquennium huius Martini Hundii Fialiam adhuc superstitem, sanam valentemque, quamvis grandaevam Matronam & aetate decrepitam, Steinfurti vidisse, cum illic itineris alio faciendi molestias aliquot dierum quiete abstergerem, & interea mirifice, sicutr recordor, laetantem eam laetus ipse salutarem, cuius benedictae memoriae parens ante centum annos iam fere praeterlapsos inter primos huius Academiae Doctores fuisset. His viventibus adhuc duobus adjunctus deinde fuit tertius Samuel Diestius, Henrici illius Diestii, qui hanc sacram Officinam, sicut supra memoravimus, inauguraverat, Filius non ineruditus, etsi diversam a ceteris in Theologia pariter ac Philosophia methodum secutus, quod eius Scripta hic alibique in lucem edita non parum testantur. Hac enim statione post aliquot annos iterum relicta deinceps vicinis Gelris in Academia Harderovicena operam suam addixit. Memorabile est, Auditores, hunc Virum propriis sumptibus,  ad Francisi Raphelengii Lugduni Batavorum, ubi publicum simul Doctorem agebat, idem praestantis exemplum, Typographiam erexisse, cuius commodi difficultate hic antea nonnihil laboratum fuerat, eique franconum quendam Sassium, civem Harderovicenum, praeposuisse, cui deinceps ab abeunte vendita per longum temporis spatium dicta fuit Sassiana. Velut Claubergio  Christophorus Fridericus Crellius, ita Hundio successit Joannes Hermannus Hugenpothius; quorum ille Berolinensis & erudita celebrique per Marchiam Brandeburgicam ac Misniam Crelliorum gente, cum Franconicis illis Crelliis Socinianis neutiquam confundenda, genitus, per dimidium fere seculum, per annos nempe tres & quadraginta sacratiores scientias tractavit, utpote qui iam antea ex scholarum huius Urbis trivialium pulvere ad Cathedram sublimiorem vocatus per septennium Philosophiam docuerat: Hugenpothius vero Meursanus, ac primum in vicino oppido Rurortensi, deinceps autem apud Elberfeldenses in Ecclesia sacro ministerio functus per decennium Theologiae mysteria cultoribus eius Juvenibus instillavit. Eodem fere tempore huc ex Academia Viadrina arcessitus fuit Petrus Mastrichtius, navititate Coloniensis, veritatis & fidei nostrae diligentissimus Assertor, Vir prius inprimis ac practicae Theologicae, cius peculiari titulo gavisus est, Promotor Cultorque vere laudabilis, & sane tali nomine, talique sparta super omnes Stentoras dignissimus, qod Scripta ipsius cum doctrina singularem morum quoque sanctitatem spirantia, hic ac deinceps in Trajectina Academia luci publicae donata, satis  superque testantur. Eo enim tandem delatus, ac coelebs postremo moriturus viginti florenorum Hollandicorum millia supremis tabulis Athenaeo legavit, pro alendis quibusdam sacrarum Literarum cultoribus in re angustiori constitutis, quod eius Frater ex asse heres, Gerhardus Mastrichtius, adeo pro pietate sua non impediendum censuit, ut potius tantae liberalitatis suasor extiterit, currentique, licet alias natura claudicaret, ut dici solet, calcar addiderit. Duo mox alii nobis commemorandi veniunt, Joannes Jacobus Gantesvilerus & Henricus Hulfius; quorum ille Basileensis, & iam antea nomen aliquod in Herbornensium & Hanoviensium Gymnasiis illustribus lucratus, per annos treddecim una cumLiteris & Antiquitatibus sacris Theologicam in hoc Sacrario diligenter professus est, quoniam Guilielmus Momma, qui Mastrichtio Successor destinabatur, opinione citius apud Hammonensis defunctus, obtineri non potuerat: Hulsius vero in ipso juventutis flore ex vicino Montensium tractu, ubi iam privatus Scriptis quibusdam inclarescere caeperat, in hanc Academiam vocatus, ad extraordinariam primum, deinde etiam ordinariam Theologiae spartam administrandam, magno cum multorum, ac praecipue discentium applausu concursuque docuit, & per plurimos annos ad mea usque tempore ( nam viventem etiamnum, quamvis pristino vigore defectum cognovi) laborum suorum telam tam Sriptis omnigenis per orbem eruditum divulgatis, quam viva voce continuavit. Ut enim variis ad diversas Theologiae partes, propheticam, philologicam, systematicamque pertinentibus monumentis, ita etiam polemicis Theologus ille, sicut vocari amabat, Brandeburgicus excellere voluit, controversiisque non modo cum una alteroque extraneo, sed etiam cum ipso laborum Socio, iam temen in aliena Romanesium castra delato, graviter agitatis, David hic erat Hugueninus, Neocomensis Helvetius accedens, & Gantesvileri loco una cum literis Hebraicis, quarum etiam manuductium luci publicae donavit, docendae Theologiae provinciam capessens; quibus simul Oratoris sacri lingua Latina & Gallica, in quorundam extraneorum gratiam, concionaturi dignatis accessit. Extant etiam omnium istorum monumenta quaedam publicis typis impressa. Nec male fortassis res successura fuisset, nisi domesticis rationibus imprudenter turbatis, & Sacris nostris temere ejuratis, insignem nomini suo maculam inussisset, quam institutis cum Hulsio velitationibus frustra deinceps eluere ac delere tentavit. Meliori omine huc deinde Joannes Godofredus Bachmannus apud vicinos Clivenses in lucem aditus venerat, & iam datis aliquot eruditionis suae Theologicae pignoribus praeclara quaeque minabatur, nisi tot egregios conatus atque labores festinae mortis acerbitas ante maturitatem perdidisset. Nec minoris ingenii dotibus Ludovicus Hermannus Stumphius gente Palatinus pollebat, forte etiam plurium artium & disciplinarum praeter Theologiam egregie gnarus, ut Viri doctissimi Scripta plurimum nitoris prae se ferentia satis superque testantur, multo quoque majoribus, quorum iam lineas duxerat, gratam posteritatem procul dubio sibi obligaturus, nisi fortunam nimis crebro novercam sensisset. Cuius incommodi an ipse sibi faber exstiterit, qui antea in Moscoviam usque illustrissimum Aulae Brandenburgicae Legatum Prinzenium, nostris olim quoque Musis pro vitili concelebratum, comitatus erat, eaque forsan occasione veteris illius dicti, magnum vectigal esse parsimoniam, oblivisvi caeperat, nec mihi vacat, Auditores, inquirere, nec vobis audire, satis hinc, ut opinor, Viri cetera non illaudabilis dotes ac merita cognoscere valentibus. Eorum, qui sequuntur, Christophori Raabii, Joannis Christiani Loersi & Guilielmi Neuhusii recentior est memoria, quam ut talium Virorum imaginem quisquam jure meritoque a me exigere debeat, praesertim cum singulorum fata meritaque peculiaribus libellis illorum posthumae memoriae consecratis ipsemet ex laudabili Majorum consuetudine recensuerim. Vivorum autem, ut Velleji Paterculi, Scriptoris acutissime, verbis utar, tam eorum, qui nos invitos reliquerunt,  Danielis Gerdesii & Eberhardi Henrici Danielis Stoschii, insignium hodie in Groningensi & Viadrina Academia Theologorum, quam praesentium, ut magna admiratio, ita censura difficilis est.

 

Jurisconsultorum & Medicorum cum paulo major sit numerus, verbis etiam, Auditores honoratissimi, paulo magis in compendium redactis utendum erit. Primam Jurisconsultorum bigam Hermannus Rhamakerus, simul etiam Senatui ab Actis & Secretis, cum nondum peculiaris haec cura alicui commode satis mandari posset, existens, & Joannes Weyerstrassius constituerunt, Viri, sicut apparet, non minus candore atque diligentia, quam doctrina conspicui. Sed eos acerbae mortis violentia diu superesse non sivit. Priorem, nisi fallor, Iserlonensem, nobis illustre Nassoviorum Gymnasium concesserat, ubi dotes eius, animus pacificus & eruditus, iam Claubergio velut amico singulari innotuerant. In eius Viri secennio vix  exacto defuncti locum successit Joannes Godofredus Langenbergius, Wippersordae in vicino tractu Montensi natus, & inj gente materna celebrium Omphalorum imagines recensens, vatiis quoque dissertationibus in lucem editis, & publice ventilatis non minus, quam praecedentes, bene de Juris scientia mereri conatus.  Weyerstrassio autem Jurisconsulto valde religioso, simulque ob insignem in obeundis omnibus muneris sui partibus assiduitatem laudabili, tum adhuc superstiti, & modo memorata Langenbergio sociatus est egregius Themidos Sacerdos Gerhardus Feltmannus, ut numerus ita ternarius, postea fere semper observari solitus, compleretur. Erat hic Feltmannus nativitate Clivensis, non solum Juris utriusque disciplina, sed variis praeterea scientiis imbutus, amoena pariter alacrique ingenio praeditus, sicut eius scripta quamplurimum, cultioris aliquod Jurisprudentiae genus, hoc est, una cum Legum Romanorum notitia literas elegantiores & Historiarum cognitionem spitantia, testantur; quae nuper, sicut accepimus, apud vicinos iterum Belgas ob utilitatem & prastantiam avide caeperunt conquiri, ut aliquot voluminibus junctim luci publicae redonentur, una cum Auctoris biographia; ad  quam concinnandam nos ipse de spicis etiam nonnullis conferendis admoniti sumus. Non igitur mirum esse debet, si post annos non adeo multos, quibus huic Academiae inservivit Vir talis, eiusque dignitatem ac privilegia contra nonnullos scaevos & malevolos obtrectatores mascule tueri studuit, ad altiorem dignitatis gradum evectus fuerit, in aulam tandem Orientalis Frisiae vocatus, ut eius serenissimo Principi a consiliis secretioribus, simulque totius illic Justitiae Director ac Cancellarius esset. Velut inter ignes minores Luna resplendet, ita Fuchsium Sidus inter omnes micat, cuius radiis & fulgore huius Atenaei dignitas non parum elucescit. Paulus Fuchsius est, Auditores, ne nesciatis, qui anno seculi praecedentis sexagesimo septimo in locum Feltmanni successit, Vir in tantum laudandus, in quantum vitae morumque elegantia, eruditionis nitor, Ulysseae Pyliaeve facundiae dulcedo, ac deinque tot dotibus vel sicantis Fortunae propitius favor intelligi possunt. Is enim postquam per quadrienium praeclara coelestis ingenii femina ad agrum hunc feliciter conferendum voce sua melliflua scriptisuqe contulerat, in aulam a serenissimo Electore vocatus, summisque paulatim dignitatibus post collata nobilitatis insignia admotus, ad eum apicem sub eodem Principe eiusque Successore potentissimo Rege Friderico escendit, quo vix altior Juris & Sapientiae cultoribus contingere posse videtur, factus nempe Minister Status, ut appellant, simulque praeter multiplices alios honores, Academiarum omnium Protector, quarum Fautorem iam dudum egerat. Et iam vel in hac Academia apparuit ex ipsa morum verborumque elegantia, quam rebus sublimioribus gerendis idoneus, quanta dexteritate, quantis dotibus a natura praeditus esset ad conciliandam sibi Principum benevolentiam, aequalium amorem, inferiorum cultum ac reverentiam, denique quam ad promovendam omnium mortalium salutem formatus, hoc est, ut paucis me expediam, vere prudens aulaeque natus esset. Abiturus enim, oratione habita typisque mox sub Valedictionis titulo descripta, quod nec antea quisquam nec postea fecisse comperitur, perennem felicitatem primum Patribus Academicis, suis quondam laborum & vitae Sociis, deinde Presbiterio Ecclesiastico, cuius membrum extiterat, ac postremo toti Urbi precatus est, cum favoris & benevolentiae sponsione, quam deinceps huic Academiae quavis occasione affulgente prolixe declaravit. Sequitur deinde Gerhardus Mastrichtius, etiam non sine cura & veneratione memorandus, Petri Mastrichtii Frater. Is enim verus & insignis Polyhistor praeter incredibilem non solum Justinianeae Juventutis studia, sed ipsam etiam civium & incolarum pietatem voce scriptisque promovendi adorem, excitato insuper in vicino pago Dusserensi paedagogeo, variis, quod mirandum est, profundissimae eruditionis monumentis, Jus praecipue Canonicum & Ecclesiasticum spectantibus, orbi sibi literatum obstrinxit. Hic primum publicae Bibliothecae nostrae Catalogum concinnavit, & typis exscribendum dedit. Hic postea ad amplissimum Syndici munus Bremam vocatus de sacris civilibusque, ac politioribus studiis bene mereri nunquam cessavit, edito inter alia Graeco illo tam nitido Novi Foederis Exemolari, eruditissimis Prolegomenis, variantibus Lectionibus & criticis Observationibus instructo;  qua in Urbe mihi adolescenti tanti Viri magnanimum pectus propius cognoscere & venerari licuit, liberrimum totius immensae Bibliothecae suae usum liberaliter offerentis & praestantis; quasi animus ipsi praesagiisset, futurum, ut aliquamdo cathedram, quam ipse olim decoraverat, conscenderem. Sciendum enim, praeter Juris disciplinas etiam Historiae docendae provinciam eum hic administrasse, sola Eloquentiae & Graecarum Literarum Sparta Henrico Frentzio, pluribus fortassis imparato, tunc relicta. Circa eadem tempora Joannes Adrianus Schlegtendahlius Jus extra ordinem docendi potestatem accepit, quo tamen munere se post aliquot annos sponte abdicans, urbanosque Magistratus petens, Consulatu auctus est, in qua dignitate laudabiliter gesta consenuit. Sequuntur deinde Guilielmus Crusius Berolinensis & Arnoldus Brandius Daventriensis, vel, si mavis, ob educantionem Clivensis, & materna gente Raesfeldiana progenitus; quorum ille primo Philosophi, ac deinceps per longum temporis spatium Jurisconsulti personam sustinens ingentes labores suos non solum instituendae Juris studiosae Juventuti, sed legendis etiam expediendisque innumerabilibus juridicarum controversiarum libellis non sine laude & lucro consecravit; Brandius vero per idem stadium decurrens, sed citius tamen  ob brevioris vitae spatium ad metam perveniens, Scriptis simul posthumis a Successore Pagenstechero & Henninio postea vulgatis eminuit, inter quae etiam Itinerarium in Moscoviam est; ubi scilicet olim in Legati Brandenburgici, illustris Viri Joachimi Sculteti, comitatu aliquamdiu  commoratus fuerat. Post eos memorandi nobis occurrunt Alexander Arnoldus Pagenstecherus, & Joannes Mauritius Crellius; quorum prior ex Steinfurtensi Gymnasio vocatus, & Gisberto Arnoldo  Pagenstechero, Bentheimensium Cancellario, deinceps Consiliario Brandeburgico, simulque huius Academiae Curatore, genitus, Politices & Jurisprudentiae Spartam egregie ornavit,  Scriptisque plurimis non solum Duiburgi, sed etiam Groningae, quo postea se contulit, in lucem datis nominis sui memoriam extendit; altero vero Christophori Friderici Crellii superius iam laudati Filius post plurimorum annorum labores se tandem munere suo abdicavit, insignem candoris & integritatis laudem etiam apud posteros, sicut meruerat, consecutus. Multo minorem sui memoriam reliquit Joannes Claeterus, Juliacensis, uno alterove anno vix transacto Heidelbergam translatus; quo etiam post partam tam scribendo quam docendo Jurisprudentiae non negligenter cultae gloriam abiit Carolus Otto Thyllius, Laubacensis ex Solmensium ditione Wetteravica; uterque ibidem post geminam tam in Academia, quam in Senatu Palatino rebus Ecclesiasticis moderandis constituto administratam dignitatem deinceps mortuus. Mox eodem fere tempore Juris docendi munus auspicati sunt Casparus Theodorus Summermannus, Crusio non minus lecto geniali quam statione succedens, & Georgius Hermannus Bergenius, huc Dusseldorpio vocatus, sed post paucorum annorum intercapedinem iterum defunctus; cum e contrario Summermannus solus in hac Academia exstiterit;  qui quinquagesimum muneris diligenter administrati annum non solum attigit, verum etiam bienno superavit. Sequitur deinde Bernhardus Henricus Reinoldus, Hammonensis, cuius eruditionem iam Brema & Herborna miratae fuerant, quemque Viadrinae Musae vicissim Teutoburgensibus eripuerunt. Post hunc trium sequentium Everardi Ottonis, Henrici Philippi Zaunschlifferi & Jacobi Eckii nobis uberior commemoratio instituenda foret, nisi per divini Numinis gratiam illi adhic inter vivos florerent, prior post stationem in Academia Trajectina peractam iam Reipublicae Bremensis Syndicus longe celeberrimus, alter serenissimo Hassiae Landgravio in Dynastia Hanoviensi a Consiliis constitutus, tertius eiusdem Jurisprudentiae apud Groninganos Antistes, Viri omnes multa eruditionis & meritorum laude conspicui. Zaunschlifferi locum occupavit Henricus Theodorus Pagenstecherus, ex illustri Hammonesum Athenaeo, ubi Eckio tum ad nos commogranti ipse Linga veniens successerat, huc arcessitus, Alexandri Arnoldi superius iam memorati Filius; cuius, ut etiam Summermanni paulo ante similiter defuncti, Manibus iusta peculiaribus libellis dedimus. Eodem tempore Carolus Fridericus Antonius Crusius Guilielmo iam laudato procreatus, praeter Consiliarii aulici, & Secretarii Academici nomen etiam extraordinarii Jurium Professoris titulo, donec fata Deusque sinebant, insignitus fuit. Sequuntur duo Fratres eximii, Joannes Guilielmus & Joannes Henricus Summermanni, sibi invicem in statione huius Academiae juridica succedentes; sed amborum adhuc summis dignitatibus, illius quidem in supremo Wetzlariensum Dicasterio, huius vero in Regimine Clivensi fugentium virtus, & egregiis simul Scriptis testata eruditio nobis pro instituti ratione silentium imponuit; nec recentior Joannis Arnoldi Rulandi memoria, quam alibi etiam celebravimus, plura requirit. Praesentes autem sua quemque laude conspicuos. & non solum ad praeteritum, sed etiam ad seculum  nuc secuturum pertinentes, olim fortassis post novos centum annos feliciter, ut precamur, exactos alius Orator me multo facundior & eruditior commemorabit.

 

Medicorum agmen ducit Joannes Bernhardus Danielus Dusseldopiensis, Nepos illius Danielii, Medici Duisburgensis, ad quem Scripta nonnulla & Epistolae celeberrimi Joannis Fabricii Hildani exaratae leguntur; Vir artis suae, sicut apparet, non imperitus, sed paulo arrogantior, ac prpterea litigiosus; ut mirum non sit, eum munere suo per aliquod tempus privatum fuisse, cui denuo post promissam cinctoriae mentis emendationem initiandus erat, ceteris, Claubergio inprimis ac Cranenio, quibus obliquior fuerat, meliora deinceps sperantibus. Sed laterem frustra lavari, & cerebrosum caput non facile morbo deposito resipiscere ipse suo exemplo docuit, cum paucis annis vix elapsis adeo transversus ageretur, ut ejuratis Sacris nostris purioribus Romanensium castra sequi, & in Aulam vicinam Neoburgicam tunc Dusseldorpii commorantem delatus, impetrato Archiatri titulo, maiora commoda, quorum simul avidissimus erat, venari voluerit. Wiricus Scriba nativitate Xantensis, educatione vero Meursanus, alter in hoc Athenaeo Medicus fuit, Vir non indiligens, quandoquidem rarissimo sane exemplo linguam simul Hebraeam sacrasque Antiquitates docendi spartam ornabat, quarum notitia pollebat, quod in paucis etiam Jureconsultis, Cunaeo, Seldeno, Wagenfeilio, quin etiam in Conrado Heresbachio & Andrea Masio, duobus olim Clivensis Aulae luminibus, miramur. Obiit Wiricus noster apoplexia repente correptus, dum aliis remedia praescribebat. Praescribebat autem praeter ceteros Collegae suo Hugenpothio, qui deinceps (videte miram rerum humanarum vicissitudinem) defuncto parentavit. Theodorus Cranenius hinc sequitur, Coloniensis, Medicus simul ac Philosophus, ut Secta eorum temporum Cartesiana ferebat, insignis. Utramque enim ille disciplinam exercuit, quem magnus ipse Boerhavius in sua de obitu Bernhardi Albini oratione Virum vocat ingenio magnum, naturali facundia felicem, supra quam dici potest celebrem, sed infraenata ratiocinandi licentia minus solidum.Hinc enim Leidam, sicut inde postremo Berolinum, ut serenissimi Principis valetudine curandae praeesset, delatus, ibique extinctus est. In Cranenii locum Tobia Andreae, Bremensis, arcessitus est, ex celebri Andrearum gente Tobias, ut sic loquar, tertius, nec cum duobus aliis Tobiis, inprimis autem Patruo Tobia Andreae, Groningensi Professore, confundendus. Hic etiam cum Medicina simul Philosophiam docebat, hoc quoque nomins celebris, quod arcanum illud Bilsianum ex schedis cognati sui Ludovici Bilsii se primum didicisse, ac mox perfectius reddidisse jactavi´t, hoc est, artem condiendi corpora tantum, ut noch solum sine ullo foetore integra & vivis certantia in omne aevum perdurarent, sed etiam Medicis, sicut Hennenius noster oculatus testis commemorat, omnes corporum partes, flexus, maeandros & labyrinthos interiores sine narium injuria exhiberet. Abiit hic Tobia post duodecennium Frankofortum ad Viadrum, & mox Franequeram, ubi tandem decessit. Sequuntur, Auditores, duo Barbeckii, Jonas scilicet Barbeckius Essendiensis extra ordinem publice hanc artem professus, & multo nobilior Fridericus Godofredus Barbeckius, Jonae Frater, sed in hac Urbe natus, quo eius Pater deinde concesserat consulari nempe dignitate mactatus; qui non solum plurimis Dissertationibus tam Philosophicis quam  Medicis ex hoc umbone ventilatis, sed etiam felicissima praxis per multos annos inclaruit, Vir sine apparatu bonus, & diu etiam post mortem per ora civium volitans. Nec praetereundus est Joannes Adolphus Gosdorfius, Gerlaci Gosdorfii, divinorum Oraculorum in hac Urbe Interpretis, Filius, etsi aetate non valde provecta defunctus, uti nec Theodorus Graeffius, exiguo hic tempore ad docendam Medicam Artem commoratus, ac deinceps Harderovicum in Gelriam transgressus. Quia autem Barbeckio novus oneris & laborum Socius adjungendus erat, accessit Henricus Christianus Henninius, de quo mox plura dicenda erunt, extraordinarii primum, mox etiam ordinarii elogio auctus; quo eodem tempore Joannes Gabriel Rudolphi Medicinam, cuius artis specimina Scriptis dederat. extra odinem docendi potestatem quaesivit & obtinuit; cuius tamen exercendae copia per mortis acerbae, sicut opinor, invidiam ipsi denegata fuit. Martinus deinde Joannes Haesbertius, & Henricus Jacobus Conte, Clivensis ille, hic Dusseldorpiensis, galeni sacris, non diu tamen ob eorundem fatorum injuriam, praefuerunt; quorum stationes mox Fridericus Godofredus Sylvester Erckelius, Hatnegganus, & Andreas Ottomarus Goelike Anhaltinus occuparunt. ut prior diuturna praecipue praxi innotuit, tristi tandem dysenteria simul cum duobus liberis extinctus ac elatus, ita posterior alacerrimi Vir ingenii promtaeque facundiae brevi tempore huic Athenaeo inservivit, ac Francofortum ad Viadrum vocatus artis suae honorum cum pietate Hippocratis strenue contra Gundlingium tutatus est, pro more temporum illorum loquaci eruditulorum gregi Atheismi ludibriis, &  accusationis genere, quibusvis etiam semidoctis facillimo, jactanter imponentem. Goelikenio successit Gotliebius Ephraim Bernerus, Anhaltinus, Scriptis etiam quibusdam non incognitus;  Petro Muschenbroekio eandem artem paulo post extra ordinem docente, qui deinceps Trajectinam & Lugdunensem, in qua etiamnum fulget, Academiam Physicis & Mathematicis Studiis illustravit. Erckelium Joannes Arnoldus Timmermannus excepit, cuius Viri non minus historica Medicinae notitia quam practica mire pollentis, sicut antea Berneri quoque memoriam justis ex more libellis consecrare studuimus. Praesentibus autem, & hoc alterum Academiae seculum diu, sicut optamus, illustraturis, ut eadem pietatis officia sero contingant, non immerito precamur.

 

Ad Philosphicam Facultatem transeuntes magno prolixitatis onere nos esse levatos animadvertimus; cum, primorum sedis huius Palladiae Prytanum consilio, Philosophiam vel partes eius varias, sicut etiam Linguas & Antiquitates sacras, docendi provincia non Viris quibusdam peculiariter ad eam vocatis imposita, sed simul nonnullis in alia quapiam Facultate demandata fuerit, si Christophorum Fridericum Crellium excipiamus, per aliquot ante Theologicam professionem annos moralem disciplinam separatim tractare iussum. In eorum censum Claubergius, Cranenius, Tobias Andreae, Hugenpothius, ac postea Crusius, tum Pagenstecherus & Barbeckius, omnes quaedam Philosophica tractantes, Wiricus autem Scriba, Samuel Distius, Petrus Mastrichtius, Gantesvilerus & Hugueninus, quod ad Hebraismi & Antiquitatum sacrarum conjunctim edocendarum disciplinas attinet, referendi sunt;  quorum omnius merita & tempora iam commemoravimus; reliquos autem peculiariter huiusmodi Scientiis tractandis deinceps destinatos suo loco & ordine mox videbimus. Primus itaque omnium in hac Facultate commemorandus venit Joannes Schultingius, Suollanus, utpote inter sex primos huius Academiae Doctores peculiariter ad Historiarum, Eloquentiae & Graecarum Literarum munus huc arcessitus, Vir non minus eruditione singulari ob cultissimas in Seneca Suasorias & Controversias, nec non quaedam Quintiliani annotationes, quam Filio suo Antonia Schultingio, praestantissimo illo Lugdunensium Papiniano, celebritatem promeritus. Eo post breve tempus in vicinam Academiam tum Neomagi florentem transeunte, venit huc Joannes Georgius Graevius, Naumburgensis Saxo. Graevli  nomine audito omnis cultissimae eruditionis, omnis humanitatis, omnis plane gloriae tot monumentis per orbem terraum acquisitae imaginem vobis, Auditores, ante oculos versari neutiquam dubitamus. Quod de Carthagine Sallustius, idem de tanto Palladis Sacerdote jure pronuntiaverim, praestare scilicet de eo silere, quam pauca dicere, cum nullius vel disertissimi oratio meritis illius celebrandis sufficiat. Tanto magis hac brevitate defungimur, quia paucis annis interpositis Daventriam abivit, ut relictam illic a Doctore suo Joanne Friderico Gronovio lampada capesseret, ita tamen, ut mox Trajectinae Palladi, in locum Antonii Aemilii, clarissimi Oratoris ac Poetae, vocatus, operari caeperit, ubi consenuit & extinctus est, si extingui potuit Vir immortalitatem nominis etiam in terris  adeptus, & inter praecipuos heroas Minervae peplo insertus; Vir, inquam, plane singularis, laudatus omnibus, improbatus nemini, omnium mortalium invidium provocare & promereri natus, nullius unquam expertus. Graeci vices in docendis heic loci literis humanioribus excepit Paulus Terhaarius, non leviter de earum nitore meriturus, velut ex Boxhornii Epistolis & Pluymeriana Opusculorum Scioppianorum dedicatione apparet, nisi insanabili primum mentis, ac deinceps quoque corporis morbo correptus in patriam suam, Amstelodamum, alteram nostri temporis vel Tyron vel Corinthum, unde venerat, redire maluisset. Terhaarium Joannes Mensinga secutus est, Groninganus, Vir bonus literis satis cultus nitidusque, nec non amabili morum suavitate laudabilis, cuius schediasmata ut in unum corpus redigerentur, votum exstat Petri Francii, Nasonis Amstelodamensis, posthumis eius operibus insertum, Mensinga Duisburgensium Musarum Sacerdotem agente, Joannes Franciscus Gymnichius Literas Graecas extra ordinem docendi potestatem accepit, origine Juliacensis, sed ingenii, ut apparet, nonnihil turbidioris, qui postea commendatione Maecenatis sui Theodori Buyseroi, nobilis Zelandi, quem hic privatim instruxerat, ad Gymnasium Flissinganum, eius regimini praefuturus, discessit. Hoc demum tempore tres nonnullis Philosophiae partibus administrandis peculiariter ordinata sunt; Henricus videlicet Mumsenius, Husumensis Holfatus, Hermannus Schlatius,  Joannis Schlatii Consulis in hac Urbe Filius, & Nicolaus Smiterus, Gorinchemiensis;  quorum priori Mumsenio Ethices ac Politices tractandae Sparta; alteri deinde Schlatio Matheseos docendae munus, Smitero autem, Scriptis etiam nonnullis, & inprimis praradoxis conatibus de sacrosancta Trinitate ex ratione satis demonstrande nobili, Philosophiae proprie sic dictae, ac praecipue Metaphysices provincia demandata est. Cum Joannes Mensinga in patriae suae Academiam discessisset Gronigam, Historiarum quidem munus Gerhardo, sicut supra iam monuimus, Mastrichtio, Literarum vero Graecarum & latinarum cura Henrico Frentzio, navititate Hammonesi, post Scholarum huius Urbis moderamen, Rurortae ac vicinorum aliquot pagorum tunc temporis Judicem agenti, commendata est, sed non aequis passibus Antecessorum vestigia prementi, litibus praeterea oeconomicis sublimioris ingenii lumen obscurantibus implicito. Carolus Schaaffius deinde ob libertatem Linguas sacras, inprimis autem Syriacam extra ordinem docendi, in qua postea sibi magnum nomen Lugduni Batavorum peperit, non omnino praetereundus est. Novesianus is erat ex ditione Coloniensi, & Lugduni Batavorum, ubi eadem studia tractavit, defunctus est. Circa haec tempora post Hermanni Schlatii obitum universum primus Philosophiae ambitum, una cum Mathesi, Professione sua complexus est Adrianus Ludolphus Beckerus, Venloae, Patre Hermanno, apud Belgas foederatos Centurione, natus, Vir integer & laboriosus, sicut ex innumerabilibus schedis exaratis, & aliquando in manus meas delatis manifestum est, licet aliarum üotius aquilarum alte volantium ductui, quam proprio alarum remigio confisus fuisse videatur. Henrico Frentzio adhuc vivente, Gerhardo autem mastrichtio Bremam ad alterius generis provinciam vocato, Jacobus Tollius Ultrajectinus, Professoris honorarii titulo ad Historiarum, Eloquentiae & Graecarum Literarum Spartam administrandam Gouda, cuius Gymnasii gubernaculo praefuerat, arcessitus est, Vir sine controversia  doctissimus, simulque Chimiae rerumque naturalium curiosus, ut Scripta eius non pauca Graecam Romanamque Literaturam illustrantia, nec non Epistolae eiusdem Itinerariae testantur. Amans enim peregrinationum non solum impetrato serenissimi Electoris consensu totam Germaniam, Bohemiam, utramque Pannoniam, sed postremo etiam Italiam peragravit, ubi Florentiae subsistens manuscriptorum Codicum thesauris uti decrevit, maiori tamen conatu quam successu, etsi delicias eius itineris, ineditas nempe quorumdam Graecorum monumentorum, praecipue Gregorii Nazianzeni[1] reliquas in lucem protraxerit. tandem iterum in patriam suam Ultrajectum se contulit, ibique supremum iter, unde quemquam redire negant, ingesus est. Tollio successit Henricus Christianus Henninius ex tractu Hanovico Solitariensis, & incomparabilis illius Poetae Petri Lotichii popularis, huc Tila Gelrorum, ubi Gymnasii habenas post Joannem Aelhusium, elegantis poeticae Odarum Davidicarum versionis & publico simul usui adaptatae parentem, moderatus fuerat, accedens, postquam Joannes Fridericus Cramerus, Vir variorum Scriptorum nitore satis notus, Historiarum & humaniorum Literarum provinciam, licet impetrato a serenissimo Principe iam diplomate, non receperat, quia Ecclesiarum nostrarum Confessionibus, exemplo ipsius Graevii, Fuchsii & Mumsenii, subscribere dubitabat; quod tum propter Academiae statua necessarium esse judicabatur. Henninius autem, cuius meritis & laudibus frustra Censores quidam extranei, satis superque, quod ipsi curare & emendare debuissent, habentes, Viris gravibus & honestis merito talia detestantibus, oggannierunt, Vir hic omnibus morum candore valde probatus ac eruditissimus fuit, & Cramero etiam neutiquam minor, quem praeter absolutissimam Juvenalis Editionem plurima alia monumenta ubique nitorem ostentantia posterorum memoriae commendat. Mumsenio hactenus Ethices & Politices disciplinas professo successit Clemens Bergius, Solingesis, Vir non indiligens, sicut Introductio eius in hac Scientias testatur; quo fere tempore mumsenii Gener Henricus Erberfeldius, Philipp Erberfeldii, Praetoris Duisburgensis Filius, primus omnium peculiarem Linguas sacras & Antiquitates Hebraicas docendi provinciam adeptus est, quae olim aliarum Facultatum appendix fuerat. Majus tam in harum Linguarum, quam Germanicae studio praecipue etymologico nomen erat nactus Joannes Georgius Wachterus, Memmingensis Suevus, favore illustris Fuchsii huius Academiae Doctoribus adscriptus. Sed is, quia libro contra Cabbalam Hebraeorum edito se insolentium opinionum suspectum reddiderat, serio recusatus est. Post hac Beckero mortuo Jacobus Wittichius, Aquisgranensis,  Tobiae Filius, & Christophori ex Frate Nepos, ad Philosophiam & Mathesin docendam vocatus est, quo munere per plurimos annos hic functus tandem orta ingenti circa eius Dissertationem de Natura Dei altercatione Lugdunum Batavorum discessit, ibique diem supremum obiit. Cum Henninius diserta & pathetica oratione in ipso lecto paulo ante mortem, ut mihi testis autiti narratione constat, rebus humanis valedicens ad Superos translatus esset, Historiarum, Eloquentiae & Graecarum Literarum Sparta Antecessori meo commissa fuit. Henricus is erat Mascampius, Zutphaniensis, qui commendante magno Graevio olim Ultrajecti studiis serenissimorum Principum, Marchionum Culmbachensium praefectus fuerat, Vir eruditus, ut Scripta eius historica testantur, aliaque monumenta; sed cui maior meliorque valetudo optanda fuisset. Jacobo Wittichio tandem qui in Cathedra Philosophica ornanda successerunt, Petrus Muschenbroekius, ac deinceps Nicolaus Engelhartius, adhuc insigni doctrinae & acuminis laude florentes, ille in Lugdunensi, hic in Groningensi Athenaeo, uberiore commemoratione  mea non indigent. Praesentibus autem nobis, & per immensam supremi Numinis clementiam adhic superstitibus si pia olim posteritas (modo id mereamur) eodem candore, quo nos usi sumus, velut redhostimenti loco benevolentiam praestiterit, nihil est, quod ulterius in hac rerum vanitate sperare possumus, nihil quod cupimus, scientes UNUM ESSE NECESSARIUM. Interim virtute nos involvemus nostra, liventium ac malevolorum, quos nunquam meruimus, Zoilorum securi, de bonorum autem favore, inter quos nomen quoque nostrum semper professi sumus, neququam dubitantes.

 

Vidistis, Auditores honoratissimi, brevem omnium istorum imaginem, qui per integros centum annos, iam divina bonitate feliciter transactos, in excolendis cuiuscunque generis scientiis huic Sacrario operam suam devoverunt. Vidistis eiusdem primam originem & incunabula, tum mirificas rerum vices ac saepe luctuosas, quibus per tot annos eius didicatio retardata fuit. Ipsam postremo vidistis inaugurationem, nec non diversas rerum facies, bellorumque calamitates, eam deinceps saepe consecutas, sed supremi Numinis clementia semper exitu secundo mitigatas. Multo plura vix attigimus, tum ne justam Historiam paucarum horarum cancellis circumscribi posse cuiquam videatur, nihil omissum esse cogitanti, tum ne patientia vestra abuteremur; quod ne fieret, litus ubique legere, nec in latum mare cymbam nostram propellere voluimus. Nunc vero nihil amplius, priusquam vela contrahamus, restare videtur, quam ut debitas supremo Numini laudes canamus cum gratiarum actione pro conservato nobis tam clementer hoc humanarum divinarumque scientiarum domicilio, cumque ulterioris ad seros usque posteros, natosque natorum, & qui nascentur ab illis, continuandae divinae benignitatis ac favoris imploratione, tanto nunc ardentioribus verbis, quanto magis sensibus in coelum sublatis peragenda. Quocirca paulisper adhuc linguis, Auditores, favete, & qualemcunque hunc Musarum Sacerdotem non iam cum Venusino Vate virginibus puerisque, sed omnibus simul mortalibus carmina non prius intra hos certe parietes audita cantantem benigne auscultate.

 

 

Mens mea, surge, precor, segni nec frigore tarda

Concipe coelestes rursus, ut ante, faces.

Quaeque prius iuveni caluerunt pectoris oestro,

Nunc iterum caleant venaque voxque seni.

Sacra dies nobis, sacer est labor: ite profani;

Cura quibus summi Numinis alta deest.

Innumerabilium vacuus virtute librorum

Helluo sit quamvis, hic minus aptus erit.

Ignibus ara nitet, devoto pectore tura

Cum precibus summo sunt adolenda Deo.

Laus tibi, sancte Pter, pro tanta debita soli

Gratia, qua fruimus, prosperitate Tibi.

Mira tuae nobis favit clementia dextrae,

Mira fides trepidis praestita, mirus amor.

Per te iam centum Domus haec feliciter annos,

Omnibus evictis casibus, alta stetit.

Stet, precor, illa diu; stet secula plura, tuisque

Serviat aeternum pacis alumna Sacris.

Quoque magis possit sperare sequentibus ista

Temporibus certa postera turba fide,

Crescat, & heroae virtutis honoribus auctis

Prussiacae gentis gloria sine carens

Vindicis incusso dectrae terrore superbos

Impleat, innocuae pacis amore bonos.

Quem celebrem nobis donasti, protege Regem;

Per te qui sapiens, non modo fortis agis:

Libertatis amans, libertatemque putandi

Deposita nullis impietate negans.

Alter Alexander, Titus alter, & alter Achilles,

Non Antonino, non Salomone minor.

Sol obit & surgit: Friderici gloria nunquam

Occidat. Occasus nomen & Ortus amet.

Qui sic bella gerit, tollatur ut area bellis:

Sic vincit, semper vincere ne sit opus.

Constet huic toti Regioni, constet & Urbi,

Palladioque sacro constet in Urbe decus;

Quod Gulielminae prius indulgentia dextrae

Servandum merito semper honore dedit:

Et Gulielminae post altera cura secundae

His nunquam voluit pignus abesse locis.

Nullus Hyantaei casus gregis otia turbet,

Sive solo missus, sive sit ille polo,

Non vapor inficiat, non halitus aera nostrum,

Qui naturali commoditate placet.

Tempora corporibus sine tabe salubria pergant

Herbiferis pecudes exhilarare iugis:

Quae toties alibi pepererunt strage coorta,

Ne noceant homini transitione, metum.

Terra parens laeto proventu larga ministret,

Illa tui testis, Sancte, favoris, opes:

Quas Siculus quondam Latio, quas Nilus egenti

Per longas toties ferre coactus auquas.

Pax bona praecipue, turbata prioribus annis

Saepius, & miseras jussa subire vices,

Ambitione ferox cum culta novalia Mavors

Diriperet, campo, nec minus urbe fremens,

Pieriamque chelyn servare silentia, raucis

Territa moereret Turba novena tubis,

Duret io! duret; studiosa nec agmina pacis

Barbarus assultu miles atroce fuget.

Illa tuae quondam Concordia semine Mentis

Nata relegatis regnet in orbe malis:

Purpureis formosa comis, placidisque serenam

Sidereo faciem gentibus ore ferens.

Illa redux agitet per rura. per oppida laetos

Virtutum coetu se comitante choros.

Cunctaque discutiat nitida feliciter ortus

Foeta simultatum nubila luce sui.

Justitiaeque soror populorum vincula nectat

Libera servili calliditate Fides.

Quoquot ubique Duces, quotquot certamina Reges

Saepe nimis cupida mente cruenta movent,

Rebus in orbe satos melioribus esse patrandis

Errorum nebula se fugiente putent;

Magnanimique tuo cupide famulentur honori:

Dent trepidis portum: publica damna levent.

Mutua mitescant in foedera pacis amantes,

Cuius es, orbe novo cuius & auctor eras.

Cesset atrox Odium: sitiens petat Ira cruoris,

Et Caedes stygias; unde profecta, domos.

Gloria quaeretur servatis civinus, olim

Grandius aeterna laude datura decus.

Quando erit, in falces ut gentibus, inque ligones

Vertantur gladii, quando erit illa dies?

Ampliet interea victrix Sapientia fines

Per populos regni non violenta sui;

Humanumque genus doceat, non esse creatum

Perdendo studiis semet in orbe sibi:

Non corradendis opibus venientibus illa,

Quae possessorum mebra recondet, humo;

Non turbis, odiisve, quibus coelestia quondam

Nil affine datae femina mentis habent.

Nobilitas Animae longe est praestantior: illa,

Illa foris princeps audiat, illa domi.

Omnibus hoc resonet sancto fervore Cathedris,

Maiores soboli quas posuere suae.

Nostraque cum quavis Musarum sede laboret,

Quo tuus in populos promoveatur honos.

Certetur studiis, certetur moribus ipsis.

Quo quisque est maior, gaudeat esse minor.

Fastus & Invidiae cedat dirissima tabes

Ultra & Sauromatas & glaciale fretum;

Cerbereisque procul nutrita Calumnia spumis

Multiplici stridens auferat angue caput.

Religio gaudens purgata mente docentum

Nesciat humanum ludificare genus.

Dementes pedibus terat eluctata catervas,

Tot tenebras tribuunt quae tibi cunque suas.

Omnibus o miseris oculos da mentis apertos,

Cimmerias noctes nox quibus orta facit:

Ut te cognoscant, quam sis mirabile, lucem

In media iactans nocte crepansque, genus.

Artibus & studiis sic lux orietur in ipsa

Mente, tuae lucis nomen habere merens.

Nunquam erit impuri, nunquam fuit incola Virtus,

Cognitio nunquam vera placensque tibi.

Scribere nec prodest sine te speciosa superbos,

Altaque nugaci garrulitate loqui.

Balbutit semper, fundens sine mente sacroque

Interius tacti pectoris igne sonos:

Mellistuum quamvis vel Nestora vicerit ipsum,

Promat Ulysseas aut vafer ore dapes.

Acta Virum praestant. Actis simul esse disertos

Da, precor, & vero lumine corda frui.

Justitiae vigeat terris venerabile Numen

Moribus & solida cognitione simul.

Hac sine quid fierent Urbes nisi lustar ferarum,

Celat ubi nocuos pellis ovina lupos?

Non agitet mentes Favor aut gravis Ira serenas:

Ira bono mutans iura, Favorque malo.

Si mendace nihil servilius ore putatur,

Turpius iniusto quid, precor, orbis habet?

Scire, sed & pariter praestare salubria grato

Mentibus auxilio corporibusque iuvet.

Non bonitas labiis sonet aut sapientia solis.

Os doceat, pectus sentiat, acta probent.

Non nobis miseri caecis quaeramus honorem;

Vilius hoc vulgus, quo magis arte tumens;

Sed tibi, summe Deus, tibi soli, Phosphore mundi,

Quo via doctrinae, quo duce parta salus:

Qui decrescendo crescentem surgere montras:

Dogma patens nulli, te nisi dante, sopho.

Moribus & studiis poliendis rite palaestras

Quis neget a Proavis ante fuisse datas?

Ut se defunctis Republica duret, & insons

Posteritas possit tempus in omne sequi;

Urbibus ut regimen constet sine labe, Sacrisque

Debitus aethereae simplicitatis honos;

Prosperitas populis ut floreat usque renascens,

Certaque radices, ne violetur, agat.

Gloria sola Dei scopus est, & publica tantis

Sumptibus humanae gentis in orbe salus.

Non ut dira novis vitiorum semina tanto

Largius exemplis conspiciantur ali.

Germinat ah nullo per se satis omne magistro,

Nobilitas animae quo perit alta, malum;

Fastus, avarities, quaevis perversa cupido,

Saevaque iactaris lingua canina probris.

Mortalique nimis zizania noxia genti

Non opus augmentis; utque rigentur, habent.

Omnibus his potius loliis impendere curam

Tollendis foeda cum ruditate iuvet;

Evulsis penitus filices abigantur ut ipsis,

Tritica suffocent ne genuina, fibris.

Doctior & melior sic postera turba, salusque

Orbis erit maior, Numinis ira minor;

Totius & squalens non sub crescente malorum

Congerie passim sic gemet orbis ager.

Quorum caussa, procul, procul absit, ut ulla feramur,

Da, Deus, omnigeni Fons & Origo boni.

Discentumque greges, simul & tua cura docentum

Ducat inoffensos hic & ubique pedes.

Plus aliquid tandem, veterum quam turba sophorum,

Artibus ut cupiant obtinuisse suis:

Quos Asiae pars magna, vetus quos Hellas Athenis,

Quosve Paretoniae Mempheos ora tulit,

In media solitos caligine mille protervas

Sollicita nugas ambitione sequi;

Seque suis stolide tenebrosus scindere sectis

Ob cassam fructu deficiente, nuces;

Dum scuticis levitas puerorum digna superbas

Cum strepitu tanto versat agitque tribus:

Dum probitas animis, dum sana modestia prorsus

Exulat, & legis cultus amorque tuae.

Quae tibi nos, dictat ratio velut ipsa iubetque,

Subiicit; humanum quae ligat aequa genus;

Quae domitos tandem ronchos cecidisse feroces

Simplicis a Veri mente capace docet,

Talia iugendo reliquis documenta colantur

Laudibus ingenui pectora casta gregis:

Ne pro thesauris carbonum sola legantur

Fragmina, Tartareae fraude reperta Stygis;

Aut Asphaltites specioso poma colore,

Perfidiae testis quae cinis intus habet.

Larva theatralis quid vult sibi moris inepta?

Vera Deus verax vult sapienter agi.

Sedulus eventu decernat tangere laeto

Praefixum reliquis & sibi quisque scopum.

Spiret, uti quondam fertur spirasse, deinceps

Hic aliquis vitae candidioris odor,

Sistere communis properantia fata ruinae

Qui queat exemplis & cohibere suis:

Omnis & avertat qui signa putredinis Urbi

Tristia, suffitus & salis instar habens.

Sic haec Justitiae domus, & Pietatis, & omnis

Officii nutrix, omnis & Artis erit.

Sic sublunarem non hunc modo noscere mundum,

Gloria quae vanos sola frequenter agit:

Vincere sed tandem dabitur quoque; voncere quicqid

Mentibus inspirat Cerberus ille triplex:

Sordibus obsessae Carnis, Visusque Voluptas,

Pressaque servitio pectora Fastus habens;

Ductores, ductosque simul, iuvenesque, senesque

Saepius hos etiam, qui monuere, ligans.

Cernere composita sic tandem mente ruinas,

Ipse Deus, fracto quamlibet Orbe, dabit.

Fallere nec quaerez quisquam levis aethera verbis,

Fallere vix hominem quae potuere diu.

Alterius vitae species sic altera formam,

Grande nec exitium gens tenebrosa feret:

Turgida, livida, garrula, turbida, lucis inops gens.

Nata propagandis semper in Orbe malis.

Impia Pyrrhonis gliscens sic sponte propago

Desinet, irritans Numinis illa manum:

Illa nocens mundo faex pessima & ultima, signans

Judicii magnum praecipitansque diem.

Sic melior totum facies oritura per Orbem

Solamen trepidis laetitiamque dabit.

Nostra reflorescet sic res quoque, nostra vigebit

Musica consimili prosperitate domus.

Sic doctis pariter docti reddentur, inani

Contempta penitus merce, Virique Viris,

Vera vel in mediis sic se Sapientia turbis

Exseret, ostendens ad meliora viam.

Donec iis tandem peragamus sancta potiti

Gaudia, mortales non habitura vices;

Sedibus aethereis ubi secula nulla vacabit

Amplius, aut annos, aut numerare dies.

Post Solem & Lunam praestantior altera Luna,

Nocte relegata, Sol novus alter erit.

Altera Terra, sacrum spissos cui flumina mellis

Per gremium latices, flumina nectar agent.

Unica Seraphicis concentibus ipse Creator

Materies superest, unicus ardor ibi.

Mille ibi myriadum plaudentum & mille, poli.

            Maius ibi templum Sophiae coelestis, & aedes,

Ore coruscantum quo ruit unda Virum,

Ridentumque levis cariosa putamina turbae,

Cumque nucis cassae vitrea fracta penu;

Quidquid & inferius Luna puerilibus ausis

Gens hominum vecors, coeca, superba struit:

Quam stans turre procul formicas esse pusillas,

Aere stans medio sed nihil esse putet.

Haec ibi discentur, quae nunc male cognita nobis.

Quae ferit hic aciem, lux ibi blanda feret.

Maioris Cathedrae gemmis auroque micantis.

Quae sua perpetuet iubila fulgor ibi est.[2]

Joh. Hildb. Withof

 


[1] Sanctus Gregorius Nazianzenus vel Gregorius Theologus (329–390), Pater Ecclesiae, Doctor Ecclesiae, episcopus Nazianzus, natus est in Cappadocia.Pater antecessor fuit in sede episcopali Nazianzena; ordinatus fuit presbyter a patre.Sancti Gregorii homiliae theologicae, epistulae, et poemata notabilia sunt

[2] Acta sacrorum secularium Academiae Duisburgensis 1756