Casa Blanka
albrechtblank@googlemail.com

 Oratio de pace

qua Serenissimo ac Potentissimo Principi et Domino D. FRIDERICO REGI BORUSSIAE, Marggravio Brandenburgico, S.R.I. Archicamerario et Electori, Supremo utriusque Silesiae, nec non Comitatus Glacensis Duci, Supremo Arausionem, Neocomensium, et Valanginorum Principi, multarumque aliarum regionum Duci, Principi, ac Possessori Legitimo, Domino ac Tutori suo Clementissimo post instauratam inter eundem, ac Serenissimos Principes, REGINAM HUNGARIAE BOHEMIAEQUE ET REGEM POLONIAE, SAXONIA ELECTOREM, Concordiam gratulans officium praestitis EIUS MAJESTATI devotissima Academia Duisburgensis habita DIE XXXI. Januar. Anno MDCCCLVI. Joanne Hildebrando Withofio, Histor. Eloquent. & Graec. Ling. Professore Ordinario.

 

Accipe devoti tenuissima pignora cultus,

Quae pietas ferri, quae jubet ipsa fides.

O decus, o secli nunquam delebile nostri

Sidus Hyperboreis Hesperiisque plagis.

MAXIME REX, cuius Sapientia contigit astra,

Martia nec Virtus fertque feretque parem.

Laude nec Augustum similem cui Roma, nec armis

Trajanum memoret, nec bonitate Titum.

Accipe submissae pietatis signa, precamur,

Ad Solii radios ausa subire TUI.

MAJESTATIS TUAE

Nomine Academiae Duisburgensis

devotissimus cultor

Joannes Hildebrandus Withofius.

 

Pacem vobis, Auditores, annunciamus, Pacem, cuius non modo fructus salutaris, sed nomen etiam ipsum quavis mellea dulcedine suavius est. Pacem universae Patriae nostrae, totius Europae facile principi, gratulamur; pacem, inquam, inter Serenissimum ac Potentissimum Regem nostrum, FRIDERICUM, vere magnum, ac semper victorem, praesentis aevi miraculum, posteritatis autem longinquae, quibus artibus summi Heroes uti debeant, absolutum specimen & exemplar, eiusque perticanissimos nuper Adversarios feliciter ac bona  fide, sicut intelleximus, instauratam; vehementes aestus animorum rursus compositos, & maximorum, quos in Germania veneramur, Principum mentes artissimo veteris amicitiae vinculo denuo colligatas. Ita non solum, quae bonorum pietas est, diligenter invicem precari, sed etiam, quae temporis huius felicitas esse videtur, polliceri nobis ac sperare debemus. Pacem sane gratulamur, qua toti Germaniae aut calamitas cum vastatione depulsa, aut timor exemtus, aut luctuosa miseratio, quae plurimorum corda cum incredibili quodam pavore obsederat, in plausus laetitiamque conversa, aut, ut nobis praecipue hanc fere postremam venerabilis Germaniae oram inhabitantibus contigit, securitas parta atque constabilita est. Si tot aliis populis ac regionibus causae sunt gravissimae, cur restitutis tam insperatis, tam necessariis, tam diu desideratis pene caelestibus alcedoniis ob sublatam maximarum miseriarum molem non exultare tantum, sed prope etiam tripudiare, & prae gaudio insanire videantur, nobis etiam, Auditores honoratissimi, nobis, inquam, rationes sunt non paucae, permultum festivitati ponderis ac momenti afferentes, & cur in hac communi totius Germaniae congratulatione animos nostros nunc similiter gaudio & laetitia diffundamus, qui, sicut par erat, hactenus inter continuas preces pro salutate maximi Regis nostri in tot periculis ac difficultatibus, licet heroica prorsus mente & invicto robore, versantis ad Deum missas occulto moerore & sollicitudine adstricti fuerunt. Quamvis enim, sicut intellexistis, de incredibili ac pene divina mentis eius constantia, de virtute, de peritia armorum, cum summis prudentiae ac sapientiae dotibus velut connubio quodam singulari copulata non essemus non convicti, tamen si Martem saepe, ut aiunt, communem, si incertos vitae humanae casus, si eius imperterritum etiam praesentissima belli discrimina & toties periculosam fortunae aleam subeundi animum perpenderemus, non poteramus non toto corpore interdum cohorrescere, hostilibus praesertim copiis tam obstinatis, tam ad extremam praerupta temeritatis audaciam prolapsis, & toties, quoties victae erant (victea autem fuerunt semper) nihil aliud quam caedes sanguinemque cum vindicta, prae furore & amentia dicam ? an dolore, spirantibus, etiam ubi nihil vere & cum aliqua ratione sperare posse videbantur. Adeo nimirum, adeo plerumque, Auditores, occaecata est semet ulciscendi cupido, ut deliberata morte ferocior facta in ferrum mediasque flammas ruat, si non aliorum, quorum exitium anhelat, suorum certe stragem longe lateque datura.

Peculiares tamen aliquas nobis in hoc Germanico limite degentibus invicem de tali, de tam luculenta & velut caelitus delapsa Pace gratulandi, tum Potentissimum ac Clementissimum Regem nostrum, patriae Patrem, summis in caelum laudibus evehendi, ac ipsi ante omnia DEO, quorumvis bonorum & felicitatis auctori, gratias agendi caussas esse, nemo sane, qui paulo accuratius conditionem nostram cognoverit aut perpendere dignatus fuerit, in dubium vocabit. Etenim universo fere illo tempore, quod ante quinque circiter lustra e vicina Geldriae arcessitus in hoc terrarum tractu, in hac urbe, in hac alma bonarum artium & scientarium matre Academia, divina providentia sic ordinante, consumpsi, toti huic non minus tractui, quam vicinae prae universa Germania gravissimorum tumultuum ac belli metus perpetuos incubuisse recordor, ob legitimam in proximis regionibus successionem, ob difficiles ac inveteratas cernendae hereditatis tam lautae tricas, ob variorum Principum diversis partibus studentium motus & tumores.  Hoc queruli senes junioribus, hoc anxiae matres pignoribus suis non sine tristissimo futurarum tempestarum augurio ingerebant, repetebant, inculcabant. Dies sibi credebant jucundiores, ipsam etiam vitam magis beatam fore, si ex hoc malorum instantium terrore tandem eluctandi facultas daretur, qui velut spississima & non nisi grandine ac fulminibus gravida nubes superimpendere nobis, ac ipsa pene iam capita, remotioribus ac procul dissitis saepe miserantibus, obumbrare videbatur. Non solum hoc gravissimo metu, Auditiores, infinita summi & adorandi Numinis bonitate adspirante liberati sumus, per incredibilem ac pene divinam Regis nostri serenissimi sapientiam, caelestem eius moderationem, ac consilia totius Europae non minus admirationem quam amorem promerita, simul ac incomparabilis hic Heres & Heros regni florentiossimi, ac tot aliarum provinciarum & regioneum clavo velut caelo delapsus gubernator assidere caepit; non solum omnis haec caligo, quam tantopere formidabamus, iterum penitus discussa est; sed iidem propemodum soli fuimus cum beatissimis Regis nostri ditionibus, ceterisque oppido paucis, Septentrionali vel Balthico mari adiacentibus, qui orto hoc ante quinquennium gravissimo ac terribili bello totam fere Germaniam, ut de reliquis Europae nostrae regionibus taceam, pervagato praeter metum nullas molestias aut detrimenta sensisse videmur. Ac cum ipsi vicini nostri hoc fulmine afflarentur, inciperentque iam metuere, ne malum istud longius serpens instar vorticosi fluminis adesos lapides & obvias quascunque stirpes cum pecore & domibus una secum volventis omnes quoque fines suos quaquaversus inundaret, non sine agrorum vastatione, pagorum ubriumque pernicie, ac violentissimis praesertim exactionibus vix ulli mortalium diu tolerandis, nos tamen, quorum opes & bona durissimus hostis, tot ubique terrarum feritatis suae vestigia relinquens, si non spe, votis tamen certe, & immani grassandi cupiditate devoraverat, sola clementissimi Principis nostri tanquam numinis cuiusdam tutelaris auctoritas, sola sapientia mirabilis providentiae suae radios longe lateque dispergens, sola denique vigilantia subditorum saluti noctibus pariter & diebus intenta, nec ullo vel regiae magnificentiae apparatu, vel arduorum, quibus semper distringitur, operam cumulo retardari solita, sub Aquilae suae victricis umbra ab omnibus his malis liberos & immunes praestitit, protexit, conservavit.

Hanc tantam felicitatis nostrae magnitudinem, qua maior luctuosis admodum temporibus non dicam sperari, sed ne optari quidem ac votis fingi poterat, nuper dicam etiam novo,  eoque prorsus immenso bonorum cumulo mirifice vidimus adauctam, restituta & confirmata inter verum hunc ac certissimum Patriae nostrae Patrem, eiusque Adversarios Pace, per incredibilem quandam mentis altitudinem huic Principi quasi peculiarem, nec nisi caelestioribus animis usitatam, ac veteri amicitia rursus indulta, redintegrata, stabilita, divino favore regiis consiliis tam piis tam salutaribus, tam necessariis adspirante. Quo vero & quali tempore, Auditores ? nempe, quo exulceratis iam pectoribus omni in teterrimum vulnus ac nullam pene cicatricem admittens recruduisse videbantur; in medio victoriarum ab hostibus iam ad incitas pene redactis relatarum cursu, inter medios triumphos & tropaea, in ipsa denique adversae partis sede primaria ac domicilio, eius iam nutibus parente, eius victrices palmas & lauream adorante, tot commodis & incrementis, quorum amplissimam habebat copiam, insuper habitis atque neglectis. O mirificam, o imbecillitatis humanae fines supergressam moderationem! Quis tam prosperae mutationis fidem caperet, nisi ipsis velut oculis ingestam videret ? aut quis similia se unquam in annalibus legisse recordatur? Ut autem publicae huius faustitatis divinum beneficium tanto accuratius intelligamus, tanto impensius aestimemus, operae erit pretium, si caliginosam superiorum temporum faciem nobis paulisper ante oculos ponentes cruentissimi ac per integrum pene lustrum continuati belli vehementiam intueamur. Non solum immensas ac incredibiles serenissimi ac fortissimi Regis nostri victorias, verum etiam immanes hostilium copiarum omnia rapinis, caedibus, incendiis, quocunque vagando vastandoque pervenerant, miscentium furores percipietis. Quod ut ea, qua fieri potest, brevitate peragamus, exigui temporis usuram nobis, quaeso, patienter, Auditores, indulgeatis. Operam profecto dabimus, ne benevolentia vestra abusi, & quod in aliis in immerito reprehendere solemus, ipsi commisisse videamur. Vos modo, certe plerique vestrum recordantes, quibus paucissimorum dierum angustiis inclusi huic gravissimae dicendi provinciae nos accinxerimus, facitote, ut rerum potius ipsarum magnitudinem atque veritatem, quam impolitae orationis maciem cincinnis omnibus, omni cultu destitutam, nec multos sane propter tenuitatem nostram sibi calamistros adhiberi passam pro sapientia vestra & aequitate contemplemini.

Vix ultima stirpis Austriacae mascula progenies Carolus Sextus, Romanorum Imperator potentissimus, famae secundioris ac perpetuae memoriae Princeps egregius, ante quinquennium fere, & quod redundat, ad Superos translatus erat, cum ecce bella, horrida bella, propter tam amplam ac luculentam plurium regnorum, provinciarum ac regionum hereditatem, Sanctione illa, sicut vocant, Pragmatica nihil obstante, plurimis Europae nostrae gentibus, inprimis Germaniae, dulcissimae parenti nostrae, impendere videbantur; non sine magno rerum motu & Concussione, quae tanquam fluctibus quibusdam decumanis etiam firmissimam publicae Rei navim si non submergere penitus, aestuque procellosi maris inter tot fulmina & calamitates involvere, in maximum tamen certe ac praesentissimum naufragii discrimen non sine lacrimosa salutis iactura vocare posset; hinc Bavaris illinc Hispanis nova sua consilia, sed quae diu cuderant, quaeque neminem fere indolis humanae vel usu vel lectione magistra satis gnarum latere potuerant, in actum deducere conantibus, ad extorquendas praecipuas serenissimae defuncti Imperatoris Filiae, Mariae Theresiae, hodie tam fortiter ac sapienter cum Augusto Marito regnanti regiones ac provincias. Agebat inprimis hoc illustrissima Domus Borbonia, ut diuturna illa atque immensa, sibique iam a multis retro seculis semper gravis visa Austriacae potentiae moles solveretur, ut conglobatum illud, & sic tamen vix satis propter amplitudinem sibi cohaerens imperii corpus avulsis membris porioribus, quantum fieri posset, dissparetur. Nihil huiusmodi in votis habebat Rex noster serenissimus, nihil, sicut ceteri, moliebatur, quod vel Austriacae Stirpis gloriae perniciosum, vel suis paternisque promissis de Sanctionis Pragmaticae valore conservando contrarium iure dici posset aut existimari. Neque enim vel ulla successionis ac qualiscunque hereditatis iura sollicitabat, nec paterni illius testamenti toto satis orbe decantati sanctitatem cupiebat infringere, quo post obitum Caroli Sexti Imperatoris, omnia prius in Filiam natu maximam, eiusque serenissimos liberos ac nepotes, extinctis autem iis per ordinem in ceteros aetatis simul ac sanguinis iure proximos devolvi debere cautum erat. Solae, solae intercedebant illustrissimae genti Brandenburgicae cum Austriacis Princibus controversiae quaedam, satis ponderosae tamen & inveteratae, de quator non contemnendis regionibus vulgo Principatus nomine, sicut hodie loquimur, in Silesia, lucentissima sane & opulenta provincia, gaudentibus, de Carnoviensi, Lignicensi, Bregana, & Volaviensi, adiectis duobus Beutheno videlicet & Oderbergensi tractibus. Hae superiore iam seculo frequenter & magna animorum contentione agitatae, postea vero magis sopitae fuerant, quam ad liqidum perductae, aut ita finitae, ut serenissimae Domui Brandenburgicae satisfactum videretur; quae vel rationem temporis habere & Austriacae genti nimiam pene dominationem aliquam ob Casarei nominis fulgorem in Germania ambienti cedere cogebatur, vel publicae quietis cursum suis etsi iustissimis postulatis turbari nolebat;  donec DEO, supremo illi rerum humanarum Arbitro, verotatem & iustitiam premi quidem, nunquam penitus opprimi & obscurari perpesso, videretur, ut affulgente occasione quapiam ius antiquum restitui, & violenetr detenta iure, sicut aiunt, postliminii ad Dominum suum revocari possent.  De aeqitate certe postulatorum constabat inter omnes. Carnoviensem enim ditionem non solum a Georgio Pio, Principe Brandenburgico, soluta mercede, paratoque consensu Ludovici Praecocis, ultimi illius celeberrimi Hungarorum regis, redemtam, sed ab eodem simul posterisque eius, atque adeo septemvirali quoque Gente Marchica possessam fuisse, nemo diffitebatur. Ab ea cum iterum in potestatem Joannis Georgii Joachimo Friderico Septemviro geniti cessisset, is vero ob tumultus olim Bohemicos suo peculio violenter privatus esset, non oportuerat sane ad alienigenas transferri, sed Domui Brandeburgicae nunc Novemvirali, unde venerat, & in quam unius culpa, si modo culpa dici mereatur, nequaquam derivaris poterat, restitui. Ceterarum vero, quas diximus, regionum causa non minus erat manifesta. Cum enim veteres illi ac legitimi earum possessores, nulla necessitate coacti, nisi quam sibimet  ipsis maioris securitatis ac mutuae benevolentiae causa imposuerant, suas regiones serenissimis Bohemiae Regibus, ac inprimis Joanni Lucenburgico, Caroli illius quarti Imperatoris Parenti, in fidem ac clientelam sponte dedissent, extra omnem sane controversiae aleam positum est, eos sibi tales conditiones & iura reservare potuisse, ut salvo beneficii illius, de quo meninimus, nexu & foedera inire Domino superiori neutiquam nociva, & fraternitatis praesertim, sicut vocant, hereditariae pacta contrahere pro lubitu & arbitrio liceret. Huiusmodi enim beneficiorum haec natura est, Auditores, haex indoles, quae inveterata iam consuetudine & trito inter eruditos vocabulo Feuda nominare solemus Oblata. Talia vero cum laudatissimis Lignicensium ac ceterorum Principibus sine minimo Bohemiae vel Regum eius detrimento in solam subditorum suorum, qos tenere instar liberorum amabant, salutem facere allubesceret: cum tot artissima fraternitatis huiusmodi hereditariae vincula inter ipsos, ac serenissimos Marchiae Brandenburgicae Septemviros colligate essent, qualia non solum usitata esse, sed humanis etiam divinisque legibus convenientia, ipsa ratione non aliter nobis dictante, percepimus, quae tandem, Auditores, quae, per Deum immortalem, erat iniquitas, haec non solum contrariis & nihil nisi inconcessam dominationem redolentibus decretis rescindere velle, sed etiam reapse rescidisse, extincta iam sanctissima & non nisi calidissimis, quas merus amor ac veneratio elicuit, destenda lacrimis Lignicensium Ducum stirpe Piastica, idque simul auctoritate ultra omnes imperiosos Manlios violenta atque odiosa perfecisse, interea vero temporis nullas illustrissimae Domus Brandenburgicae querelas toties iteratas morari, omnia suis commodis metiri, adversam partem vel absterrere, vel obiectis quibusdam bolis, iisque tenuissimis, & mox iterum, si usus ferat, extorquendis eludere, artibus etiam nescio quibus ad abolendam, si fieri posset, omnem iustissimorum postularorum memoriam uti ? quod tamen ne unquam contingeret, serenissimi Regis nostri Parentes pridem tituli indicio, ipse vero Heros noster incomparabilis felicibus armis & incredibili virtute sua docuit, confirmavit, perfecit.

 

Ita nimirum se res habebat, ut diximus, & iam dudum habuerat, cum defuncto Imperatore Carolo Sexto, felicis memoriae Principe, omnibusque eius regnis ac regionibus, ut vulgo credebatur, in praedam ac rapinam concedere visis, maximus Rex noster, inaudita non minus sapientia & sagacitate, quam virtute mirifica instructus, affulgente nunc tandem occasione peropportuna, & ne ea, quae dudum illustrissimus Maioribus suis restituenda fuissent, ab aliena manu, omni etiam spe vel serae recuperationis in aeternum praecisa,  corriperentur, sibi maxime vigilandum esse arbitrabatur. Ea mente cum esset FRIDERICUS, Regum aequissimum, ne quicquam non decenter aut honeste perageretur, primo ab Aula Vindobonensi placidis conditionibus & amica transactione tentata, quatuor istarum, quas diximus, regionum cum annexis tractibus restitutionem flagitavit, missis eo Viris, quibus confidebat, peritis, & praeclara simul officia vicissim a potentissimo Rege nostro largiter ac bona fide praestanda sponsuris serenissimae Hungarorum Reginae, eiusque Marito, diadema Romanum non obscure ambienti; quod ei ne contingeret, ab aliis nonnullis omnes ingenii & virium nervos intensum illo Macedone longe maior ac sapientior, permultum in celerate positum esse videbat, media ante quinquenium hieme Silesiam ingrediebatur cum militibus suis, omnium, quos olim Graece, quos Persis & Roma vel vidit unquam, vel gloriando describere potuit, praestantiam obscurantibus; Non sane, ut ullam exerceret violentiam, (quis enim Heroe nostro mansuetior, quis humanior, quis, si modo dicere liceat, elegantior, aut, quod Herois indicium est, magnanimus magis?)  sed ut osterendet, animo suo fixum immotumque sedere, ne longis tergiversatinibus iustissima caussa diutus suspenderetur, sed ut sublatis tandem taediosis illis cavillorum tricis, quibus morosi plerumque debitores uti consueverunt, ita res ad liquidum perduceretur, ut aequissima & tam diu frustra desiderata satisfactione Sibi ac serenissimae Domui suae praestita sinceram deinceps ac minime fucatam cum Austriacis Princibus amicitiam colere posset, sine ulla, quae internos sensus ac tacitas cogitationes ureret, suppuratione, quaeque nihil ineptae simulationis contineret; hoc est, talem, qualis ut omnibus generosis pectoribus semper aliquid divinae puritatis & altitudinis admixtum gerentibus propria est, ita principibus praesertim Viris, terrarum Dominis, multiplici plerumque vel affinitatum, vel sanguinis, vel foederum denique pactorumque, nec non aliarum necessitudinem nexu sibi invicem coniunctis unice convenire videtur. Talia cum essent adversus aulam Viennensem magnanimi Principis nostri cogita, talia consilia, cum nihil fere nisi quator illarum, de quibus diximus, modicarum regionum restitutionem flagitaret, tot commodis simul propositis ac fructibus, hinc in Austriacam gentem tunc sane, si unquam alias, in crepero nimis ac dubio rerum statu foederatorum Principum & Amicorum suppetias implorantem redundaturis, tales, inquam, cum a serenissimo ac potentissimo Rege nostro, & copiis & opibus, & omnibus apparatibus bellicis inter ceteros pene ad invidiam instructissimo, conditiones offerentur, quis non credidisset, Auditores, adversam partem sic melius sibi & longe magis ex usu consulturam fore, si tam utilem, tam necessariam, tam velut expositam & sibi patentem magni Principis amicitiam redimeret non admodum poenitenda paucarum regionum violenter hactenus ac praeter aequum possessarum iactura; quo contra neglecto sinistra prorsus & contumax tergiversatio multo procul dubio maioribus  damnis ac detrimentis luenda esset, quae & instantis mali gravissimas calamitates involverent, & iure belli pertinacibus inimicis infligi debere viderentur, & non ita facile resarciri possent, viribus non solum, ut iam tum praesagia ferebant, distractis, verum etiam, quantumvis coniunctae & unitae fuissent, tanto Bellatori, tam strenuo, tam sapienti, tam copiis opibusque macto neutiquam, sicut exitus ipse luculente satis demonstravit, aequandis aut paria facturis: tanto, inquam, Principi & Bellatori, qui non modo interesse suis exercitibus, sed praeesse, non e longinquo mandata mittere, sed praesens & coram imperare noverat, idque ad exemplum & imitationem Maiorum suorum, terrorem & maiestatem nominis sui in tot praeliis, in castris, in ipsa Martis arena per hostiles saepe limites olim circumferentium.

Et haec, Auditores, aliaque permulta, quae facilius cogitando percipi, quam dicendo declarari possunt, rectius adversae Parti suasissent, ut adeo iustis potentissimae Domus Brandenburgicae postulatis annueret. Habebat sane in manu, ut & alteri nihil magis quam iustitiam & aequitatem requirenti satisfaceret,  & sibimet ipsi, si verum fateri volumus, praecipue consuleret. Fecisset id etiam, si iis, qui consilia nimis austera & antiquae dominationis pertinaciam magis, quam praesentis status & conditionis habitum spectantia suppeditabant, mens non laeva sicut Maroniano quondam illi Meliboeo fuisset. Poterat utique consiliantibus non ab ilice cava sinistra quaedam cornix, aut quercus aliqua de caelo tacta sed contra, velut Sulmonensis olor inculcat, ratio ipsa & futuri coniectura, instar habens augurii, quo divinandum sit, indubitati, omnia haec mala praedicere, quae deinceps sine victoriosi Principis nostri & inter media tropaea summam ac vere regiam humanitatem exercentis culpa toties consecuta fuerunt. Speciosum quidem est, Auditores, & vulgo perhiberi solet, multis experimentis deprehensum ac comprabatum esse, principio difficillimis quibusque temporis venerabilem Domum Austriacam caelo tantopere dilectam instar lenti cuiusdam & imparati moratoris, in summum saepe discrimen ac periculum adductam fuisse, ex quibus postremo non sine gloria & decore semper emerserit. Quam certa sint haec, & quam veritati affinia, non libet hoc loco disputare multum, aut verba facere. Quamquam video, & vos quoque pulchre visuros esse, Auditores, existimo, quotquot in annalibus & monumentis superiorum temporum res gestas continetibus paulisper versati fuistis, & eorum,  quae cognovistis, memoriam vobis refricare voletis, huic vel doctrinae vel opinioni duas praecipue insignes in Belgio foederato & in Helvetia res publicas, ambas Austriaci olim post infelix & sumptuosum plurimorum sane annorum certamen extortas, ne de aliis quibusdam loquamur, multum ponderis atque momenti detrahere. Speramus quidem & certe vovemus, ut nunquam deinceps in ullas angustias redigatur, aut si calamitate temporum ita ferente unquam redacta fuerit, ex iis iterum quantocius liberetur, & eius felicitas cum Solis & Lunae duratione continuetur, nec nisi convulsis huius orbis compagibus finiatur, hic tamen quin imprudentioribus consiliis auscultatorum fuerit, & adversa pars votis suis, ex nimia illa, de qua monuimus, persuasione prognatis exciderit, tanto minus dubitari potest, quanto magis Rex noster potentissimus, tot urbibus expugnatis, tot praeliis commissis, tot victoriis semper & ubique reportatis, non modo ea, quae primo sibi concedi voluerat, sed & longe plura & ampliora sua sibi manu, suis victricibus copiis comparavit, & parta demum Pace retinuit, velut in solamen tot sumptuum ac laborum, tot redituum iam dudum suae genti debitorum, tot fortissimorum militum pro causa tam bona alacriter pugnantium, & secum ipso tanquam Duce & antesignano modo paludes transeuntium, modo nives & pruinas  in nubiferis montibus calcantium, modo calidissimis diebus pulverem ac solares aestus vix ab oculis vultuque defendentium, & inter haec omnia post tot pugnas secundo Marte pugnatas saepe vulneribus acceptis defunctorum.

Natum hinc igitur, sicut iam intellexistis, Auditores, bellum acerrimum est, toti quidem Germaniae triste & inauspicatum, sed incomparabili Heroi nostro tam necessarium quam gloriosum, universae autem Silesiae ut grave prius ac molestiarum nubibus penitus iterum detersis salutare, iis, inquam, molestus detersis, quae solius hostis intemperantia caussabatur, praesertim eius, qui ex Hungaria confluxerat, & furiose magis quam consulte in tantum Principem, omnis disciplinae media inter arma quoque tenacissimum, insurgendi audaciam sumpserat, qui nescio quas vetusti illius Attilae reliquias spirare vulgo creditus potius immanem praedandi & saeviendi rabiem, quam iusti & decentis praelii aleam subeundi cupiditatem prae se ferre videbatur, qui non dicam fulgorem armorum, sed ne ipsam quidem Borussici militis oculorum aciem sustinere didicerat. Quid iam vobis cruentissimi huius ac satis diuturni, semel etiam armis utrinque depositis, & facta non tamen tunc animorum sed postulatorum conciliatione inhibiti belli faciem depingamus ? quid totius Silesiae occupationem, quam primo statim impetu ac media hieme triumphantis magis ac perpetuo vincentis ritu, quam fremitu militantis subigebat, quid tot urbes florentissimas & partim insigniter munitas, Glogaviam, Lignicium, Bregam, quid Olaviam, Schweidnitium, Grotgaviam, quid moenibus suis & munimentis conspicuam Nissam, ab ipso deinceps Heroe nostro sumptuosis operibus adhuc magis instructam, quid miseram illam & hostiles furias non leviter expertam Coseliam, a solo tamen Principe nostro eiusque victricibus armis solatium sperantem & adeptam commemoremus ? quid, ut infinitas urbes ceteras, oppida, castellaque silentii velo involvamus, omnia vel Regi nostro fractis & discussis repagulis parere coacta, vel Eundem ambabus, ut aiunt, ulnis, non sine gaudio tripudiisque, velut Liberatorum suum ac Vindicem unicuique simul placitis avitisve Sacris tranquille sine molestiis ac litibus operari permittentem excipientia & tantum non adorantia; quid, inquam, Reginam illam Silesiae, superbientem illam Budorgin, illam turrigeram, si splendide non minus ita, quam vere loqui fas est, viraginem, Vratislaviam, praecipuis etiam in Germania urbibus vel conferendam vel anteponendam vobis enarremus, Castalii gregis Heliconem ? Quid vero deinde loquamur exercitum victorem in vicinas regiones, in Moraviam Bohemiamque translatum? quid res illic innumerabiles summa virtute pariter & sapientia perpetratas? quid urbes iterum munitissimas sub imperium Principis nostri modo reseratis portis, & clavibus oblatis missas, solo nominis & victricium copiarum terrore obsidionis vicem peragente, modo acrioribus remediis, & ingentibus, quae renitentium contumacia promereri videbatur, detrimentis indociles cervices & tumentia sua colla submittere coactas? quid principem regni totius urbem Pragam, illam olim tot gentibus populisque fatalem Pragam, deinceps vero multiplicis & nimis saeve iocantis Fortunae ludibrium factam, terribili tormentorum fremitu ad deditionis angustias redactam referamus? quid incredibiles molestias & difficultates diebus noctibusque, nec aestare magis quam hieme, inter nives saepe  grandinesque, in locis interdum ab ipso hoste vastatis & ad summam omnium rerum penuriam redactis oblatas, exhaustas, superatas; quid denique, ne longius evagemur, quinque illa ingentia & iusta praelia prorsus inaudita serenissimi Regis nostri virtute, nec minori cum gloria & felicitate peracta vobis ante oculos ponamus? Testis est Molvitium, ignobilis ceteroquin pagus in Silesia, & Bregae nobilissimae civitati vicinus, cuius memoria solo videlicet hoc nomine omnibus in libris, omnibus omnium gentium annalibus ac monumentis vigebit; non aliter ac Cannarum in Campania, aut in Parthia Carrarum, vestutis illis Romanis adeo fatalium locorum, nomen, aeternis alioquin tenebris obsitum futurum, etiamnum post tot seculorum decursum celebrari consuevit. Sane prope hunc pagum Austriacae potentiae puppis prima vice velut scopulo allisa tantam virium suarum iacturam fecit, tantum fortunae naufragium, ut vix tabulis iterum collectis & redintegratis partibus evadere liceret, Silesia certe iam tota apud prudentiores & ex praeteritis futura solerter dijudicantes plane perdita, Austria vero ipsa nudum latus praebere videretur. Legisse me non solum, sed ab iis etiam, qui isti praelio interfuerant, fide dignis hominibus, accepisse memini, Hungaros & Austriacos, simulac terribilem dicam ? an venerabilem potentissimi Regis nostri exercitum formata iam acie sibi obviam procedere, & non aliter quam aheneum quendam murum una perpetua serie sibi invicem connexum gradatim quasi moveri vidissent, simula armorum fulgorum repercussis solaribus radiis coruscantem e longinquo con specissent, statim animum despondisse, velut ex captivis deinceps intellectum fuit, nec spem aliquam nisi levem admodum ac dubiam in solo equitatu suo habuisse reliquam, qui impenetrabiles hos ordines, ferream hanc aciem & instar mur cohaerentem insultibus suis paulisper tetardaret; pugnasse tamen, & more fortium virorum tanto alacrioribus annimis omnia perfecisse, quae ab ullo homine vel exigi possent vel praestari, quanto certius sibi nempe persuasum habebant, nullis etiam fortissimis pudori esse debere, a FRIDERICO, magno Borussiae Rege, Brandenburgico Heroe, eiusque exercitu Superari, postremo etiam fundi fugarique. Et sane si olim alicui solatio potuit fuisse, quod magnam, ut ait ille, laudem secum ad Umbras ferens Aeneae magni dextera caderet, nunc hostes quoque a tanto Duce superatos fuisse, nec indecorum habebitur, nec magnopere mirandum. Quis enim Regi tam forti, tam imperterrito, tam sapienti, quis ducibus tam peritis, quis copiis tam exercitatis, quis singulis etiam gregariis militibus, si inter singulos pugnandum foret, cum spe certa aut aliqua felicioris exitus fiducia resisteret, quorum vix ullus est, quin in aliorum exercitibus ordines ducere, ac multis praeesse queat?

Testis huius Regiae virtutis ac fortiduninis est Czaslavia, illa non incelebris Bohemorum urbs Czaslavia, memorabilis ac toto orbe decantati Joannis Ziscae, Hussitarum quondam ducis, ossa cineresque complectens. Hic altera vice ingens praelium committendum fuit, hostibus ipsis valde iam numerosis & in amplitudine exercitus omnem spem, quam in constantia & pugnandi dexteritate non habebant, unice locantibus, Ducem praeterea non amplius Neupergium, illustrem Virum & plurimis cum fortitudinis tum peritiae documentis alioquin conspicuum, sed ipsum iam serenissimum Lotharingae Principem Carolum sequentibus. Usi praeterea erant Austriaci hoc stratagemate, ut per clandestinas vias & ambages Heroi nostro solitum quidem exercitum, id est, imperterritum ac pene invincibilem, numero tamen valde imparem secum habenti supervenirent. Frustra a Gallis tunc in vicino Bohemiae tractu commorantibus suppetias exigebat Rex serenissimus, ut qui mandatum sibi domo missum de non subeunda decretorii cuiusdam certaminis alea praetexebant, & caussas fortassis plures, cur tergiversarentur, habebant, nobis incognitas, paucis revelatas, nec a proletariis expicandas. Nihilominus Victor FRIDERICUS, cruento admodum ac pertinace praelio commisso, ita hostes superavit, ita eorum vires & robur comminuit, ita denique victrice sua manu numerosae potentiae nervos incidit, ut consultius putarent, si salutem pedibus committerent, & reliquias suas maxima fugiendi celeritate tuerentur. Proeundum tunc tibi fuisset, venerabilis Zisca, e tumulo tuo; prodeundum tibi, si quis Manibus rerum terrenarum superest sensus, e monumento tuo fuisset, tibi, inquam Zisca, tuis iterum membris, tuis artubus & nervis, tua illa cute rursus inducto, quam creduli nimis homines te iubente fuisse tympano superinductam sibi persuaserunt, ut huic tam gloriosa diei, tam luculentae victoriae per Regem, cui tu nec similem vidisti, nec cum summa voluptate parere dubitasses, relatae interesses; ut oculos tuos hac fortuna, horum memorabilium factorum conspectu pasceres, & sic tandem ad habitacula tua reversus spem bonam certamque meliorum temporum tam Sacris rebus quam Civilibus tali Principe considerato reportares. Tam felix certe  praelii huius eventus erat, ut adversa pars ipsa paulatim desperare, & ad pacificationem animum iam quam antea propensiorem declarare caeperit, quae universa Silesia victorioso Regi nostro concessa mox Vrastislaviae facta est, sed vix anuum spatium duratura. Recrudescente enim bello ob auxiliares copias a sapientissimi Principe ad defunctum nunc Imperatorem Romanorum Carolum septimum ex summis angustiis, in quas ab Austriacis redactus fuerat, liberandum in Bohemiam translatas, longe graviora, simulque magis stupenda & gloriosa Brandenburgicae Virtutis documenta restabant edenda. Utrinque maximis viribus & summa animorum contentione pugnabatur. Iactura Silesiae totius, tam divitis & amplae provinciae, mentes Austriacorum urebat. Accedebat vindictae cupido, ingens sane malum, ob retardatum victoriarum cursum, quas ab hostibus suis Gallis se reportaturos esse crediderant. Non consuetus bella gerendi ardor, sed pene furor quidam odiosus, & pertinacissima sane ulciscendi libido adversariorum animos occuperaverat. Exoticae gentes etiam, quarum vel sola nomina terrere possent imperitos, in maximum Regem nostrum insurgere, & omnes Silesiae fines, pagos & oppida laxatis quasi habenis pervagari iubebantur vastando, praedando, occidendo, ut distractis nostrorum viribus exercitus interim legitimus nec minus saepe terribilis ac truculentus tanto gravius selectissimis Herois nostri copiis incumberet, tanto plus laboris ac negotii facesseret. Hostium etiam vires augebantur deinceps accessione Saxonum, quorum plura quam viginti millia tot suis legionibus iungenda curaverat serenissima Hungariea Regina, ipso illo Novemviro, Poloniarum Rege, in partes eius adducto. Gliscere iam spes hostibus paulatim de meliore successu, nec pene dubitari illi, quin ipsa multitudo Brandeburgico tandem Leoni par & onerosa, si non victrix esset futura. Sed quam vana spe suos animos lactaverint, quam nihil eorum, quae in votis habebant, contigerit, quam altos illos spiritus, quos gerebant, submittere coacti fuerint, quam ipsi tandem tot gladium, tot sumptuum frustra profusorum, tot apparatuum in fumum cineresque abeuntium, tot miserarium sibi pariter aliisque promiscue contractarum pertaesi mitiora consilia agitare debuerint, & , quamvis inviti, pacem tamen pro beneficio amplecti, ipse felicissimus horum bellorum exitus ac potentissimo Regi nostro tam gloriosus abunde docere potest.

Ut enim de Fridbergensi Silesiorum tractu, de Sorrensi in Bohemia taceamus, utroque insignibus iterum victoriis nobilitato, quas post accerrimum certamen Borussica illa ac Brandenburgica virtus ab hostibus sis anni praecedentis adulto iam Vere primum, ac deinceps circa initium Autumni reportavit, quis non cum stupore & admiratione recordatur, quae ante paucas hebdomadas postremis eiusdem anni mensibus ab incomparabili Heroe FRIDERICO, semet ipsum iam pene superante, nostras utique communium animarum cogitationes, quamvis amplissimae erant, longe supergresso, suscepta, profligata, peracta fuerint, ac tandem felicissimo eventu, cunctorumque mortalium, certe nostrorum omnium votis expectito coronata ? Superioris aestatis expeditio, sicut omnes ceterae, feliciter ac gloriose finita erat. Acceperant hostes non duo tantum haec, de quibus modo diximus, prae ceteris insignia vulnera, sed etiam  multifariam in Silesiae finibus praeter alios egregios Copiarum Duces per Carolum, illustrissimum Marchionem Brandenburgicum, poenas dederant. In Bohemia quoque plures passim gravissimasque clades perpessi fuerant. Poterat his tantis armorum suorum successibus Rex noster sibi contentus videri, quos ipsis Bohemiae tam diu visceribus inhaerens obtinuerat. Profecto non diri Hannibalis aut immitium Gelonorum more, sed magnanimorum Principum ritu belligerare consueverat Victor suorum hostium Borussicus. Tot molestiis devoratis aliquam suis Copiis tantopere sibi probatis ac dilectis quietem indulgere cupiebat. Gaudentibus militibus & post gravissimos labores liberum iterum spiritum recipientibus Rex optimus ipse respirare sibi, & gaudere videtur; modo non legibus honestatis, & publicae securitati ulla vis inferatur, nec, ut Punici quondam ducis exercitus Campaniae deliciis frangebatur, ita milites eius quite paulisper indulta languere, sibique pariter & aliis videantur onerosi; ferocius autem agentes in orbem rationis, ac disciplinae gyrum severa animadversione redigantur, & sic licentiae ordinem rectum evaganti frena injiciantur. Hac mente igitur, hoc consilio Rex noster serenissimus utrumque exercitum in hiberna reduci iusserat, & hunc, quem Ipse in Bohemia tam feliciter duxerat, & istum, quem illustrissimi Principis Anhaltini, Leopoldi, non minus cano suo capite, quam multorum bellorum experientia & intrepida fortitudine dudum conspicui imperio commiserat, prope fines Saxoniae ad subita bellorum excubantem, una cum ceteris cohortibus, sub fortissimis ducibus aut tribunis hic illic per Silesiam ad subditorum tutelam fere sub dio aut in tentoriis agentibus. Heros noster ipse regiam suam sedem Berolinum triumphantium more, sicut par erat, securus hilarisque repetiverat, partim ut animum suum vere regium tot molestiis ac laboribus nonnihil fatigatum reficeret, partim ut ostenderet, per se non stare, quo minus miserrimis regionibus hactenus tot calamitates perpessis quies indulgeretur, hostiles etiam animi satis opportunum per integram hiemem tempus adepti deliberare secum, & mitioribus consiliis post tantam rerum suarum iacturam locum dare possent, qualia ipse, quamvis victor & triumphator, non obscure prae se ferebat. Interim non leviter admirabatur, quod Austriacae Saxonicaeque Legiones hibernorum loco perpetuam Martis arenam inter ipsas nives & pruinas insidere velle viderentur, non secus ac si a Moeotide palude, aut ab Euxino litore omnes effusae essent, feritatem pro virtute habentes. Anguem, ut aiunt, in herba latere adhuc magis suspicabatur, postquam intellexerat, quanti frumentorum & commeatuum apparatus passim non in Bohemia solum, sed in ipsius etiam Lusatiae finibus suas regiones pene contingentis instruerentur. Admiratione demum plane perculsus erat, cum nunciaretur, ingens & novum copiarum Austriacarum examen ex Franconia & Palatinatu qua fieri posset celeritate in Saxoniam ad augendas hostium vires advolare. Iam dubium supererat nullum, tot aliis consiliis accedentibus, quae sagacissimo pectore Leo noster tum maxime vigilans, cum dormire videbatur, odoratus fuerat, hostes extremam aleam iacere decrevisse, tanto magis arduam futuram, quanto morientium animalium morsus magis solent esse letales. Intelligebat, Austriacos duces, ut deinceps, sicut fieri posset, Italiae succurreretur; hac hieme caelum terramque moturus esse, ut in Germania debellaretur, & ad obtinendas meliores conditiones pacis omnes calamitates ipsis quaquaversum Marchiae visceribus, ipsis regionibus ac provinciis, ipsis suis avitis sedibus inferrentur. hanc tantam feritatem & audaciam, quarum luctuosa vestigia universus Orbis toties abominatus fuerat, hanc temeritatem minime sibi ferendam, nedum quiete complicatis in sinu manibus exspectandam iudicabat, idque ab hostibus toties iam victis atque prostratis, nunc autem anguium more tumidos oculos & inflatas cervices denuo erigentibus; ab adversariis, quos partim nunquam se laesisse recordabatur, partim oblatis satis honestis ac tolerabilibus pacis conditionibus sibi conciliare nunquam moratus fuerat. Valete, exclamabat Heros noster, valete oblectamenta, si quae estis, brumalia, valete hiberna! Ad arma concursantibus nobis, milites, ad arma, supremus labor incumbit. His dictis, Auditores, ac praeterea mandatis ad illustrissimum Anhaltinum Scipionem transmissis, ut paria faceret, motisque repente copiis in Saxoniam se converteret, ipse cum altero exercitu hostium consilia disturbaturus in Lusatiam venit, properavit, irrupit. Lenta nimis haex vocabula sunt, ac ipse forsan hic sermo noster somnolentus, Auditores, ignoscite: in Lusatiam, inquam, advolavit, & fulminis more omnia sibi occurrentia fregit, comminuit, protivit, discussit, dissipatis primum apud Hennersdorpium Saxonicis legionibus, claustris omnibus convulsis, frumentariis apparatibus vel correptis vel in cinerem redactis, urbibus denique praecipuis Budissa, Gorlitio, Zittavia, & si que plures fuerunt, uno eodemque victoriarum cursu expugnatis, hostili etiam exercitu, qui ex Bohemia appropinquare caeperat, his fulguribus, quibus e longonquo sibi iam videbatur adflatus, ita perterrefacto, ut consternatus & attonitus in Bohemiae latibula retrocedere, quam omnia ad internecionis discrimen adducere mallet. Nec tamen ab altera parte illustrissimus Nestor Anhaltinus, tanto vetere illo maior, quanto in tam prudenti senectute belicosior, cessabat. Is impetu primo pulsis & in fugam conversis Saxonibus, ac relictis sibi militaribus tabernis, in quibus intenso frigore se calefecerant, statim Lipsiam ipsam, urbem pulcherrimam & elegantiarum sedem, Saxoniae totus ocellum, occupavit, in qua tot pulchra consilia de invadendis ac expilandis Marchicorum finibus ad hostium ducibus agitata primum fuerant, ac sapienter, sicut ipsis videbatur, ordinata, mox eadem felicitate Ileburgum, mox Torgaviam, illam primis Formulae Concordiae tot postea rixas enixae natalibus cognitam, mox Misniam, oppidum sane venustum & pretiosissimis vasis ac scutellis ad Japonensium imitationem fabrefactis celebratum in ordinem redegit, hostibus ubique fusis, aut sibi impune discedendi libertatem paciscentibus. At hi rursus conglobati, contractisque in unam arenam omnibus turmis ac cohortibustandem aliquid audendum rati consistebant. Ortum est praelium acerrimum maximeque cruentum prope Vilsdorpium paucis aliquot lapidibus ab urbe totius Saxoniae primaria Dresda dissitum, cuius hic exitus fuit, Auditores, is finis, ut foederati Saxones ac Austriaci post ingentem cladem omnibus tandem conclamatis effunderentur in fugam, incredibili tormentorum bellicorum multitudine, signorum ac vexillorum copia abdicta, & vitricibus Borussorum manibus relicta, proiectis armis, & nivibus etiam non sine horrore passim cruentatis. dresda denique iam fusi exercitus sui munimine viduata, nec diutus imposito sibi praesidio, quamvis amplo satis ac numeroso, confidens nudum latus praebebat, ipso praesertim Polonorum Rege serenissimo, Germaniae nostrae Novemviro, cum suis plerisque Pragam in Vicinam Bohemiam se conferre coacto. Huc quoque mox advolabat Heros Brandenburgicos, ac regiam hanc & novemviralem Sedem sua sponte, ne graviora experiretur, iugum recipientem victor intrabat, utens hac rerum suarum prosperitate, non ut feroces Domini, sed ut magnamini Principes consueverunt, quorum in pectoribus non minor pietas & sapientia, quam virtus & fortitudo sibi sedem legerunt; imo hanc suam felicitatem simul etiam in hostium salutem, & totius Germaniae, quod dudum optaverat, gaudium ac congratulationem convertens.

 

Sic enim viribus hostium penitus contusis in eodem, quem semper declaraverat, amore pacis & concordiae persistens nihil ulterius flagitabat; sed cum omnia prona parataque videret, cum innumeris adhuc incrementis Domum suam mactare potuisset, inauditae prorsus moderationis specimen exhibens semet ipse,  quod ab aliis fieri nequiebat, iam superabat solius pacis & communis Germaniae salutis amore. Gaudebat, Adversarios nunc tandem armorum & belli secum nimis infeliciter gesti pertaesos sincerae rursus amicitiae ultro citroque in perpetuum colendae cupidos videri. Inita itaque tandem Pax est, Auditores; aurea, inquam, Pax illa, quam tot plausibus iubilisque celebramus, inita est eo tempore, quo omnia videbantur exulcerata, quo gravissimas nubes toti rursus Germaniae impendere, nec adeo facile discuti posse credebatur, relicta, sicut oportebat, potentissimo Regi nostro universa Silesia, & Vratislaviensi pactione denuo solemniter confirmata, omnibus autem postulatis aut querelis invicem agitari solitis in aeternum abdicatis & valere iussis. O Pacem millenis quorumvis hominum suspiriis & gemitibus expetitam! O iucundissimum illum vigesimum quintum Decembris diem, & aureis sane literis, aut si quid pretiosus excogitari potest, in omnibus annalibus ac fastis exarandum! quo Pax illa aurea, illa caelestis ac vere divina inter serenissimos potentissimosque totius Patriae nostrae Principes, regem nostrum, Reginam Hungariae Bohemiaeque, nec non eius Maritum, Imperatorem Augustum, Regem denique Poloniae, Saxoniae Novemvirum, in ipsa Saxonia, in ipsa Principis huius aula ac sede Dresdensi tandem conciliata, conclusa, corborata fuit. O, inquam, memorabilem vigesimum quintum Decembris diem! Tu circa ipsam brumam Ver merum, meram vitae serenitatem redonasti. Tu, tu, perfecisti, ut maximorum Principum amicitia rursus inita iam non aliqua necessitate contracta, sed ipso penitus animorum consensu conglutinata videatur. O nos! o vicinos! o totam Germaniam felicem! quae tandem aliquando oculos tot lacrimis & fletibus turgidos iterum sibi detergens sublatis ad caelum manibus vultuque serenato gratulari caepit. Omnes agri quaquaversum laetari mihi videntur, subsultare colles, & flumina quaevis festivo murmure ipsis his hibernis temporibus non sine Naiadum & Napaerarum concentu certatim hilaritatem suam ostendere; ipsa templa, curiaeuqe laudibus ac hymnis resonare; urbes omnes accensis longe lateque funalibus & cereis ridere, laetis animis tumultuari, & suis quasi sedibus se convellere ac tripudiare. Senes videmus gratulari iunioribus, iuniores senibus, maritos uxoribus & liberis, & hos vicissim illis, de recuperatis & restitutis his tam diu desideratis ac necessariis, nusquam vero tam cito speratis Germaniae nostrae alcedoniis; quae ut in natorum natos, & quotquot per longam annorum seriem ab illis nascentur, perdurent, diligenter precaris debemus. Vivat FRIDERICUS SECUNDUS, nulii Regum Principumque per Europa secundus, Victor, Triumphator, Pacificus, Magnaminus, Pater patriae, Iustitiae Vindex, Clemens, Misericors, & ut paucis dicam, vere Magnus, artium quarumvis & scientarium Stator & Custos, sapientum fortissimus, ac fortium heroum sapientissimus. Ita vovemus, Auditores, ita precamur, ita exclamamus, non ut imperitum vulgus, & tumultuosi grassatores, sed ut ii, qui scimus, qui cognovimus, qui didicimus, quantum caeli depositum in hoc Rege tam potente, tam beato, tam iusto atque clemente habeamus, & si fatorum indulgentia adspiraverit, adhuc diu simus habituri.

 

Tempore ceu verno, cum nibibus horrida spissis

Tempestas agros depopulata fuit,

Fulminibus feriens scopulosa Ceraunia crebris,

Templaque iam laesis turribus ipsa petens,

Et dira mixto cum grandine desuper imbri

Sulphureus glomerans saeviit atra globos;

Mox ubi terribili finito murmure rursum

Sol nitidus radios mittit ab axe suos,

Et procul hic montes densasque cacumine silvas,

Ridentes illic blandus inaurat agros,

Omnia laetantur, placidis hominesque feraeque

Sensibus exsultant, dulce queruntur aves:

Lusciniae miro solitae discrimine flexus

Mille figurarum fingere, mille modos,

Dulcisonis implent tinnitibus aequora campi,

Et nemus, & populo praetereunte vias:

Sic post luctificos, nimis horrida bella, fragores,

Quar gravibus passim detonuere minis,

Post hominum strages, post mersa cruoribus arva,

Post coarcervatis aucta pericla malis,

Aurea Pax, caeli munus, genuina voluptas,

Humanos animos exhilarare solet.

Aurea Pax miseros recreans, eademque beatis

Effuso cumulans commoda mille sinu.

Cessit hiems rerum sancti moderamine Regis,

In quo nec Livor, quod reprehendat, habet;

Cuius & Hesperiis & notum nomen Eois

Miraclis implet Solis utramque domum.

Quem praesens venerata sequens venerabitur aetas

Dotibus assurgens & stupefacta novis;

Quem dabit exemplar, sed vix imitabile; nullus

Quo prior in terris Marte vel Arte fuit.

Deposuit gaudens, quae sumserat arma coactus,

Nota triumphatis hostibus arma satis.

Illa Bohemorum fatalis & horrida victo

Visa Palatina semper arena Duce,

Illa Sigismundi contraria Caesaris ausis,

Calcari tuto vix pede passa solum,

Testis erit nobis, quae sint discrimina Regum,

Quid Ducibus praestent nobilitate Duces.

Testis erit certus tot culta per oppida Saxo:

Multiplici Saxo nomen ab Arte perens,

Quid valeat bello FRIDERICI dextera MAGNI,

Ut sibi non habuit, non habitura parem.

Dicet idem, laeto sed tota, Silesia, plausu,

Principe sub tali nunc requiete fruens:

Illa tot exhaustos solans Domitore labores,

Quo melior fingi nullus in orbe potest.

Gratia dis superis! Germanica bella silescunt.

Victores victis non minus illa probant.

Passa revertetur miseras Astraea repulsas.

Jura loqui cupient, quae tacuere prius.

Semina rixarum Concordia, filia caeli,

In mare Myrtoum cuncta iubebit agi.

Pax & Amor, populis iam reddita Numina, quasvis

Intrabunt simili conditione domos.

Dulcis obumbrabant haec fronde Levaminis Artes,

Quae nihil horroris, nil feritatis habent.

Injiciet frenum Ratio blateronibus, olim

Illa valens quovis & valitura loco.

O utinam iustus veraci carmine Vates

Dicar, & haec aliquod pondus adepta canam!

Dux, FRIDERICE, Ducum, Regum, FRIDERICE, bonorum

Maxime Rex, aevi spem melioris alens!

Humani generis sumta cum carne Redemtor

Viseret afflictam nos miseratus humum,

Pace salutatos adiit, quos pace reliquit;

Cognosci voluit nec nisi pace suos;

Non aliis, vecors quae Mens sibi finxerit, ullis,

Res audire oculis, aure videre volens,

Quodque nefas, ipsum reprehender sueta Magistrum,

Decipiens alios, se tamen ipsa magis,

Obruta Cimmeris & pene sepulta tenebris

Cernere dum Verum digladiata putat.

Pax & Amor nostri sunt unica symbola Christi:

Unica sunt populi symbola, Christe, tui.

Lis, Odium, Feritas, fastus, Jactantia, Livor,

Symbola sint cuius, quis dubitare potest?

Nascitur ex primis Virtus, qua vivere pulsa

Non di, non homines, bruta nec ipsa queant.

Lustitiae mundo quis Io! venerabile nomen

Ignorat, sanctum, dulce, salubre, bonum?

Huius opem bellis positis non ponet in aevum,

Nec curam sacro pectore Regis Amor.

Nunc quoque iam missis per regna per oppida chartis

Testibus indicium praebuit Ipse sui;

Aequa volens peragi, fraudes & iniqua recidi,

Sublatis reddi iura verenda moris.

Hic virtutis honos, haec est caelestis imago,

Hoc decus, hic omnis Cognitionis apex.

Hinc tibi quid tandem Vates praeconia speret

laudibus & titulis digna parare tuis?

Digna quis Orator vocum gravitate redundans?

Sit licet hic Cicero, sit licet ille Maro.

Dux, FRIDERICE, Ducum, Regum, FRIDERICE, bonorum

Maxime Rex, caeli tale probantis Amor!

Justitiae ( quantum decus hoc, quae fama? ) Sacerdos!

Cui Numa, cui Minos cedat, & ipse Solon.

Quemque suo celebris miretur Apolline Delos;

Rex Anius vittas cui ferat ipse suas.

Aeternos Feritas cui debellata triumphos

Subdola regnandi Vafritiesque dedit.

Vafrities Itali scriptis agitata magistri,

Vafrities hominum perniciosa gregi.

Qualia de tanto sibi non promittere Rege,

De Duce, de forti, de sapiente licet?

Dux, FRIDERICE, Ducum, Regum, FRIDERICE, bonorum

Maxime Rex, terrae tale stupentis honos.

Vive diu felix, sic te quoque praeside tuti

Vivemus, dulci turba quiete fruens.

Vive, pater Patriae, pastor gregis optime, vive!

Quid par pastori, par datur Orbe Patri?

Vera quibus bonitas, tempestiveque recidens

Noxia constanti cum gravitate rigor.

Te iustos inter nemo clementor Uno,

Clementes inter iustior esse potest.

Illa videre Tibi, cognoscere viribus illa

Mentis & ingenii iudiciique datum,

Quae non ipse Plato, non cum Zenone Cleanthes,

Non Chrysippeae vana cathedra Scholae,

Cum grege Socratico non ingens turba Sophorum,

Non duce percepit clara Stagira suo;

Denique non Veterum sine re, non tota Novorum

Ipsa suis tricis lusa nec usa cohors.

Rebus vera probas quae sit Sapientia, rebus;

Quam qui non praestat, non didicisse docet;

Mille licet formas versutus, mille figuras

Carphatium referens Protea semper amet.

Vive, precoc, Tecumque Tua cum Coniuge Mater,

Te tanto Lunae Sole micante duae.

Vive, precor, Tecumque Tui, caelestia, Fratres,

Sidera magnanimae digna nitore Domus.

Vive, precor, Tecumque Tuae, divina, Sorores,

Lumina, quis cedant Juno, Minerva, Venus.

 

DIXI.