Casa Blanka
albrechtblank@googlemail.com

 

ORATIO FUNEBRIS

QUAM POST

EXSEQUIAS RITE PERACTAS

VIRI

AMPLISSIMI EXCELLENTISSIMI

ET CELEBERRIMI

DOMINI

JOHANNIS HILDEBRANDI

WITHOFII

DUM VIVERET

ELOQUENTIAE HISTORIARUM ET GRAECAE LINGUAE

IN UNIVERSITATE REGIA DUISBURGENSI

PROFESSORIS P: O: MERITISSIMI RECTORIS

EO ANNO MAGNIFICI ET

ACADEMIAE SENIORIS

DIE XVI. FEBRUAR. MDCCLXIX

EX AMPLISSIMI

SENATUS ACADEMICI

DECRETO

IN ACROATERIO MAJORI

HABUIT

JOANNES GOTTLOB LEIDENFROST

Med. Doct. & Prof. Publ. Ord. Acad. Reg. Sc. Berol. Sod.

Univ. Prorector

 

DUISBURGI AD RHENUM

Viris Eruditione et bene merita celebritate Excellentissis

DNO. JOANNI PHILLIPO LAURENTIO WITHOFIO,

DNO. FRIDERICO THEODORO WITHOFIO

DNAE. JOANNAE MAGDALENAE SIBYLLAE WITHOFIAE

hanc funebrem orationem, post exsequas desideratissimi eorum patris habitam dedicat

J. G. L.

Quam in reipublicae litterariae sacris aedibus iam colloco tabulam, nisi alia & firmiora, ex quibus patrem vestrum posteritas agnoscet, monumenta extarent, non collocassem, veritus, quemadmodum pulcherrima quandoque antiquitatis opera serotinis ab ornamentis deformantur, ne & beati senis facies per mei sermonis ruditatem de sua gratia perdat. Quicunque igitur hanc orationem legerit, memento eam documento esse pietati qua SENATUS ACADEMICUS dignissimum Collegam prosequi voluit, & grati animi testimonium quo summi viri memoriam ego semper colam; sin plura & illustriora WITHOFIANAE virtutis & amplitudinis specimina desiderarit, ad ea loca, quae hic indicata reperiet, ablegator. Omnium autem maxime in Vobis, & filiis inprimis, non nominis tantum, sed etiam urbanitatis peternae haeredibus, similemque ad vitae beatae & honoris posthumi adyta tramitem calcantibus, Pater vester vivit & sua doctrina nos augere pergit. Ne dedignamini igitur accipere, quam vobis praecipue dedicandam censui oratiunculam, quia quidquid nuclei inest, WITHOFII est & pertinet ad haeredes, putamina mea sunt, quae ut propter id quod  includunt, ne spernatis rogo. Ego autem officiorum, quae non modo pater vester sed etiam vos ipsi in me contulistis, memor, hoc in votis habeo, ut vos & omne WITHOFIANAM domum aeterna & immortalis prosperitas comitetur. Valete & mihi favete. Scribebam Duisburgi ad Rhenum prid. Calend. Mart. MDCCLXIX

 

Quousque tandem, Auditores omnium ordinum honoratissimi, animi mei vires intenderim, ut quem modo sepelivimus celeberrimum virum, qui universitas ornamentum & urbis decus orbisque litterarii quam diu vixit fidus erat, cujusque defuncti desiderium ut afficit, ita memoria delectat, Joannem Hildebrandum Withofium Rectorum nostrum Magnificum, in quo sic omnia laudes occupavere, ut qua in earum ordines irruam, vix locus aut hiatus patere videatur, idoneis tantoque viri dignis verbis celebrem, eousque votis meis excido, ut verear, ne justa quidem me recte persoluturum esse.

 

Uti sol enim luce & calore suo cuncta illustrans &  fovens reciprocando a nemine illustratur, & magni Viri a quibus multa in genus humanum beneficia collata sunt, difficulter qui paria retribuat inveniunt, ita accidit ut noster etiam WITHOFIUS  qui ex hac ipsa cathedra summorum REGUM PRINCIPUMQUE & illustrissimorum virorum, doctorum etiam & clarorum coliegarum virtutes & laudes post obitum singulari quadam pietate, facundoque & melleo ore, elegantissimoque & copiolo sermone praedicare, qui magnas rerum conversiones, qui Regiae domus fata, qui religionis, qui academiae jubilaea & reliqua solemnia, qui pacis bellique vicissitudines nescio an dulcius quam doctius enarrare & concinere solebat, quo talis ei gratia refferetur, a me, inepto ad hoc opus praecone, haesitante scilicet oratore, & a me quidem, qui contra propositum etiam meum lugeo, neque eluxi, cujusque vocem non fucata tristitia premit, expectare debuerit.

 

Sentio autem, quemadmodum in foro, quo minus testis citatus compareat, parvus non excusat morbus, sic mihi dum beato & optimo seni parentare sum jussus ponendum esse omnem imbecillitatis metum, ipsamque trepidationem aut dubitationem meam non satis aequam fore, quumque in panaegyri quam in sacris secularibus academiae nostrae suavissimus noster Collega (Anno MDCCLV) dixit, postquam majorum pie defunctorum memoriam funebri oratione plerumque honestatam fuisse docuerat, “ ut etiam sibi tum adhuc superstiti pia olim posteritas eodem candore, quo se usum profitebatur, redhostimenti loco similem praestare vellet benevolentiam optans, addebat nil esse quod ulterius in hac rerum vanitate sperare queat, nihil quod cipiat, scire se UNUM ESSE NECESSARIUM,” ego quidem huic monito obtemperans studebo in quantumcunque in sermone meo eloquentiae aut gratiae desiderari recte possit, id candor & rerum dicendarum veritas suppleat.

 

Quum enim ad hanc academiam docendi causa admotus essem, nihil mihi potius & posthac nihil antiquitus fuit quam ut frequenter WITHOFIUM  nostrum convenirem, ex cujus amoenissimo consortio nunquam, quin plenam quasi voluptatem cepissem, auctus scilicet aliqua doctrina, aut exemplo ad bene agendum excitatus & confirmatus secessi, cujus etiam ultimos halitus excepi, continuisque meditationibus & precibus, quibus totum morbis tempus, ne somno quidem, id enim somniantis verba gestusque declarabant, excepto, transfigebat, adstiti, amicumque & obtinui & dixi vale.

 

Etenim vir egregius illud experiebatur mortis genus, quo mens integra suique plene & omnino conscia, certis sensibus, tranquilla & intrepida corpusculi ab immortali Deo qui coagmentaverat, imperatam dissolutionem videns, lento gradu in futurae vitae se insinuat societatem, qualis secessus sapientibus fere solis viris, & praeprimis senibus solennis & frequentatus esse suevit. Quum enim plurima turba hominum ad ultimum adpropinquans diem vel gravi & oblivioso oppressa veterno defectionem vitae defectione sensationis anticipet, vel eam vis morbi inferat insaniam, ut inter errores & ludibria ingenii, quae de se agatur fabula nescii, nec praeteritorum memores, nec  eorum quae secutura sunt curiosi, pracipites agantur in alveum magnum, quo abiere patres, imo quum sint alii qui horridiori & truculentiori adspectu vanis conaminibus & inutili mentis agone, iniquo & refractario animo, inevitabile & prope nunc ingruens fatum evitare nitentes, qui futilium rerum curis, qui lamentationibus, omne quidquid spei vel umbram praebet advocando, ipsis his infructuosis laboribus vires enervant, & fere citius quam terminus instat, propriis scilicet nisibus fracti, (***) pavidam animam efflant,

 

quo pacto, Auditores, non laeta & exoptatissima & amabilis & jucunda non modo illi ipsi cujus causa agitus, sed etiam intuentibus ea ex hac vita secessio aestimanda est, quando vir prudens suaeque fragilitatis non perfunctorie & coacte sed dudum & cum certitudine conscius, non obtusa acie sed longius ad meliora prospiciens, positis aerumnis quarum finem videt, gratus in DEUM OPTIMUM MAXIMUM qui tanto tempore vivere dedit, gratus in orbem cujus pars fuit cujusque commodis adjustus & usus est, plena fide in ea quae de futura resurrectione & augustae vitae adipiscenda felicitate autoritas divina aeque ac internus monitor praesagit, elata mente ita non renuit instantem quietem, ut potius minime deprecetur.

 

Ejusmodi finem habuit amatissimus Collega noster qui clementiae divinae & favoris humani recensione gratique animi adversus viventes amicos atque defunctos testificatione morbi & horarum longitudinem fallens, id unum conquerebatur, quod Poetarum & Historicorum elegantiae & criticae curae, quibus a juventute fere imbutus fuerat nolenti etiam nunc obvolantes mentem a divinis rebus, quibus totus involutus esse cupiebat, non abstraherent quidem sed tamen remorarentur, etsi tantum absit ut ludicra ea & futilia aut pudenda essent quae morientis animum molestabant, ut potius sapientiae specimina forent. Quum igitur firmus mihi persuadeam ad cognoscendum hominum singulorum characterem magis fere quales decesserint, quam quales vixerint, facere, artemque moriendi exemplis felicius quam institutione doceri, ne displiceat, Auditores! ex multis aliquot audire festive dicta quibus itineris sui ultimum finem honestavit, nam si plura recensere animus esset, in multam noctem vos occupare liceret. Septem vero ante mortem horis, quum charum senem salutans graviori somno fatigatum inveniebam, cujus molestiam ut arcerem, aceto myrrhino vel aromatisato nares oculosque blande fovendo expergefeci, ille autem levatis palpebris, ecce Tu es, inquit, Collega mei oculi iterum vident, brevique interposita mora eleganti in se ipsum, fato jam functurum, argutia, menimi autem, addit, Jonatae filii Sauli regis, qui quoniam parum mellis linxisset ut oculos roboraret, mortis poenam subire debebat. Ad quod ego, ne mirare, respondeo, nam ita ferebant Asiaticae leges ut nemini eas transgresso unquam parceretur. Qua mea animadversione ad vitam quasi reductus, recte ait, respondes, nam saevae fuerunt priscorum populorum in eos qui contra majestatem delinquerent reprehensiones & crudelis vindicta, qua non ilee tantum qui peccaverat, sed omnis ejus quandoque familia tanquam perduellis fuerit trucidata, monebat simul in (****) Israelitica rem se aliter habuisse, frequenterque prophetas inculcasse filium pro patre, quando hic se reum fecisset, non esse puniendum, Amasiam regem allegans, qui quum paterni occisoris culpam ulcisci necesse duxevit filiis & familiis parcens non nisis sontis supplicium decernebat. Tum ego, in Asia sola talem saevitiem usu venisse, Europam nostram dixi mitioribus & clementioribus semper obtemperasse legibus. Qua is limitatione mea magis excitatus, & in activitatis suae sphaeram rediens gravi lingua sed eloquenter erras, inquit, amice, nam macedonum & inde ductorum syrorum regum edicta quidquid in hoc genere acerbum dici potest longe superarunt, memoriterque aliquot veterum loca repetens, non patrem solum, nec liberos, nec familiam sed integros vices aliquando, in quibus regum inimici aut percussores habitassent, propter unius peccatum tristissimo supplicio affectos necique datos fuisse affirmabat. Ego vero hominis, cujus instans fatum non dubia signa monstrabant, miratus animi praesentiam, Christiana ergo religio est, oppono, quae tam divinam nobis hodie legum clementiam paravit, tum ille statim, quam belle, inquit, mones, nam CHRISTI leges benignae sunt, hoc tamen remansit, ut familia ex qua unus in regem iniquus fuit, non internecionem quidem timere, sed nomen mutare debeat & sic civilem ut vocant, mortem mori, coepitque docere quomodo Ravalliaci & nuper adhuc Amieni gallorum parrisidarum cognatos sui puduerit nominis, Cromwelli etiam angli progeniem ne nunc quidem extinctum, sed alieni nominis egentem superstitem esse. Quibus ego revera attonitus, timens etiam ne molestus forem, nil amplius regerebam , noster autem WITHOFIUS paulisper in somnum relapsus, ac ut videbatur somnians, At Tu balbutiebat, Tu Deus justissime & misericors, non familiae tantum sed iis etiam ipsis parcis qui sponte in Tuam Majestatem deliquerunt, ut peccata nostra si vel coccinea & cruenta foeditate coruscarent, per Tuam infinitam albescant gratiam. Plura deinde nec satis intelligibilia debilissima lingua, & bulliente jam gutture proferens quiescere est visus, & tamen secum continua differere, quumque binis circiter horis ante mortem placide moneretur, vellet sermocinationis facere finem, stertentique consulere pectoris, negavit se hoc facturum, addens se conversari cum Deo, sibique propositum esse colloquentem cum Deo velle mori. Id quod etiam evenit, atque sic forti & quasi obstinata adversus delirium & anaistesiam, ad quae pronus omnino morbus erat, animo, & ex consilio sibi humiles ideas non permisit, documentoque nobis fuit, immortalem nobis animum esse & ipso jam ruente omnium virium inope corpusculo suum esse & suum agere suas vires & suam vitam retinere.

 

Talis erat moriens Rector Magnificus, talis occupatio, talis usus ultimorum quos ducebat spirituum, tanta vis ingeniis, tanta memoriae constantia, tantum judicii acumen comitabatur beatam animam usque ad limites vitae, talem virum amisimus, sed tale is etiam nobis exemplum bene moriendi reliquit. Vestra autem pace, auditores, nunc etiam qualis vixerit, pro moduli mei tenuitate dicam. Quod ut fieri queat, non paucorum annorum spatium, sed extensa manu seculum comprehendendum est.

 

Nam ut pauci hodie longaevi fiunt, ita certum est, si recte calculum ducere velimus, plerosque longaevos viros esse sapientes & eruditos, eosque jura humanitatis cui prae reliquis animantibus omnibus in hac tellure, diutinae vitae usura a Creatore destinata fuit, fere solos tueri, reliquarumque propterea mereri venerationem. Quinquaginta tamen annos utplurimum terminum operum humanorum facere, & raro plus ultra dari, continua fere comprobavit experientia. Decem igitur lustra, quibus noster Vir secularis Withofius rempublicam litterariam illustravit, si Bommelianum stationem adjungimus, sesqui annis sunt superata, paucos post menses, si Deo placuisset, secularia solemnia nobis vir beatus promiserat.

 

Ohe, Auditores! magnum in sepulchro beati viri thesaurum condidimus, quam enim fas erat ex vegeti senis ore sapientem expectare orationem, qua quidquid experientiae tot annorum numero solertissimus rerum observator in tanta scientarum mole sibi acquisiverat, qua ingentes humanitatis quas viderat vicissitudines & revolutiones, qua populorum hoc seculo mutatos mores quae providentiae divinae insignia specimina, quot errorum quot benefactorum exempla non modo in universum, sed speciatim quae nostras ad terras & hanc academiam spectant brevi compendio constricturus & lepido ut mos erat carmine praecenturus nobis erat illustris vates.

 

Dum igitur in seculum ingredior Withofianum, cuncta ea mihi praecidenda vel certe non nisi leviter tangenda praescripsi, quae ad virum beatum etsi pertinere queunt, propriam tamen eius laudem, quia scilicet illa eum pluribus communia habet, non faciunt.

 

Natus autem est beatus vir anno superioris seculi nonagesimo quarto, die XXVII. Julii mentis, secundum veteris ut vocant styli rationem computato, in Lengerice comitatus Tecklenburgensis nobili oppido & ideo inprimis memorabili, quoniam in illo celeberrima illa pacificatio Questphalica, quae cunctis Christiani orbis gentibus hodiernam normam & publici iuris fundamenta fecit, siquidem utrarumque partium, tam eorum qui Monasterii, quam qui in Osnabrugensi urbe congregati erant Europaeorum principum legati, in hoc inter Monasterium & Osnabrugum medio loco absque simultatis & ceremoniarum ambagibus ad deliberandum saepe conveniebant, orta & confirmata fuit. Quae loci celebritas aeterna & longe perennior erit quam illa quam ante id tempus ex sano & simulacro St. Margaretae, miraculis atque prodigiis, ut tum credebatur, per universam Guestphaliam notissimo habuit, cuius scilicet oraculum inter ipsam illam summorum legatorum praesentiam elanguuit atque conticuit.

 

Non parum vero ad hodiernam eius urbis elegantiam nostri beati viri parentes atque maiores contulerunt, hi enim amplissimae linteaminum mercaturae etiam nunc in illa regione florentis formam & spem animo concipientes effecerunt ut ignota olim & a consortio cultorum populorum fere semota natio cum reliquis nunc cohaereat & commercia colat, scientarumque & omnium elegantiarum merces & vendat & emat.

 

Ex his patrem habuit noster beatus Vir Everhardum Withofium, honestum mercatorem, cuius primus & unicus filius fuit, mors enim primo aetatis anno nostrum patre orbum & matrem viduam fecit. Quae mater, Joanna Sybilla Schulzia, perhonesti & laudati Schulziani stemmatis, ex quo praeter alios bonos viros inprimis atavus maternus, Wilhelmus Erpenbeck in miserando urbis Magdeburgicae excidio singularia modestiae & cum fortitudinae copulatae lenitatis specimina, cuius etiam signa in familia permanserunt, dedit, filia, matrona pia & prudens filioli curam vere maternam gessit, in educationis autem labore ducem & comitem atque pium adiutorem habuit avum nostri collegae, cuius longaevitas paternae vitae brevitatem supplevit, nam summam senectutem adepti funus non liberi modo sed nepotes etiam & abnepotes comitati sunt, quemadmodum & coniux eius, avia nostri, centesimum vitae attigit annum.

 

Sub hac tutela Joannes Hildebrandus puerulus prima & universalia intelligentiae fundamenta in ludo patrio iecit, post aliquot annos ad Tecklenburgensem scholam missus propter fertile ingenium ad litterarum disciplinam aptus iudicatus, anno huius, in quo vivimus, seculi octavo celebri Bremensium paedagogio admotus in illo tam praecocia profectuum specimina dedit, ut iam tum aliqua per magnam urbem fama gauderet, cognitus scilicet ac aestimatus a praecipuis illius reipublicae viris, praesertim illustrissimo Gerhardo a Mastricht Syndico Bremensi, qui quoniam nonnulla pueri carmina viderat, eum frequenter ad se accivit, neque tantum bibliothecae suae copiam fecit, sed omni etiam modo eius animum & studia erexit, ignarus fore aliquando ut WITHOFIUS magni Mastrichtii sedem, nam hunc apud nos olim eloquentiae & historiarum professionem occupasse non immerito gloriamus, cum laude fuisset impleturus.

 

Deinda ad illustre Athenaeum Bremense evectus doctissimorum atque dignissimorum tunc temporis antecessorum non institutione sola sed etiam familiaritate ac amicitia adjutus, magnis gressibus universae litteraturae, theologicae inprimis & philosophicae campum emensus est, quo etiam loco sub beati Schumacheri Cl. viri praesidio propriis ex fontibus haustam pulcherrimam dissertationem scripsit atque defendit de polytheotheti  antediluviana.

 

Posthac praeclarissimam quae Ultrajecti cunctis bonis artibus semper abundavit, academiam adiit, ubi docentes tunc Roellios, Burmannos, van Alpheos, Relandos & in humanioribus ut vocant & graecis praeprimis litteris Duckerum praeceptores & fautores agnovit.

 

Huius autem Duckeri, magnifico suo Thycidide & aliis ingenii foetibus celebre nomen mihi memoriam refricat rei, quam quo minus ennarem, mihi temperare nequeo. Duckerus enim senex admodum & annis & laboribus fractus a publico Ultrajectino munere sponte se abdicabat, raroque consilio in Meiderici pagum a nostra Duisburgensi urbe tertio & quod excurrit lapide distantem se conferebat, in aedibusque pl. Rev. nunc beati Neuhusii, ejus loci V. D. M. quocum aliquo affinitatis vinculo junctus erat, privatissimam ducens vitam sui corporis infirmitatem pacatae mentis meditationibus solabatur, quo in pago Duckerus etiam sepultus jacet. Quem amicum & veterem fautorem quum propter vicinitatis commoditatem noster WITHOFIUS  aliquoties conveniret, dici non potest quanta gratiarum testificatione, quo mutuo favore, qua voluptate senili, nam utrumque canities ornabat, inter se doctos & jucundos miscuerint sermones, quo gaudio juvenilium bene actorum temporum sint recordati, quo affectu sibi utrinque gratulati, quam cupide bene precati fuerint, nam me, his conventibus, bis ut opinor, adsistentem tanta amicorum & proborum senum admiratio cepit ut linguae ad eam recte edifferendam omnino copia desit.

 

Hic locus est, ut Vos singulatim alloquar, generosissimi atque nobilissimi dilectissimi academiae nostrae cives, qui praesentia, qui moerore & luctu vestro, qui reverentia vestra, qui sumtibus vestris quos in pereleganti choro musico funebri ducendo tam digne collocatis, quam amaveritis beatum vestrum Rectorem, testamini, ut Vos, o mei! commonefaciam summum hoc gratitudinis vestrae fastigium fore, si egregium vestri Rectoris, dum adhuc juvenis esset, exemplum sequamini. Ne cogitate sempiternam vobis juventutem fore, a qua ad senectutem modicum est intervallum, non hic est morae opportunitas, tempus fugit & fugientibus instat, parate vobis hoc gaudium quo senex WITHOFIUS est gavisus, ut & Vos eo frui queatis quando tristis aetatis hiems, quando mortis adproperantis imago non alias nisis has solas delicias permittit, peractae juventutis jucundam & fortunatam memoriam.

 

Noster certe WITHOFIUS juvenis adhuc sed qualis esset cognitus, non nisis binos ultra vigesimum numerans annos aetatis a potentissimis Hollandiae ordinibus insigni Bommelianae scholae regendae praefectus est, quam tamen stationem non nisi sesqui annis tenuit, etsi laetissimam eam sibi fuisse posthac saepius & mihi & amicis ceteris est contestatus.

 

Nam fama viri crecens & novis frondibus indies laetior effecit, ut non multo post,  anno scilicet nostri seculi decimo nono a Serenissimo gloriosae memoriae Rege Borussiae Friderico Wilhelmo ad nostram Duisburgensem musarum sedem sit advocatus, quippe quae post obitum Cl. Mascampii tum temporis imprimis intelligente ac strenuo linguarum eruditarum & historiarum doctore videbatur egere. Votis igitur piblicis obsecundans WITHOFIUS XIX. Apr. anni MDCCXX. more solemni fuit inauguratus, continuisque deinde & fructuosis laboribus per integros hos quinquaginta annos suam spartam ornavit, nobisque sedulitate & laborioso vitae genere praeluxit, nam in WITHOFIO nostro, ne sene quidem nec otium, nec remisso, nulla ferendorum aut agendorum impatientia, festitudo nulla erat, instar arboris plantatae in irriguo loco, in quo fructus succedit fructui, quaeque novas frondes ante priorum lapsum gignit.

 

Alacritatem autem beati viri non leviter auxit & juvit felix & faustum & fortunatum, quod anno vigesimo seculi secundo iniit conjugium, hominem enim se sentiens, ut legi humanitatis, quae multis de causis solitudinem viri damnat, faceret satis, ornatissimam & honestissimam virginem sibi jucundam & gratam thori sociam elegit Agnetam Margaretam Gleimiam, Vesaliensem, ingenua familia Gleimia scilicet, quae plures egregios viros, & inprimis celeberrimum & hodie aestmatissimum anacreonticum germanorum poetam Joan. Guil. Gleimium, cujus amicitia me olim Berolini gavisum fuisse laetus memini, in suo gremio aluit, ortam.

 

Dignissimae huic Withofii conjugi Agnetae Margaretae, quae indefessis operis & mira sollicitudine plenitissimoque affectu mariti necessitatibus inservire, ejusque commoda ante quidem quam ea requirerentur praeparare, & in conservanda & corroboranda ejus valetudine omnem suam curam & diligentiam egregio exemplo ponebat, dignissimae inquam WITHOFIAE, ante quator nunc annos subito decedenti tunc temporis programmate parentavi, tristitiamque mariti, viri amicissimi levare conatus sum.

 

Nihil autem in hoc rerum ordine gratius aut jucundius beato viro contingere potuit quam prosperitas quadruplicis prolis ex sua Gleimia susceptae, prolis laudatae atque fortunatae, nam trium filiorum juveniles conatus, eorundemquue virilia posthac merita & summam eruditionem, & munera & dignitatem, quae in natu majori equestri etiam axiomate aucta fuerat, & magnam celebritatem & insignes quibus orbem litterarium ornant labores, & non ultimam, principibus placuisse viris, laudem, noster WITHOFIUS, quod adeo rarum & insuetum deprehenditur, non longinqua spe quadam concepta, quae bonis patribus plerumque sufficere debet & unicum saepe morientum solatium manet, sed suis oculis vidit, summamque ideo quae in genitorem bene de suis meritum cadere potest voluptatem persensit, felicitatem suorum. Ipse enim suae gentis eruditorum primus pietate prudentia ac diligentia sua nactus est doctae gentis sator & conditor esse, WITHOFIAE scilicet sub musarum & gratiarum clientela comprehensae gentis, non filiorum modo sed & cognatorum qui hujus exemplo ad disciplinarum studium erecti per Dei providentiam orbem exornant, & ab hoc suo auctore derivatos se esse gloriamur.

 

Quanquam enim filii natu majoris, Balthasaris Eberhardi, doctissimi viri, & ab ineunte aetate non internam modo scientiarum dulcedinem, sed etiam secundae fortunae cum quasi prosequentis favorem experti, ad Divi Petri Ultrajecti Canonici, & in Lingensi Athenaeo Professoris Theologicae primarii, posthac Serenissimo Regi a Consiliis Sanctioribus in Berolinensi pupillarium rerum tribunali constituti, & nobilitatis etiam ut iam dixi equestris dignitate condecorati, inter autem hos ipsos urgentis fortunae fluctus ex vivis erepti, acerbum funus paternum animum non leviter afflixit, magnem tamen doloris fomentum esse debuit ipsa illa, quum immortalem gignere non potuerit, bonum tamen & vita dignum filium genuisse blanda consideratio. Binorum vero superstitium filiorum, Joannis Philippi Laurentii scilicet, qui ultimis paternae vitae horis ex longinquo advolans patris morientis oscula meruit & funus duxit, atque Friderici Theodori qui absens optimi patris ad superos evecti abitum deflet, celeberrimorum & eruditae reipublicae commendatissimorum virorum tanto minus opus est ut meis laudibus modestiam offendam, quo laetior eorum fama & illustrius nomen apud probos omnes cluet, quorum etiam auctoritas & existimatio charissimae sorori suae Joannae Magdalenae Sybillae cunctis virtutibus floretissimae virgini & sui sexus ornamento, proterque amissam tam chari patris tutelam & societatem tritissimae, praesidium & adjumentum & solatium reddet, idque eo dignius, quo major ejus & eminetior in patrem pietas fuit, cujus senis & viribus fracti, post ereptam inprimis desideratissimam conjugem multis molestis pressi, curas & negotia & aegritudinem permanenti quadam amicitia & liberali obsequio ita levavit, ut de tali amatae filiae animo & tam sollicita voluntatis propensione sibi vir beatus saepe sit gratulatus.

 

Quid est autem? Auditores, quid arbitramini ad commendationem honoris nostro WITHOFIO habendi addendum amplius esse? in quo evehendo ex honesta stirpe ortus, & flos juventutis, & munerum dignitas, nominisque splendor & conjugii felicitas & familiae prosperitas, haere omnia necessitudinis aliquo quasi vinculo constricta conspirarunt; at vero haec, ut cum Epicteto, cujus doctrina mirum vir beatus delectabatur, loquar, externa WITHOFIO erant, liceat igitus ad ejus personam meam orationem deflectere, quae ad sui laudem neque majorum signis, neque ut ut magnum hoc sit, posteritatis gloria habuit opus.

 

Insignis autem hominis adversus Deum reverentia non modo morientis, sed etiam quam diu vixit, erat, ut quidquid aut grati aut adversi acciderit, a confidentia ejus nunquam recederet, & quum in reliquis ad fortunas & alias res externas spectantibus negotiis providus semper & circumspectus imo quandoque dubitantior erat, quoties ad Deum quid referendum erat, forti animos & singulari fiducia uteretur. Sed haec privata & intrinseca & vix sensibilis in eo virtus erat, quam sine ostentatione, absque inutili & saepe abutenti nominis divini ad quamlibet parvitatem prostitutione, veritus scilicet temere & absque gravi causa testem appellare Deum, ab omni externo apparatu abstinens, tanquam aliquod mysterium, cujus nolebat alios conscios esse, in pectore exercebat; Scelerum propterea & vitiorum magnus hostis, a quibus non modo ipse abstinebat, sed nec in aliis sine moestitia cernere poterat, quin aliquando impetuose in tales invehebatur.

 

Et reformatae quidem religioni, in qua enutritus erat, toto pectore adhaesit, neque tamen aliorum christianorum ordines propterea contemnendos aut plane vitandos putavit, quin potius asceticos ut vocant & practicos institutionis christianae libellos, quamcunque etiam haeresin saperent, omissis scilicet illis quae reprehendenda forent, modo ad (griech.) & ad viam eo ducentem dirigerentur, in deliciis habuit, & plerumque vespertinas post coenam horas eorum lectioni dare consueverat.

 

Nec praetermittenda est singularis & devotissima in Clemetissimum Regem, serenissimamque domum Borusso-Brandenburgicam pietas & observantia, a qua neque laetis neque tristibus diebus se unquam divelli est passus, quum enim vota nostra pro conservanda vita Regis & confirmando throno superioris belli atrocitas acrius quam ante excitaret, qui angebamur, & saepe quasi omnis spes praecisa foret, trepidabamus; ille nunquam dubitans, rerum se afferens historiam nosse, justam esse regis causam, non destiturum suo tempore auxilium Dei, animos nostros corroborabat. Quumque tandem pace reddita, quam perpulchra panegyri, prae magnitudine autem gaudiorum lachrymas copiose fundens noster WITHOFIUS celebravit, quum pace reddita non pauci forent qui aureum sibi nunc seculum promitterent, nescientes diuturnos manere post magnum morbum labores, nec subito vim fractam nervorum restitui, brevissimo enim momento incisum vulnus trade sanatur, nec dies sed menses ut cicatrice claudatur postulat, pius WITHOFIUS regis consilia semper excusabat, quamque lene & suave tam duris in temporibus imperium experiremur, ad alios digito ablegans, monstrabat. Etiam eos, qui, sive vere ita se res habeat sive minus meum non est decernere, maximi regis nomine circumferentur libros, quamvis mutilatos saepe nec justae editionis, libenter & devota mente legebat, insignibusque & vere regiis cogitationibus eo usque delectabatur ut quum sint qui nonnulla eorum librorum dicta liberiora, nec religionis autoritati satis consona putent, WITHOFIUS omnem ex illis offensionem tollere sciret, occasionemque scribendi & personarum quibuscum Dominus ludebat conditionem & poeticam libertatem citando, controversas ejusmodi theses frugi & laudi restitueret.

 

Quam quidem judicandi benevolentiam aliis etiam autoribus praestare, aequumque se in litibus litterariis arbitrum gerere solebat, non tactis scilicet sordibus mella carpens, ad quod virtutis genus in tam incredibili quam exercebat librorum lectura, dum neminem omnino reperiebat omni menda vacuum, hominum laboribus semper indulgendum esse intelligens, necessario & quasi manu ducebatur.

 

Immanis enim eruditio & inexhausta cognitio fuit, viri qui per tot annorum decursum, intra elegantissimam pariter & amplissimam bibliothecam affixus,  ex qua nisi publicis negitiis aut raris amicorum interpellationibus vix unquam abstrahebatur, excellentissima etiam memoria, oculorumque ad mortem usque acumine adjutus, non poterat non infinitam rerum verborumque copiam & suppellectilem acquisivisse.

 

Sed praestat de hac doctrinarum multitudine tacere quam non apte ea quae cuivis cui contigit WITHOFIUM nosse, notissima sunt dicere, nam non sibi legebat, sed aliis, foenerans semper & quaestum scientarum ea propter faciens ut haberet quod in alios refunderet. Sunt certe eruditi homines qui multa sciunt, sed sibi fere solis sciunt, sibi solis sapiunt, suo thesauro instar draconis, ut fabula monet, invigilans, quotiescunque ab illis aliquid eroges quo juvent aut ornent, si vel paululum extra suos cancellos eos trahas, muti sunt & pertubati, propriarum divitiarum non compotes. Hi se instar profundi putei habent, in quem, ut parum aquae recipias, situla demittenda, eaque machinarum posthac tormentis reducenda & elevanda est, tantum abest ut sponte aliquid largiantur.

 

Noster autem WITHOFIUS vivi fontis aut salientis rivuli imaginem servans, nemini qui vellet, sui copiam invidebat, nec mora aut multa praemeditatione habebat ad respondendum opus, ubertas enim ipsarum rerum, & luxuriosa pene ingenii fertilitas & abundantia verborum, si vel leviter invitares aut ad dicendum exstimulares, mox historicorum veterum recentiumque exempla, mox poeticarum amoenitatum fabularumque, mox philosophicorum dictorum, memoriter saepe & quasi ex auctoris voce prolatorum imbrem dabat. Quamobrem vix ullius docti viri consortium gratius & amoenius esse potest, quam hujus fuit, quod non nos modo quibus ambulantem hanc bibliothecam frequentare datum fuit, sed etiam exteri viri docti Germani Batavique, quando per nostram urbem iter dirigebant, horum vero nemo quin celebrem WITHOFIUM salutasset, transire solebat, experti atque fassi sunt, plenus enim sententiarum litteriaeque cognitionis ditissimus, nunquam quae semel dixerat, quod senum fere vitium est, repetebat, semper nova, semper inexpectata, & ea quidem scitu digna, auditu suavia proferens, quibus implebat conversationis hiatus, quoties vellet ad dicendum paratus, nam conjurati ad ejus ora veniebant eruditionis & festivitatis sales, semperque promptam nec unquam renitentem experiebatur musam.

 

Quam societatis dulcedinem augebat scrupulosa cujusvis altercationis aut irae fuga, nam ut facile patiebatur contra sententium objectiones, his ipsis novam saepe dicendi materiem suppeditantibus, tamen quoties in partes ibatur aut incalescebat disputatio, statim se retrahebat, aliisque sua porferendi dabat locum, alienus a morositate, nec honestas facetias vituperans, blandis & minime difficilibus aut auxiis moribus senilem temperabat auctoritatem.

 

Quando autem publico loco dicendum erat, tum copiae rerum & concinnitati orationis tantum addebat decus oris, eamque vultus & nutuum ad res dicendas commensurationem, ut non audire modo sed prope videre quae animo conceperat, liceret. Perorabat autem saepius, quoties scilicet secundum academiae nostrae instituta publicus quidam sive lugubris sive laetus etiam dies festus agitandus, aut magistratus academicus mutandus, fasciumque translatio aut ejusmodi occasio alia celebranda esset, expeditus enim materiam tempori aptam semper praesto habebat, quam non soluto tantum & nudo sermone illustrabat, sed elegantissimo fere semper ligatae orationis argumento finiebat.

 

Nemo nostrum est, nec ullus eruditorum inprimis apud Batavos est, qui nesciat quam promptus & alacer quam felix imo fere quam audax fuerit in carminis, latini praecipue, tum etiam graeci & germanici recitatione, qua quidem in re si quem aequalem, superiorem non habuit, & si recte negavit olim Democritus esse posse sine furore poetam, id nostri vatis exemplo confirmari videbatur, qui frequentissima poetarum non modo veterum sed etiam recentiorum, quippe vix aliquis celebrior carminis autor est, quem ejus bibliotheca non contineret, ita se in adstrictum genus dicendi immerserat, ut in WITHOFIO omnia modus & tonus essent, & quasi inflammato, quoties publice loquebatur, quando quid laudandum aut vituperandum, aut in suos & in amicos pietatis demonstratio facienda, aut viri memoria celebranda esset, mox ingens vis versuum, & eorum quidem minime planorum, sed quibus divinus impetus exprimeretur ex labris non praemeditatis instar fluminis scaturiret, nec interesset quod genus carminis sequeretur, sive pede rectus sive claudus iret, ita tamen ut Euripidaeum & Horatianum odae metrum prae reliquis praedilectione quadam coluisse videatur.

 

Praecipuus autem doctrinae WITHOFIANAE campus historia fuit, non modo antiqua, cujus angustias claritas & perspicuitas autorum compensat, sed inprimis medii, ut vocant aevi, cujus divitias scribentium ejus aetatis paucitas & barbaries obscurat, uti etiam recentioris. Possidebat autem miram sagacitatem in colligendis & combinandis etiam minimis hinc inde sparsis factorum fragmentis, ut ex illis aliquod integrum & coharrens sive verissimum sive probabile tamen concinnaret systema, cujus scientiae insignia & multo cum plausu accepta specimina dedit, nec dubito plura ex posthumis manu ejus exaratis chartis edi posse. Legebat autem fontes ipsos eumque qui quid primus scripsisset, prae sequacibus omnibus in indagando sensu veri & enodandis dubitationibus, audire amabat, neque politicam modo, id est de populorum & rerum publicarum magnis per bella & migrationes aut pacta factis conversionibus historiam, sed inprimis ecclesiasticam excolebat, utriusque populi divini fata & doctrinas & gesta prudenti moderatione ponderans, prae reliquis etiam in litteraria & philosophica autorum & factorum cognitione exercitatissimum alter aliquis Morhofius erat. Quo in opere id imprimis laude dignum existimo, quod eas res de quibus liquebat, & quae per majorum industriam luce jam sufficienti donatae essent, auditoribus quidem, quae muneris ejus ratio erat, clare proponeret, privatam vero diligentiam in novis quasi prospectibus aperiendis, & in messe nondum tacta facienda locaret. Biographias eruditorum, & inprimis eorum qui veris beneficiis gentem humanam affecerunt, neque tamen publicis monumentis satis pro merito celebrati essent, aut quorum obscuriori memoriae ne tandem oblivioni traderetur, metuebat, maximis curis colere solitus fuit, pluriumque dignissimorum virorum umbras reduxit, ut novis coloribus & nova luce splendentes in orbe reviviscerent.

 

Quanquam vero nullius gentis incuriosus erat, hominumque virtutem, ubicunque illa terrarum genita fuerit aut exercita, existamabat, diligentiae tamen ejus fructum inprimis Guestphalia, patria ejus, quae etsi multis ad illustrem famam consequendam commodis, quibus alii populi gaudent, carens, permulta ab omni aevo orginaria ingenia produxit, nec non nostra rhenana inferior regio, Clivensis Ducatus & adjacentes terrae, in quibus vitam egit, quae pietas WITHOFII erat, persenserunt. Et posteriorum quidem, Clivensum eruditorum lectu dignissimum catalogum edidit, in quo non modo ultimi Juliacensum & Clivensium Ducis splendidissimam aulam, quam excelentes cujusvis ordinis viri ornabant & tanquam in publica palaestra litteras omnino varias agitando toti germaniae praelucebant, sed etiam qui posthac hunc tractum egregii & saepe non pro dignitate cogniti viri illustrarunt, ad memoriam repetere, eorum vitae rationem describere & famam ex ruinis eruere conabatur.

 

Praeterea criticis vel judicatoriis classicorum & historicorum auctorum emendationibus vir beatus a juventute suarum horarum & curarum partem mancipaverat, nam bibliothecam pro horto habebat, in quo diligentis hortulani instar rastro utebatur & falce, continuo quod luxuriare videbatur amputando, novosque & mitiores surculos inferendo pulchriores & fructuosiores suas arbores reddere laborabat. Permultas sane & egregias magnaque perspicuitate ac facilitate susceptas emendationes intricatorum locorum largitus est, quae ingenii WITHOFIANI praecellentiam eo eminentius produnt, quo majores fuerunt ante eum viri qui in iisdem sanandis hiulcis autorum locis oleum & operam perdiderant. Quamquam vero ejusmodi in rebus cunctis placere aut satisfacere difficile, imo potius impossibile est, dum quilibet suo sensu abundat, & prout quis ex alia facie, vel ut sic loquar ex alio latere rem adspicit, ut animum opinionibus occupatum adfert, aut non diu satis & plene & cunctis sensibus rem considerat, aliud etiam judicium ferre solet, aequissimus certe & modestissimus beatus WITHOFIUS alienarum curarum censor, quando contra tincas aut blattas librorum hostes, aut contra tabum & pulverem aut librariorum inconditam inscitiam aut contra aetatis opera humana devastatricis injurias disputandum erat, ne tum quidem nisi suarum castigationum fiducia id permittebat, liberiorem, tantum abest ut invectivum sermonem, quo superioris seculi critici saepe abutenbantur, sibi unquam indulsit.

 

Criticarum vero emendationum plura specimina plane elegantia dedit, partim apud Batavos, partim nostratibus typis expressa, neque mediocrem earum sylvam in hebdomadariis nostris Duisburgensibus rerum eruditarum & politicarum relationibus sparsit, quas hebdomadarias relationes diligentissimus noster Collega per plurimos annos fere solus, paucis modo qui ab aliis proficiscerentur, interjectis, & semper doctis & elegantibus ex historia medii aevi petitis vel ad priscorum autorum accuratiorem sensum eruendum aptis commentariis ornavit atque implevit, ut mirum fuerit singulis fere hebdomadibus tantam novarum semper & exasciatarum cogitationum materiem suffecisse.

 

Non hunc vero modo implendarum publicarum chartarum laborem, qui ex clementissimi Regis edicto hujus academiae doctoribus injunctus, nostro autem WITHOFIO tanquam directori speciatim commissus erat, sed etiam reliqua muneris sui officia, siquis alius, hic certe constantissimus curis & diligentia nunquam defessa est executus, nec in senio quidem, quod majoris quietis privilegia sibi recte vendicat, a docendo, ab instituendo, a scribendo, etiam a gubernando nostra republica academica se retraxit.

 

Rectoratus, in quo mortuus est, sextus erat quem gessit, tantaque cum laude & applausu collegarum, tali cum favore civium gessit, ut quum sub cruenti superiosis belli initia status academiae nostrae multum convelleretur, e re nostra tum visum fuerit WITHOFIUM qui nobis tunc Rector praeerat, rogare ne ab academico magistratu se abdicaret, qui etiam communibus Senatus Academici votis & suffragiis morem gerens altero anno continuavit, universitatemque quantum quidem turbulentis illis temporibus fieri licebat, prudenter atque cum providentia gubernavit.

 

Etenim hanc nostram musarum sedem magnopere adamabat, eique perquam cupiebat bene, ut siquid  forte tristius aut rebus nostris noxium contigeret, inprimis quando inimicitiae aut simultates oriturae praeviderentur, aut jam ortae pacem turbareut, amarissimas non modo in sinum amicorum quos eadem pacis ambitione affectos scibat, querelas effuderit, sed etiam litibus componendis facillimas praebuerit manus. Nec est inter nos , qui statuorum academicorum, & fatorum quae a principi ad hoc usque temus experta est nostra sedes, aut consuetudinem, & exemplorum veterum, ad quae recentes nonnunquam casus referri poterant, & vitarum quas praedecessores nostri egerunt, laetaeque & adversae fortunae tam conscius, nemo quem in rebus dubiis cum majori responsionis ferendae certudine consulere licebat quam beatum hunc virum.

 

Quin etiam non universitatis modo, sed urbis quoque Duisburgensis, quamquam ut fieri solet variae inter academiam & urbe, contentiones quibus invitus in miscebatur, subinde excitarentur, verus, quod sancte testari possum, & benevolus & faventissimus amicus fuit, in eaque tamquam loco in quo beate & fortunate vixerat, juvanda, aut augenda aequissimam libens & lubens ponebat operam. Quam pervetustam & situ loci amoenissimam, civium etiam prisca integritate & modestia laudatissimam, sed per hispanica primum, dein gallica cum germanis batavisque diuturna diffidia, quae fors fere omnibus ad Rhenum inferiorem locis communis fuit, ruinis fere pluribus quam aedibus distinctam urbem, ante quinquaginta nunc & quod excurrit annos, noster WITHOFIUS tum fere primus eleganti & perbella ex fundamentis exstructa ac ad recentis architecturae regulas adaptata domo, etiam nunc inter praecipuas referenda, ornavit, reliquiorumque civium ad reaedificandam urbem studia & industriam, neque sine structu, excitavit. Quin hujus antiquitissimae urbis monumenta & fata, familiarum ejus ortum & interitum, Anglorum & flandorum huc ductas colonias, & veterem amplissimae mercaturae gloriam, & adversas, quae ab humanis rebus abesse nequeunt vicissitudines singulari diligentia colebat, multaque de his scitu digna saepe narrare sciebat.

 

Quomodo autem erga familiam suam fuerit adfectus, dicere non est opus, quia nullum curae aut sollicitudines paternae, nullum institutionis & doctrinae & adminiculi genus omisit, quo suis ad bene prudenterque vivendum subministrare quiverit opes, optimus pater, & absque aliorum laesione benignus, fieri enim non poterat, qui universae humanitatis amicus erat quin suae proli hujus beneficii concesserit usum.

 

Deus optimus maximus nostro WITHOFIO animam in sano & quadrato & firmio dederat corpore, cujus quamdiu vixit raris tantum incommodis in exercitio suarum functionum est impeditus. Statura mediocris erat, leviter obesulus, oculis caesiis & penetrantibus, acri auditu, nisi ultimis vitae mensibus, ciborum concoctionem exquisitissimam sobrio in vitae genere experiens, ante quadraginta circiter annos gravi ex lapsu alterutrius tibiae fracturam periculosam est passus, a quo tempore pedibus nunquam recte valuit, & ad sedendam in sua bibliotheca, ad evitandam consortiorum frequentiam, ad copiosiora igitur studia privata quasi compulsus atque coactus fuit. Duodecim autem anni sunt, quod mane ex lecto surgens, nihil de tali re ante monitus subito & plena & absoluta oculorum coecitate afficeretur, quod incommodum apoplexiae & saepe mortis prodromus, per unam venae sectionem, quae tunc in illo prima instituebatur, posthac autem quotannis repetitia est, feliciter & absque remanente ullo tanti mali vestigio amoliebamur. Posthac pro aetatis ratione plerumque sanus fuit, & quamquam propter absentiam filiorum, quibus munus & habitaculum peregrinis in locis providentia divina dispensaverat, majori quam olim solitudine fruens, rarius domum aut bibliothecam relinquens, alacer tamen & hilaris, omnimodi moeroris expers philosophiae & religionis exercitiis deditus, si quandoque amicus cum conveniret laetus, sed etiam sine illo sibi sufficiens, animo tranquillus, densis nunc passibus acceleranti senio obviam ivit.

 

Quum autem mense superioris anni Octobri fasces academici denuo in eum transferrentur, mihique qui pracesseram contingeret ut virum tatopere, & ea fere quae filium decet reverentia a me aestiamtum ad Rectoratum inaugurarem, non mihi tantum sed etiam aliis de fractis ejus viribus & vividi roboris secessu aliqua suspicio nascebatur; deinde vero, quamvis nil conquestus est, & in laboribus gerendis se strenuum & fortem exhibuit, deficientium tamen non animo sed corpore virium passim exempla dedit, meisque manibus, de quo gaudeo, est aliquoties sublevatus.

 

Hujus autem mensis tertio die praeter opinionem insolita quaedam eum horripulatio invasit, quam externis quibusdam causis initio adscribebat, mox autem apparuit malignae cujusdam febris tum apud nostrates familiores primordia esse, nam stetim fessus & fatigatus lecto se tradere cogebatur, omnisque eum ciborum appetitus, quod nunquam antea sibi contigisse adfirmabat, deseruit, & respirandi difficultas cum somni desiderio & sensuum externorum oppressione & quae reliqua sunt ejus febris accidentia sensim oborta effecerunt, ut licet aliqua ipsi administranda remedia non recusaret, statim ad aeternitatis studium se totum converteret, quo statu per decendium cum febre colluctatus, corpore infirmissimus, sed mente, ut supra dixi mirum corroboratus, die XIII. hujus mensis, hora quinta matutina volens & cum Deo colloquens ad hujus adspectum & ad sedem beatorum se recepit.

 

Date viam, Auditores! date pauculum viae! quomodo IOANNES HILDEBRANDUS WITHOFIUS erga Deum & adversus orbem se gesserit, enarrare conatus sum; date viam ut & ipse ego procedam, quamquam injustum credo, ut etiam in programmate docui, talem virum lugere, ego tamen obitatis & fragilitatis meae memor ab affectus & justi doloris significatione mihi temperare nequeo, qui fautorem, qui confidentem amicum, qui multis in rebus monitorem atque doctorem amisi.

 

Veneramini autem mecum Sanctissimum Numen, ut cum tale bene vivendi moriendique exemplum nobis proposuit, nos in societatem ejus beneficii admittere velit; Precamini etiam ut FRIDERICUM Regem clementissimum & exoptatissimum his praeprimis temporibus, quae novas reipublicae christianae turbas praesagiunt, vita & sanitate mentisque & corporis vigore & consiliorum justitia, Regiamque Suae majestatis domum sempiterna felicitate beare; ut academiam nostram suo sancto regere spiritu, suaeque providentiae participem reddere; urbem etiam Duisburgensem, commune nostrum domicilium, florentem conservare velit & omnibus numeris fortunatam.

habuit XVI. Februar. MDCCLXIX Joannes Gottlob Leidenfrost