Casa Blanka
albrechtblank@googlemail.com

 

Oratio de Origine et Antiquitate urbis Duisburgensis ad Rhenum

 

habita ibidem

Die XV. Octobris A. MDCCXLVIII

cum Tertia Vice Fasces Academicos capesseret.

 

Evenire solet saepissime, Auditores honoratissimi, ut, si necessitas quaedam publice coram concione verba faciendi imponitur, primo ambigui haeremus, quo potissimum serculo suspensos eorum, qui avide ad nos audiendos confluxerunt, animos ita detineamus, ut si non omnes, quod propemodum in tanta ingeniorum varietate ac discrepantia desperandum esse videtur, magna tamen pars eorum exspectatione & desiderio suo satis esse factum fateatur. Sunt, qui se ita in Graecis Latinisque literis abdiderunt, ita in expiscandis etiam minutissimis Romanorum, Pelasgorum, & Hebraeorum, aut aliarum quoque gentium vestutarum longissime a nobis dissitarum ritibus dies noctesque contriverunt, ita huic uni, aut simili cuidam laboris omnes curas suas atque cogitationes consecrarunt, ut patriarum rerum velut quotidie ante oculos versantium contemptum aliquem prae se ferre videantur. Non eruditionem plerumque in illis hominibus, qui huius sunt sectae, non ingenii acumen & sagacitatem, non industriam ac laborandi pertinaciam, sed saepe maiorem aequitatem & iudicii libram requiratis. Quamvis enim praeclarae illi ac summe necessariae vetustissimarum rerum apud alias gentes, linguarum & consuetudinum cognitioni nihil omnino detractum esse velimus, in quarum nonnullis fortasse non exiguam vitae ac studiorum nostrorum qualiumcunque partem ab ipsos aetatis flore in hodiernum usque diem consumpsimus:  quamvis sine earum sedula perquisitione nos innumerabilia in sacris non minus, quam aliis cuiuscunque generis scriptoribus antiquis non intellecturos, aut etiam penitus ignoraturos esse ultro libenterque concedam: quamvis denique sine earum opum notitia & familiari consortio neminem vere eruditi hominis famam sustinere ac tueri posse profitear, valde tamen morosum ac parum profecto elegans esse intelligo, si quis hoc tantum nomine ac titulo ab hodiernis vel praesentibus, quaeque in usu quotidiano versantur, abhorreat, quod hodierna sint vel praesentia, nec ultra Alpes, ultra Adriaticum vel Mediterraneum mare, ultra Garamantes etiam & Indos ex cana illa vetustissimaque aetate fuerint petita.

Nec dubito, huic potissimum inamabili tristium quorundam & superciliosorum consuetudine acceptum referro debere, quod saepe eruditissimi quique homines, & ingenti multiplicium rerum utilissimarum ac scientiarum flumine sua pectora inundati ab iis, qui se magis huius seculi moribus accommodatos, & ceteris elegantiores censeri volunt, nescio cuius, impolitae certe, nec satis asciatae ruditatis atque infantiae in frequentandis hominum aliorum consortiis arguantur. Quod tanto minus interdum ferri posse videtur, quanto magis iidem studiorum censores, & tam periti, velut sibi ipsis persuadent, rerum bellissimarum iudices atque cognitores non raro pari & nihil prorsus meliore superstitione tenentur, omnia transmarina, seu undecunque e longinquo magno cum ambitu petita indigenis rebus & velut ante pedes iacentibus longe praeferenda esse; quem illi furorem tantopere aliquando furere, & eo res omnes ita dirigere solent, ut nesciamus, utrumque in maius detrimentum patriae, an ignominiam cedere videatur. Atque eo modo contingit, sane plurimus in omni vitae ac sectarum genere hominibus, si verum agnoscere volumus, ut praesentia ac quotidiana, quamvis omnis labis expertia ac laude dignissima, parvi pendentes propriis insuper opibus maculam inurant; quam tamen si re & consilio vel in honorem suae gentis amolirentur, nec puerorum more mirificam omnibusque numeris absolutam in quovis alieno orbe rerum faciem sibi fingentes, aut protinus ad peregrina quaevis cum stupore hiantes se turpi errore abripi paterentur, longe profecto & pulchrius foret, & sapientius, gravitati etiam virili aptius ac magis decorum.

Quorsum haec autem, Auditiores honoratissimi, dicetis fortasse, quorsum talia ingerentur? Nempe cum posterioribus his annis nihil iterum fere, quod ex tenui supellectile nostra in publicum protruderemus, meditati simus, nisi quod ad Romanos Graecosque, aut aliorum populorum veterum ac remotissimorum ritus atque instituta pertineret, plurimus antiquissimorum scriptorum locis ac testimoniis simul aut emendatis, si temporis edacis hominumque iniura depravata atque interpolata erant, aut, quantum virium nostrarum & ingenii imbecillitas patiebatur, in clariori luce constitutis, nunc vela retrorsum dare, ac velut ex diuturno itinere domum reversi hac vic pedem extra Urbem hanc nostram non promovere constituimus: hoc est, ut clarius eloquamur, Auditiores, de Origine, antiquitate, & prisca celebritate Urbis huius Duisburgensis pauca quaedam, fortasse non omnibus cognita, differemus, & si nihil aliud, illud certe obtinebimus, ut hac ratione simul horum austeritate, qui vetustissimarum rerum admiratione tantummodo ducuntur, & illorum desiderio, qui praesentium bonorum inquisitione magis delectantur, quodammodo velificati fuisse videamur. Cum vero ante septennium, sicut plerique vestrum, Auditiores, meminisse possunt, etiam Urbis huius, eiusque fatorum Annales sub consueto illo Chronici titulo fere a Navititate sanctissimi Servatoris nostri usque ad prasentia tempora continuatos, ac per partes editos condiderimus, non sine ingenti labore ac molestia, cuius nobis in tanta, quam passim deprehendebamus, rerum caligine conscii sumus; quaedam vero deinceps maiore cura, quoties otium dabatur, perpenderimus, multa etiam alia in manus nostras inciderint, ut adiiciantur aliquando, fortassis non indigna, nunc nonnulla, quae ad solus Urbis huius antiquissimos natales, & primaevam simul eius nobilitatem attinent, paulo latius pensiusque proferemus. Hoc vero ut ea brevititate, qua fieri potest, quamque huius diei & festivitatis circumstantiae permittunt, faciamus, benevolentiam vestram & favorem non anxiis verborum formulis, non calamistratae orationis cincinnis, non alio quodam titillantis aucupii genere mihi magnopere eblandiendum esse  confido. Non pauca enim de Maioribus nostris, cuivis piae ac curiosae posteritati grata, quaedam etiam de primis illis ac praecipuis Germaniae totius incolis, non penitus, sicut opinor, proletaria, nec ita forsan ab aliis cogitata, certe tamen, quantum non modo coniecturis quibusdam, saepe lubricis creperisque, sed signis quoque satis adhuc eminentibus assequi licet, percepturi sumus. Harum autem rerum dignitate ac praestantia ipsa ut eam, quam in nobis animadversuri estis, orationis strigosae maciem nos quodammodo compensare patiamini, enixe rogamus, atque contendimus.

Urbi huic Duisburgensi, quam etiam alli Tuiscoburgum appellare consueverunt, a Tuiscis, sive Tuisconibus, antiquissimis ac primis illis totius huis Regionis cis Rhenum sitae, ac longe lateque patentis cultoribus nomen impositum fuisse, ita extra omnem controversiae aleam positum esse videtur, ut neminem facile in contraria euntem habituri simus. Praeter consensum enim omnium, quotquot innotuerunt, Historicorum aliquid huius rei ac loci attingentium, ipse quoque vocis intuitus & imago hoc satis suoerque declarat. Horum vero Tuiscorum manibus quin heic propter Rhenum, qui ante quingentos circiter annos adhuc ipsos Urbis inferioris muros lambere solebat, in proprium usum Castrum quoddam extructum fuerit, cuius ope & confugio se a vicinorum quorundam direptionibus tuerentur, aut ipsi vicissim, si liberet, in proxima loca trans Rhenum sita populabundi irruerent, in dubium vocari nequit. Ingenium loci, naturalis securitas eius amoenitasque clementi eoque triplici tumulo paulatim assurgentis, ac praeterea in insula trium fluviorum, Rheni videlicet, ceterorum omnium nobilissimi ac quasi Regis, tum Rhurae atque Angerae circuitu confecta positi animos eorum non sine caussa allexisse videntur. Constat enim inter omnes, consuevisse Veteres, ut per totum fere terrarum orbem, ita etiam per has regiones nostras, in eligendis locis mansioni suae domicilioque indomeis atque opportunis non solum fluviorum, sed etiam tumulorum quorundam, si forsan ibidem darentur, modice elatorum praecipuam rationem habere. seu merces quaedam, aliaque ad victum & amictum necessaria, amabili pace florente, permutanda erant, plurimum illic commoditatis reperiebatur, seu subitus violentorum hostium incursus tempore belli aut simultatis arcendus erat, ibi provida Natura ipsa speculam quandam, unde inquilini omnia suis oculis metirentur, ac noxia quaeque prospicerent, & simul arcem aliquam, cuius robore ac firmitate inimicorum insultus elidi repellique possent, condidisse videbatur. Eam vero ob causam eiusmodi loca quoque a priscis mortalibus in regione nostra fuisse Burga, id est, tumulos quosdam editiores, arces, aut Castra appellata certum est, eorumque  habitatores Burgeros, ,  seu cives in istiusmodi Burgis degentes, eoque videlicet nomine plurimum ab illis, qui in planitie sparsim habitabant, aut per silvas camposque vagabantur, & vel pecuariae rei vel venationibus indulgebant, plurimum differentes, taelium vero praecipuos & quasi antesignanos Burgi magistros esse nominatos. Nec facile in tota Germania urbem aliquam oppidumque reperire licebit, cuius nomini haec Burgi terminatio addita sit, quin simul de antiquitate eius manifestum testimonium perhibeat, quod ipsis deinceps Annalibus, ipsa experientia, ipsis, inquam, ut in hac Urbe, saepe ruderibus, velut canae cuiusdam & longinquae vetustatis indicibus confirmetur.

Quae cum ita se habeant, cumque huic Urbi praeter illam consuetam Burgi appellationem, qua peculiariter etiamnum pars eius media & superior, ac procul dubio primo habitata censetur, simul a Tuiscis, tanquam veris conditoribus incolisque primis nomen impositum fuisse videamus, iure meritoque, dum alia praesertim argumenta longe plura conspirant, hinc colligimus, non solum ante Navititatem benedicti Servatoris nostri, sed ante ipsum Germanorum ac Germaniae nomen vel in his terris, vel certe in Italia a priscis Romanis auditum, hic iam Castrum quoddam insigne exstitisse. Hoc vero, quod modo diximus, Auditores, ut tanto melius percipiatur, nec a nobis temere affirmatum fuisse putetur, eximenda prius ex animis hominum atque exstirpanda vulgaris ista, sed falsissima plurimorum, si non omnium fere opinio est, quod veteres illi Tuisci sive Tuiscones,  Teutonesve, primi, quantum cognovimus & quaso genuini totius huius amplissimae regionis inquilini ac cultores cum Germanis adeo deinceps celebratis, totique Occidenti metum ac terrorem injicientibus in principio prorsus iidem fuerint. Cognatos sibi invicem, si originem spectemus, ac velut consanguineos, affines sibi certe vicinosque fuisse facile, sicut par est, concedimus, hos vero posteriores eosdem, qui tunc proprie sic dicti Tuisci fuerunt, exstitisse, merito tot rerum indiciis, argumentisque convicti insicias imus, Caium Marium, fortissimum illum veterum Romanorum Imperatorem ac belle Ducem diu ante Christi nativitatem, ute de prioribus temporibus Ducibusque nihil dicamus, cum Teutonibus & Cimbris, abductus etiam secum velut torrente quodam Tigurinis, una per Gallias in Italiam irrumpere gestientibus acerrimum suscepisse bellum, & memorabile illud ad Aquas Sextias praelium commisisse, a Romanis Scriptoribus memoriea proditum est. Sed mirum tamen, Auditores, si rem, ut par est, perpendimus, primo intuitu videri posset, nullam illic Germanorum, aut huius deinceps tam celebrati nominis mentionem fieri; nisi certissimum nobis atque exploratum foret, ipsos illos Cimbros ab ultimo Septentrionali Oceano, sicut omnes simul fatentur, venientes veram ac genuinam Germanorum istorum fuisse portionem, sed qui nondum eo nomine Romanis, ac ne ipsis forsan Teutonibus, seu Tuisconibus Tuiscisve nostris, aut vicinis Gallis medias suas regiones incolentibus, nondum ea notione ac titulo innotuerant. hos omnes vero populos (varii enim ac diversi unius licet fere climatis ac indolis, peculiari quique nomine gaudentes fuerunt) ingentem illum ac longe se porrigentem litoralem Oceani Septentrionalis tractum in Daniam ac  Norvegiam usque habitantes atque diffusos, tum cis & ultra mare Balthicum in proximis & adjacentibus locis degentes, principio solos generali Germanorum nomine designatos fuisse, tam manifesta in ipsorum Romanorum, ac praecipue Taciti auro contra carioribus Scriptis reperiuntur vestigia, ut parum odorari posse videatur, qui illud praesertim admonitus non statim animadvertat. Quaelibet de primo in has terras adventu eorum, de corporum habitu, de coeruleo, velut apud populos maritimos, oculorum colore, de capillorum flavedine, de coelo horrido ac rigidissimo, memorati Scriptoris illius atque aliorum fere omnium, seu soluto seu ligato sermone uterentur, dum ullam eorum in principio mentionem fecerunt, relatione ac monumentis dicta unanimiter eo tendunt atque conspirant.

Cum vero non admodum diu ante salutiferam Servatoris nostri, sicut apparet, nativitatem hi populi versus mare potissimum Septentrionale, non sine gravi postea, licet parum a nobis considerata ratione Germanicum quoque appellari coeptum, habitantes relictis variis suis quaquaversum angulis ac paludibus ingenti iam numero ac multitudine undique conglobati primum vicinas Tuiscorum nostrorum versus Meridiem ac praecipue Occidentem in media hac regione vel certe continenti degentium sedes occupassent, mox adiunctis etiam fortasse ex Teutonica seu Tuiscia gente, sicut fieri amat, quam plurimis Rheno traiecto in vicinas regiones, Romanorum imperio iam magna ex parte subiugatas, aut paulo post subiungandas, in Galliam praesertim, atque ipsam deinceps Italiam irrumpere molirentur, tum demum inter nostrates Tuiscos, mox inter Gallos ac postremo inter Romanos audita quaevis dictis Scriptisque ulterius propagantes isthaec tam famosa Germanorum appellatio audiri & usurpari coepit, cum tam ingentem, tam stupendam, tam inexplicabilem variarum gentium ac populorum, qui fuis alioquin singuli nominibus, asperis illis, incognitis, ac memoratu difficilibus, gaudebant, colluviem uno nomine designare vellent. Haec, Auditores honoratissimi, non modo verisimilia, sed etiam omnibus, quamquam paucissimis, satis tamen accuratis Taciti in aureolo de Moribus Germanorum libello verbis, nec non ceterorum omnium qualibuscunque dictis adeo convenientia sunt, ut de eorum certitudine nullo modo dubitari posse videatur.

Hinc sane manifestum quoque est, quo respectu, quaque ratione idem ille srcriptor gravissimus nomen istud Germanorum recens & nuper additum fuisse narrare potuerit. Sed cum idem hanc appellationem Germanorum a se ipsis inventam esse commemoret, id sole meridiano clarius hinc colligere possumus, hoc nomen mere Germanicum aut Teutonicum si non statim in ipsorum, cuius rei ratio idoneo nulla dari posse videtur, certe in Tuiscorum ac Gallorum omnes una appellatione comprehendere & quasi convolvere volentium finibus natum atque usurpatum fuisse, ac propterea omnia simul Etyma illa ex lingua Latina etiam a Fratribus germanis aut aliunde petita, quamvis celebribus saepe Viris, ut video, arridentia, per se vana atque ineptissima esse, nisi Tacitum ob Turpissimam ac prorsus incredibilem vocis in Latina. Lingua tritissimae ignoratiam inauditae cuiusdam ruditatis accusare velimus. Et quis integrarum gentium ac nationum quamvis coniunctim arma capientum nomina ita oriri vel meminit, vel exemplis satis indoneis demonstrare poterit?

Idem de ceteris derivationibus, quamvis aliquid Germanici aut Teutonici, ut nunc videtur, referentibus, inanissimi tamen  ludibrii & Goropeae credulitatis plenissimis tuto ac fidenter affirmare non dubitamus; dudumque peculiari Dissertatione non vane nobis docuisse videmur, juxta simplicissimam ac maxime naturalem, atque adeo ab ipso iam Mose, Historicorum & Geographorum principe in descriptione Paradisi ac situs eius adhibitam, tum innumerabilibus exemplis postea confirmatam rationem hic actum esse, ut ab ipso locorum situ, a planitie, a campis, a montibus & clivis, ab ipsis ante omnia fluminibus, si quae reperirentur, ac maribus, ubi quique populi habitaverint, unde originem suam traxerint venerintve, nomina sua adipisci solerent, non minus ac urbes oppidaque ipsum pene numerum ob multitudinem excedentia; ac proinde Germanos nostros on principio Merganos fuisse appellatos, quod eorum innumerabilis series a Mari scilicet Septentrionali Balthicove venisset, ex hac vero antiqua & genuina appellatione, cum apud Tuiscos primum orta, & paulo post ad Gallos derivata, per horum vero canales, ut sic loquar, ad Romanos paulatim deducta esset, deinceps unica litera transposita nobis Germanos obtrusos esse; neque hoc cuiquam mirandum aut incredibile debere videri, si meminerit, Moringiam, Merganiam, & Meringaniam multis adhuc postea seculis magnum eius regionis prope Mare Septentrionale tractum a diversis Medii, ut appellant, Aevi scriptoribus, patriarum rerum magis gnaris, ipso Leibnitio, illustri Viro, teste, appellatum fuisse, Pomeraniam quoque ab eodem Teutonico maris nomine etiamnum vocari; aut si recordetur, transpositione unius alteriusve literae in nominibus praesertim propriis nihil ubique terrarum consuetius esse, ut vel solo Albis, celeberimi in patria nostra fluminis, & Labis vel Labe olim apud Slavicos populos appellati exemplo, aut Danubia propterea, quod es Adnobiis vel Abnobiis montibus oriatur, sic dicti nomine, aut postremo ex Tigurinis paulo antea iam memoratis, & nunc transpositu fere tantum litera Zurigiis vocitari solitis, ut innumera alia praetereantur, satis superque apparere potest; aut denique si didecerit, illam postae similiter adeo famosam Alemanorum appellationem pari modi ab Albis fluvii nomine, ultra quem Romanorum imperium se nunquam extendere potuit, & cuius accolas gentes post tot vana conamina tantopere arrogantes illi orbes terrarum Domini semper horruerunt, arcescendam, non minus quam a regione eius ac finibus ipsorum populorum adventum petendum atque derivandum esse, explosis tot inutilibus ac saepe perridiculis aegrarum mentium somniis, quemadmodum alio scripto similiter satis copiose nos demonstrasse auguramur.

Ex his, quae ob maiorem eorum, quae de origine huius Urbis iam diximus, lucem non praetermittenda esse videbantur, satis, Auditores honoratissimi, apparere puto, veteres illos ac primaevos harum regionum incolas Tuiscos nequaquam cum Germanis (nec enim nunc alio nomine ob consuetudinis torrentem, cuius viribus abripimur, appellare licebit) affinibus illis quidem ac magna ex parte cognitas, aliis tamen in principio, ac serius in hos & vicinorum agros delatis commixtisque confundendos esse; etsi pertubatione iam facta Romani veteres eandem Germaniam, etiam postea distinctius quodammodo primam & secundam appellarint, quam nostrates Tuisci ipsi sui iuris tenaces Tuiscolandiam, seu Tuiscorum regionem perpetuo nominarunt, ut etiamnum in lingua nostra vernacula solemus, quod nequaquam, ut nec duplicem illam toto, ut aiunt, coelo diversam appellationem ipsam, de nihilo esse putandum est. Nec minus hinc probabile reddi videtur, a veterrimis, quos dixi, Tuiscis hunc locum & primo incultum fuisse, & deinceps adventantibus iam Germanis, cum forsan Castri cuiusdam imaginem accepisset, ab iisdem, unde primam originem & aliquam celebratem hauserat, nomen quoque distinctionis causa traxisse, ne illum a novis demum hospitibus conditum ac frequentatum esse crederemus.

Quae deinceps per plura Secula Castri huius fata ac vicissitudines fuerint, perpetuo Romanorum Graecorumque Scriptorum, cum indigenis careamus, silentio & scire distinctius ipsi, & aliis exponere prohibemur. Nam quod in vicino huic Urbi saltu Teutoburgensi confiniisve eius memorabilem istam Cladem Varianam Arminio duce, immortali illo Germanicae Libertatis assertore, Romanis paulo post Chritsi Navititatem illatam fuisse scribant permulti, in eo alios inconsulto nec quicquam profuturo amore patriae, alios vero, interque eos praecipue Joannem Aventinum velut ceterorum ducem & antesignanum, similtudine nominis graviter deceptos esse statuimus, ne cum veram gloriam nobis vindicemus, falsam arrogasse, & aliis praeripuisse videamur. Ac libenter sane ceteris insignibus Viris, Nicolao Schatenio, Ernesto Casimiro Wasserbachio, Wenero nostro Teschenmachero, ac inprimis illustri illi Monasteriensium & Paderbornensium Praesuli, Ferdinando Furstenbergio, Viro immortali, Patriaeque suae verissimo Principi, nostrum calculum adiicimus, eam cladem longe altius in Germania, & ut inprimis credibile videtur, in agro Lippiaco circa Ditmoldiam, similiter a Tuiscis nostris nomen suum trahentem, contigisse. Nec ut ita sentiamus, sola tantorum Virorum auctoritate permovemur, sed ipsius potissimum Velleji Paterculi verbis inducimur, qui paucis annis interiectis haec eadem loca, quibus tantum vulnus Romanis inflictum erat, una cum Tiberio suo visit praesens, oculisque non sine ingenti gemitu & pudore conspexit. Is vero in media Germania, ut pro ratione illorum temporum suaque notitia loquitur, id evenisse testatur. Is Valam Numonium, Vari legatum, cum equitum alis, ut se huic atrocissime calamitati, quacum vix Crassi in Parthis clades comparari poterat, fuga subduceret, Rhenum petere ingressum fuisse commemorat, cum heic in ipso Rheni litore tanta fuga, ut eo perveniretur, minime necessaria fuisset. Et quis ut de paludibus ipsis insidiarum & periculorum plenis, hic autem nusquam fere conspiciendis taceam, quis, inquam, Auditores, non videt, non intelligit, non agnoscit, haec loca omnia prope Thenum sita, imo minimos quoque eorum angulos tantopere a Romanis iam tum perreptatos,  iisque cognitos & exploratos fuisse, ut se non tam facile inscitia eorum in tantas, tamque inexplicabiles angustias deduci, & instar ferarum in paludibus sibi incognitis subita formidine percussarum sic improvisa indagine circumvenire sivissent.

Longe iustius, ut verum fatear, heic mihi aliquid de veteri illo Asciburgio bis apud Tacitum, gravissimum Scriptorem, commemorata addendum esset. Hoc cum plerique in altero Rheni littore e regione huius Urbis situm fuisse opinentur, nescio quo probabili argumento huiusmodi sententiam imbibisse videantur. Nam quamvis fabulam redoleat, ipso Tacito non obscure indicante, illud ab Ulixe (nisi antiquissimum gentis nostrae conditorem Tuisconem ipsum hunc nostratem Ulixem, ab Homerico Odysseo parum abludentem, non alterum illum Ithacensem revera fuisse, credere malimus, ut quaeque regio suum non minus Ulixem quam Herculem habuerit) constitutum fuisse, tamen quoniam illud ab eo factum esse testatur, cum Germaniae terras adiisset, ac praeterea in egregio de Moribus Germanorum libello horum tantum, non etiam Gallorum alterum Rheni littus ex Veterum descriptione insidentium mores, instituta, locaque recenset, non video, cur non longe maiori iure ac causa Asciburgium istud in hoc citerius & Germanicum Rheni littus retrahendum esse videatur, & ut ex animi sententia loquar, hoc ipsum Tuisburgum vel Duisburgum nostrum vere atque unice putetur. Nam rerum alibi ab eodem narratarum ac locorum circumstantiae adeo non contradicunt, ut omnibus potius indiciis huc tendant, & tam hoc quam illud in ripa Rheni situm fuisse partim Scriptoris illius testimonio, partim indubitatis & hodie etiamnum conspicuis argumentis manifestum sit; quo ipsa utriusque appellationis, unico fere tantum eoque initialis scripturae elemento differentis, similitudo accedit; de cuiusmodi exiguo discrimine & nato hinc immani errore mox aliud quiddam in huius ipsius Urbis nostrae historia notatu dignum ac memorabile proferemus, ipsisque rerum & Scriptorum documentis confirmabimus.

Seculo vero post Christum natum quinto iam insignis cuiusdam Castri speciem habuisse hanc Urbem oportet, in qua secundus Francorum Rex Clodio Comatus, imperium ultra Rhenum proferre, vicinamque Galliam occupare gestiens, sedem suam, ut appellant, regiam figere non dubitaverit. Fuerant hi Franci olim in primo adventu suo veri merique Mergani, vel Meringani, id est, ut nunc loquimur, Germani, non Tuisci, quod vel ipsa eorum, Merovei nimirum ac Merovingorum nomina suo adhuc indicio testantur & probatum eunt. Nec de veritate, per Dispargum, sicut a Scriptoribus illorum temporum, ab  Aimonio de Gestis Francorum, Sigeberto Gemblacensi, Adone Viennensi, aliisque nonnullis appellatur, hanc ipsam Urbem nostram Duisburgum intelligendam esse, iure dubitari posse videtur, cum littora Rheni amnis tunc incoluisse Francos, antiquus auctor Gregorius Turonensis disertim tradat; haec vero Urbs in littore Rheni tunc sita fuerit, in exigua quadam Insula tribus fluminibus opportune septa, in tumulo clementer edito, unde ferox ille Clodio velut e specula in primas quasque occasiones oculos suos emissitios intendere, arma, si ex usu foret, corripere, hostili territorio imminere, & ipse interim satis securus esse poterat; qualia neque de Doesburgo ad Isalam, non autem Rhenum, sito, & a Georgio Hornio temere velut in locum Dispargi substituto, nec de Diestio, oppido Brabantino, aut alia quapiam urbe vicoque, nisi prorsus imprudenter affirmari possunt. Georgio vero Hornio, eique similibus propter solius saepe soni similitudinem in diversa euntibus non solum indigenas Scriptores, Teschemacherum illum, Joannem Tybium nostratem, Egbertum Hoppium, & Joannem Nicolaum Sellium, sed exteros etiam permultos nullo partium studio abreptos, Robertum Gaguinum, Joannem Nauclerum, quantivis pretii Scriptores, Hieronymum Gebuilerum, & ne plures commemoremus, Joannem Isacium Pontanum ipsum, paulo certe maius olim Harderoviceni Athenaei, quam Hornius olim ibidem exstitit, priusquam in Daniam reverteretur, ornamentum, fidenter opponere licebit.

Et quis, quaeso, antiquam illam Urbis huis celebritatem in dubium vocare sustinebit, si alia eius argumenta extra omnem vel mininae dubitationis ac controversae aleam collocata reperiuntur? qualia in Annalibus huius loci supra iam memoratis non tria quatorve, sed plurima, sed ingenia, sed ipsis rerum gestarum documentis adhuc hodie reperiundis confirmata studiose, ac quantum fieri potuit, undecunque congessimus. Nos praetermissis his omnibus, Auditores honoratissimi, ne vestra tam benevola in nobis audiendis voluntate abuti videamur, ex immensa rerum dicendarum farragine ac cumulo pauca quaedam decerpentes ea breviter in medium producemus. Seculo ineunte decimo temporibus Henrici Aucupis, nec non Filii eius Ottonis Magni, Romanorum Imperatoris, ac sequentium deinceps Principum, quam celebre iam nomen huius Urbis, quanta eius dignitas ac praestantia fuerit, ex tot rebus heic pro Rei publicae tranquillitate aut Ecclesiae salute ac honore gestis, ex tot conventibus, & maximorum Virorum in Germania consultationibus, ex toties iterato ipsorum Regum atque Iperatorum adventu moraque satis, opinor, intelligi potest, de quibus scriptores fide dignissimi, & eodem fere tempore viventes distincte & sine omni ambiguitate loquuntur. Inter hos quoque Continuator Chronici illius prae reliquis, ut opinor, recenseri meretur, quod nobis Abba Prumiensis Regino sua manu eleganter nitideque pro ratione eius aetatis conscriptum reliquit, & in Collectione eiusmodi Scriptorum res antiquas Germaniae commemorantium Joannes Pistorius velut inter praecipua & aeternitate digna monumenta in lucem protrahendum curavit. Facit ille crebro laudabilem huis Urbis, & quidem in rebus maximi ponderis atque momenti mentionem, tanta cura & certitudine, ut, quin Duisburgum nostrum solum intelligatur, nullus legenti cuiquam scrupulus existere, nulla dubitandi aut obloquendi ansa praeberi queat. Ac in principio non parum me miratum fuisse fateor, quae caussa potissimum, quaeve occasio Prumiensi illi tam celebri, tam procul remoto, & apud Augustam Trevirorum sito Asceterio, seu Abbatiae, ut vulgo appellare solent, fuerit, ut illinc prodeuntes,  aut ibi commorantes Scriptores rerum Duisburgensium, dum reliqui fere tacent aut negligentius agunt, in Opusculis suis rationem haberent. Sed mirari deinceps destiti, cum ex aliorum quorundam monumentorum in hac Urbe adhuc superstitum & in manus meas delatorum reliquiis clare intellexi, huic Prumiensi procul hinc in Treviris sitae Abbatiae, insigni sane, ac vel ob unicum Lotharii primi, Imperatoris Romanorum, Caroli Magni Nepotis, post abdicatos imperii fasces atque dignitatem Caesaream decessum toto satis orbe celebrato Asceterio, hanc olim potestatem, haec privilegia fuisse, ut in tanta doctorum hominum ac Sacris peragendis aptorum penuria, qua ea aetas saepe laborabat, primario huius Urbis templo a sanctissimo nomine Salvatoris appellato de sacrificulo quodam ac rerum ad animae salutem pertinentium perito Doctore prospiceret, talemque vel ex grege suo, sicut plerumque fiebat, mitteret, vel aliunde acceptum atque his coelestibus curis idoneum nostratibus de meliore nota commendaret. Ius Collationis illis temporibus, quibus puritas Latini sermonis ac cultus nitorque genuinus propemodum conciderat, vocitare consueverunt. Qua formula cum sciamus omnes, quotquot in Scriptoribus eorum temporum nonnihil versati sumus, aut ad quotidianam modo & adhuc solitam loquendi consuetudinem paulo accuratius attendimus, quid significetur, quodque officium cum quadam necessitate coniunctim denotetur, non tantum miranda est Hadriani quarti, Pontificis Romani temeritas eadem adversus Imperatorem Fridericum primum de Coronationis consuetudine, solennitate profecto arbitraria, utendi, sed Andreae quoque Alciati, summi ceteroquin & eruditissimi Viri iniquitas culpanda est, quod ad excusationem Romani Praesulis heic in re manifesta ac omnibus testata ad proprietatem styli Romani aliter hoc verbum antiquissimis temporibus adhibentis provocare, nostros vero Germanos, vel, ut ipse loquitur, Transalpinos nescio cuis ruditaris & ignorantiae erguere non erubuerit. Sed missis his negotiis ad Regionem Prumiensem, & Chronici illius, quod nobis reliquit, Continuatorem revertimur; cui quae ratio, Auditores, quae ansa, quaeque occasio fit data, ut paulo magis de Urbis huius satis & celebrati follicitus fuerit, iam satis ex iis, quae diximus, quaeque ob ulteriorem rerum quarundam notitiam silentii velo non involvenda esse videbantur, vos ipsos coniecturam facere posse existimamus.

Huius indicio & narratione compertum habemus, huc anno Christi nongentesimo vigesimo septimo ingens quoddam ac spectabile Concilium , & multorum Praesulum, atque aliorum praecipua dignitatis ac notae in Ecclesia pariter & Republica Virorum frequentia, regnate Caesare Henrico Aucupe, condecoratum fuisse , in causa Sanctissimi Viri, Bennonis, Metensium in Lotharingia Pontificis, qui nefando ac sceleratissimo facinore civium illorum, quos hic integerrimus ac venerabilis senex ob luxum & petulantiam, tum perpetuam rebellandi, legitimisque Magistratibus sibi a Deo praepositis gravissimas turbas excitandi pervicaciam severa & ad pietatem composita oratione saepius decenterque reprehenderat,  quamvis pastor immortalium animarum, quamvis inculpatae vitae laudibus florens Episcopus, quamvis rigidus sanctissimae simplicitatis ac Virtutis satelles, quamvis denique vetustissimo Regum stemmate oriundius senex, barbare excoecatus erat, oculis ambobus candenti lamina adustis. Hoc tam impium, tam crudele ac detestandum facinus non modo censuram aliquam, sed poenam gravissimam adeo scelestis & contumacibus animis dignam promereri credebatur; ac ne contagio istiusmodi, ipsis barbaris a Christianna veritate & mansuetudine remotis abominanda, latius serperet, tales tamque petulci arietes graviter puniendi, ceteri vero in gyrum severissimae disciplinae & rationis orbem redigendi erant. Iudicium igitur in hac Urbe exercetur aequissimum, novus apud Mediomatrices Pontifex nobilis vir Adalbero creatur, multa etiam alia, quae vel Ecclesia sanctitas, vel Imperii ac Principis maiestas, vel publicae salutis & tranquilitatis ratio requirebat, constituuntur & ordinatur.

Huius Prumiensis Continuatoris indicio & narratione discimus, laudatissimum Imperatorem Ottonem primum, cognomine Magnum, & modo memorati Henrici Aucupis Filium ac Successorum, brevi temporis spatio interiecto, hoc est, ante annos iam octigentos & quator frequentissima comitia & de gravissimis rebus consultationes cum praecipuis Lotharingae ac Franconiae Proceribus huc arcessitis ipsum praesentem habuisse, quibus publica quies & Imperii tranquillitas pravo quorundam novis rebus studentium molimine turbari coepta stabiliretur. Quid iam de ceterorum Caesarum atque Imperatorum consiliis hic agitatis loquamur? quid de indicto quorundam insignium Imperii  Principum in hanc Urbem conventu post obitum Ottonis Tertii ante septigentos & quadraginta pluresque annos tentato, ut alium sibi Dominum Henrico Secundo Sancti cognomine vulgo insigniri solito opponendum eligerent, sicut Gobelinus Persona, scriptor fide dignissimus, & ab Henrico Meibomio cum ceteris  eius notae pluribus editus, memoriae prodidit? quid de tot Augustorum Principum tracta per aliquod tempus in hac  Urbe pro consuetudine istorum Seculorum mora ac statione? quid de insignibus privilegiis ad mercaturae & navigantionis in Rheno potissimum libertatem, & totius civitatis florem atque incrementum pertinentibus, ilisque quam plurimis, vel ab iisdem vel aliis Imperatoribus, inprimis a Conradis, Henricis, Fridericis, Lothario secundo, Ottone quarto, Sigismundo, Maximiliano primo, tam largiter concessis? quid de his, inquam, ceterisque pluribus antiquae nobilitatis & opulentiae non mediocris indiciis verba faciamus?

Inprimis vero non praetereundum esse videtur, summum illum ac praecipuum inter omnes Imperatores a Caroli Magni temporibus Heroem, Gibellinarum partium vindicem, ac Guelficae perfidae ultorem, Fridericum, inquam, primum, famoso Barbarossae nomine plerumque designari solitum, eiusque Filium Henricum Sextum singulares se prae ceteris patronos, ac quasi Deos quosdam tutelares huic Urbi Duisburgensi prastitisse. Florebant tunc maxime commercia & navigantiones per Moenum, Rhenum & Vahalim a remotissima propemodum Helvetia & Alsatia usque ad extremos, quantum natura fluminum patiebatur, Hollandiae ac Traiectinae Dioeceseos fines. Nundinae statis temporibus incredibili pannorum omnis generis copia, nec non stupenda aliarum diversissimarum marcium ultro citroque per superiorem Germaniam ac Belgium distrahendarum, hic autem deponi & permutari solitarum abundantia refertae quotannis celebrabantur, quas easdem Frankofurtum ad Moenum deinceps sub insolitu Missae nomine translatas, ibidemque adhuc hodie usitatas esse non ignoramus.

Tantae Civium felicitati invidere nonnulli, alli, copiosum illud ubertatis flumen, ut in tenuissimos rivulos diducerent ac dissiparent, clam palamve conari, nonnulli etiam, quos minime decebat, gravibus ac praeter modum exaggeratis vectigalibus civium  navigationes onerare. Hos inter cum Praesul quoque Coloniensis Phlippus Heinsbergius esset, ne malum latius serperet, quod post aliquam latrocinii speciem in apertum bellum paulatim erepturum esse videbatur, suam Rex ac postea Caesar Henricus sextus, absentis Imperatoris Augusti Friderici primi, Parentis sui, tunc in Italia gravissimis contra Mediolanensis & Papam bellis ac tumultibus districti vices gerens, interponebat auctoritatem, eo successu, ut Coloniensis Pontifex tandem desistere, & Duisburgiensum navibus liberum in Rheno transitum quamvis dolens fredensque permittere cogeretur, sine ulteriore molestia, sine vexatione vel onere, nisi quod usu & antiqua consuetudine receptum atque comprobatum esset, quodque tot sanctionibus ac privilegiis ab Imperatore non uno clementer indultis convineret. Has lites & controversias Urbi huic Duisburgensi cum Archiepiscopo Coloniensi Phlippo intercedentes, & priscam huius civitatis opulentiam atque celebritatem satis indicantes cum Arnoldus Lubecenssis Helmoldi Presbyteri Continuator in Chronico Slavorum libri tertii capite undecimo narraverit, hodie in exemplaribus, quotquot circumferuntur, omnibus legitur, eam gravissimam litium publicarum ferram inter Archiepiscorum illum praedictum Coloniensem Philippum & negotiatores de Ausburg reciprocatam fuisse. Quod ne errore quodam Typographorum ac fortuito ipsorum lapsu contigisse arbitremur, non solum in omnibus, qui nunc inveniuntur, impressis Codicibus idem exhibetur, sed Henricus quoque Bangertus pracipuus nec ineruditus istius Chronici multis ab eodem utilissimis annotationibus adornati, cum pluribus etiam Codicibus manu exaratis, ut ipsemet testatur, collati Editor, ne non tam putidum & immanem errorem, tam insigne mendacium in intelligeremus, de mercatoribus Augustanis & eorum detentione per Coloniensem Praesulem facta ibi agi, solicite scilicet provideque in fronte sectionis illius monendum putavit, nihil videns, nihil cogitans, nihil animadvertens. Quid enim, per fidem vestram, Auditores, quid, inquam, Philippo Coloniensis Archiepiscopo cum mercatoribus Augustanis ad Licum ultra Danubium in remotissima ab his finibus Germania, velut in altero terrarum orbe, habitantibus, & illic, si volunt, non in Theno navigantibus negotii esset? Atqui nihil certius & indubitatius est, quam literam initialem in Arnoldi Lubecensis exemplaribus prave permutatam corruptamque, & loco alterius nobilissimae, sed nihil huc pertinentis Urbis negotiatores de Dusburg legendum esse. Quamvis autem nihil hac observatione manifestius sit, ipsis rerum ac temporum circumstantiis eius certitudinem ac verititatem demonstrantibus, ipso denique locorum ac regionum situ, ipso fluminis cursu sic flagitante, audite tamen & videte[1] ulteriorem rei sane memorabilis assertionem. Albertus enim Crantzius, Hamburgensium quondam insigne decus, Scriptorque diligens ac celeberrimus, in Saxonia sua Libri Sexti capite quadragesimo octavo eandem historiam iisdem saepe verbis ex Arnoldo Lubecensi videlicet repetitis enarrans manifeste mercatores de Duisborg hic nominat, ut neutiquam in dubium vorari possit, quin Crantzius adhuc emendatius scripto eius Auctoris exemplari usus fuerit, & postea demum in Codices impressos turpissimus hic error irrepserit, & sic longe lateque diffusus sit. Haec tanto libentius vobis, Auditores, enarrare visum fuit, quanto magis hinc quoque de eorum simul certitudine ac veritate, quae antea de Merganorum Germanorumve, deque Asciburgii nominibus dicebamus, convinci poterimus. Quid enim intra tot seculorum spatium, in tam diversis terris linguisque, post tantas rerum omnium conversiones & catastrophas non evenire posse putabimus, si tantos tam brevi temporis imtervallo errores in ipsa etiam patria nostra, omnibus praeterea elementis velut reclamantibus, irrepere, paulatim etiam illustrari, ut in aliis saepe antiquissimis Scriptoribus non sine nausea & fastidio toties factum esse fierique identidem dolemus, & si Diis placet, notis & lemmatibus exornari, hoc est, ut verum fateamur, ineptias ineptiis, ne perpluant scilicet & pellucere incipiant, cumulari posse videmus?

Ad hunc felicitas apicem cum Urbs nostra paulatim escendisset, atque in eo per aliquot secula perstitisset, coepit tandem, ut nihil in rebus humanis stabile atque perpetuum esse solet, corniger ille rex fluviorum, tot urbium hominumque locupletator, Rhenus noster paulatim relabi, ac postremo velut desertor quidam ultra semihorii spatium ab hac Urbe frustra aversum morosi senis genium sibi iterum conciliare conata discedere, & cum eo simul omnia retro sublapsa referri. Superest quidem in hodiernum usque diem non omnino contemnendus pannificii proventus, ad cuius incrementum & amplificationem quicquid conferri potest, a provida serenissimi Regis ac Principis nostro clementissimi indulgentia & benignitate, pro sapientissima totius Regiae Gentis eius sagacitate ac vigilantia, satis cumulate proficisci videmus, sed quam parum ea commoda valeant, ut cum prisca illa celebritate & opulentia comparentur, unusquisque sine me monitore intellegit.

Accessit tamen ob situm tandem, ac mirificam totius tractus rivulis, saltibus, tumulisque distincti, & ob trium, sicut diximus, fluviorum circuitum in exigua quadam insula revera positi amoenitatem naturalem, tum ob alia quaedam commoda ac rationes ante seculum fere haec venerabilis ac sanctissima Artium bonarum & quamvis Scientarum Officina Academia, cuius splendore vicinae regiones huic connexae decus & ornamentum cum insigni utilitate in se suamque iuventutem derivanda coniunctum capere, Urbs autem haec nostra amissae celebritatis  damnum quodammodo farcire, & post tantam prosperarum rerum opumque iacturam solatium haurire possit. Haec quoque ut maioribus in dies divinae benedictionis laticibus irrigetur, ut floreat, ut recuperato identidum vigore revirescat, ut non minus docentium fide atque dexteritate, quam discentium huc velut ad alium ac profecto sanctiorem mercatum convenientium numero, disciplina, & affiduitate uberiores perpetuo laetioresque fructus producat, nos omnes, opinor, quibus praeter has divitas nihil esse cordi curaeque consuevit, ex animo vovemus ac precamur. Huius ad saluti invigiletur, ut commodis & incrementis consulatur, ut omne, quodcunque noxium ac damnosum est, quantum fieri potest, averruncetur, adest praeter amplissimos Rei nostrae literariae constituendae Triumviros, perpetuus ille & constans Senatus Academicus, adest annuus totius venerandi Collegii nostri, ac imprimis ingenuae Iuventutis scientiarum quarumvis Studiosae Moderator, quem Rectorem, nescio etiam quid amplius vulgo nominare solemus; cuius ardua gravisque persona, cum reliquis celeberrimis divinarum humanarumque Artium & Scientarum in hoc Athenaeo Antistitibus, Collegis omni honoris & obsequi cultu debite prosequendis placuerit,  ut mihi hoc anno imponeretur, post actas prolixe, quas mente concipere possum, gratias equidem me vehementer laetari non diffiteor: non sane, sicut sanctissime testari possum, quod ullum vel minimi honoris aut commodi incrementum hinc vener; cum alterum, quae mea cum maximo labore & industria sterile fere littus arantis fors est, fortasse frustra speretur, alterius vanitatem semper a me remotissimam esse studuerim, neutrum vero ad felicitatem vitae in nobis ipsis & in animo nostro positam, neitiquam externis crepundiis alligatam, nec ad bonae conscientiae instar Paradisi habentis laetitiam multum prodesse videatur; labores contra ac molestiae, quae hanc provinciam plerumque comitari solent, nec evitari possunt, sint longe maiores: Sed quod immensa supremi & adorandi Numinis clementia atque benignitate mihi immerenti atque indignissimo indulta id contigerit, quod nulli in eodem, quo fungor, munere Antecessorum meorum, ut tertia vice huius dignitatis particeps fierem. Sufficiat idem ille  Deus, ter optimus terque maximus, vires nobis necessarias, Senatui vero concordiam & vigorem, faxitque, ut omnia in Nominis sui sanctissimi honorem, in decus atque incrementum huius Artium bonarum & eruditionis morumque Palaestrae, denique, quod unice quaerimus & anhelamus, in commodum atque utilitatem studiosae Iuventutis cedant, successuque felicissimo in dies magis magisque mactentur, ut non modo doctiores omnes, sed etiam meliores, hoc est, vere perpolitis, vere liberi, vere artium ingenuarum cultores evedamus.

 

Sic est! compositis moribus indoles

Se flecti facilis, se patitur regi,

Si Doctrina sinum pectoris imbuit,

Et Veri studio rigat.

 

Detersis animo sordibus antea

Virtuti gravibus, prisca revertitur,

Internamque redux spargit amabili

Pacem luce Serenitas.

 

Cedit barbaries, & feritas retro,

Cyclopum fuerat qualis atrocium,

Qualis semiviris insista Theassalis,

Et Laestrygoniae lui.

 

Cedit Clamor iners & Rabies procul

A castris penitus dissita Musicis;

Cedit mente tumens semper, & arrogans

Ignorantia Numinis.

 

Sic tollit vacuum perfida verticem,

Submittit gravidum plena segs caput:

Siv vasis strepitus magnus inanibus,

Nullus largifluis inest.

 

At contra niveo pectore Comitas

Blandis cincta latus mille Leporibus,

Et mitis sequitur conscia nullius

Mansuetudo ferociae.

 

Adsunt Mens hilaris, Candor, & innubo

Nil mentita Fides cum Charitum grege;

Vuktus lenis adest, & placida gerens

Mentem fronte Lubentia.

 

His Sacrum Sophiae per viridarium

Gaudet Pieridum turba pedissequis;

Has arta comites, has socias trahit

Devinctas sibi copula.

 

Quid Doctrina uivat, celsius editae

Si non ipsa simul kux Sapientiae

Nos purget vitiis, & dociles suis

Virtus aggreget asseclis?

 

Rerum Cognitio si modo quaelibet

Doctrinae titulum non dubiae meret,

Magnum docta bonum pectore, sed tamen

Maius Mens sapiens habet.

 

Tandem siderae iusta propagini

Quaeramus studio pabula serio,

Quo quemvis Ratio ducit, inutiles

Linquentem pueris nuces.

 

Amoto penitus, quo premitus, situ

Naturae nimium praecipitis, nova

Ornemus iuvenes pectoris aream,

Ornemus specie senes.

 

Quisquis rite discere, providus

Dediscat. Vacuas & steriles prius

Deceptae removens Mentis imagines

Perdendo Sophus invenit.

 

 

D I X I.



[1] Quia talia melius legi oculisque conspici, quam dici & auditu percipi possunt, operae pretium esse videtur, ipsa Arnoldi Lubecensis verba, ut hodie leguntur, tum Henrici Bangerti annotationem, ac postremo Alberti Crantzii Relationem longe veriorem adducere. Sic vero in Arnoldo Lubec. Chronici Libr. III. cap. XI. legitur: Accidit inter ista, ut Philippus, Coloniensis Archiepiscopus, quosdam negotiatores de Ausburg per fines suos transeuntes praepediendo detineret, & res illorum pro quadam injuria ab eis sibi irrogata quasi pro pignore apud se servaret. Qui abeuntes ad Regem, Imperatoris filium, quia civitas eadem Imperio contingebat, hoc  conquesti sunt apud ipsum. Qui mittens praecepit Archiepiscopo, ut eis sua restitueret. At ille noluit, nisi prius justitias, quas exigebat fecissent. Et ita vacui reversi sunt ad Dominum suum. Ille vero secundo misit, nec perfecit. Tertio misit praecupiens sub obtentu gratiae suae, ut, quae ablata fuerant, redderentur. Dure hoc accepit Archiepiscopus, dicens, neminem posse duobus Dominis servire, & ideo non posse duos principes regnare. Cumque haec verba ad regem perlata fuissent, iratus est valde, & indicta curia, eum ad audientiam venire praecepit. Qui cum non venisset, aliam ei curiam praefixit: sed cum nec tunc venisset, tertiam ei apud Moguntiam indixit. Qui acquiescens consilio amicorum suorum, venit illuc cum multis nobilibus. & c. Hactenus Arnoldi Lubecensis verba, ut nunc in omnibus Editionibus, non solum Henrici Bangerti, sed etiam aliorum exhibentur. Nec Erpoldus Lindenbrogius, qui quaedam his Helmodi & Arnoldi Chronicis addenda ex MSS. Codicibus suae Collectioni Scriptorum de rebus Septentrionalibus pag. 248. Editionis a Joan. Alberto Fabricio denuo procuratae inseruit, quicquam hic aliud deprehendisse videtur. Ipse vero Henricus Bangertus narrationi  Arnoldi Lubecensis haec praefigenda curavit, ut appareat non nisi serio in nomine Ausburg, simulque in tota historia illa erratum est: Phillipus Archiep. Colon. mercatores Augustanos detinet. At nunc vide quoque verba Alberti Crantzii, & quam vera sint omnia, quae in Oratione nostra ipsa diximus. Ita vere Scriptor ille notissimus aliquot seculis quidem serius, initio tamen Ecclesiasticae Reformationis iam senex grandaevus rem narrat, Saxoniae Libr. VI. cap. XLVIII. Quo etiam tempore simultas incessit regi Henrico atque Archiepiscopo Coloniensis Philippo: Nam mercatores quosdam de Duiborg dioecesim transeuntes, rebus fecit nudari, qod vectigalia & solita jura non persolvissent. Nudati querimoniam apud regem adolescentiorem deponunt. Ille misso nuncio, jubebat sua reddi spoliatis. Archiepiscopus male temperans iram, profudit hoc verbum: Neminem posse duobus servire dominis, & ideo male duos regnare. Ea cum regi referrentur, indignatus, curiam super ea re indixit Archiepiscopo. Non venit. Indixit alteram, nec in eam venit. Cumque tertiam Moguntiae collocaret, amicorum consilio non eam contempsit: Sed magna suorum manu, ut a vi tutus esset, accessit. &. Vides, nunc eandem esse historiam, rem prorsus eandem, de eadem utrobique Urbe nostra Duisburgo, qui narrantur, omnes hos motus intelligendos esse? Ac nequisquam miretur, priscos Lubecensis & Hamburgensis Scriptores, ceteris tacentibus, rerum Duisburgensium magis gnaros ac de iis sollicitos fuisse, is ad aenigma solvendum sciat aut recordetur, Duisburgum tunc Hanseatici Foederis ob mutuam commerciis securitatem praestandam instituti consortem fuisse Urbem, cuius caput erat Lubeca, quo simul omnes querelae deferebantur, & in cuius Archivis universa istarum rerum notitia simul cum documentis conservabatur; qualia non hic, sed in Chronico ipso superius a nobis memorato recensenda, & sicut fieri debebat, demonstranda esse putavimus. Hic de quibusdam accuratius disputasse, aut etiam nonnulla tunc praeterita attigisse suffecerit.